Liber: Regum primus
CONTINET CAPITULA TRIGINTA UNUM. IN QUO AGITUR DE GUBERNATIONE POPULI ISRAEL PER JUDICES; DE ELECTIONE REGIS SAUL; DE REGIMINE, GESTIS ET MORTE IPSIUS.
CAPITULUM I. — Quum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter. Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur.
Vultus illius (scilicet Annæ) non sunt amplius in diversa mutati.
CAPITULUM II. — Exsultavit cor meum in Domino, etc. (Hoc canticum Annæ per totum valde notabile est.) Non est sanctus ut est Dominus, etc. Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes. Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes. Domini sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem. Dominus judicabit fines terræ.
Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus; si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo?
Puer Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Deo quam hominibus.
Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum, ait Dominus; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
CAPITULUM III. — Loquere, Domine, quia audit servus tuus.
Dominus est: quod bonum est in oculis suis, faciat.
CAPITULUM IV. — Venit Deus in castra.
CAPITULUM VI. — Quis poterit stare ante conspectum Domini Dei sancti hujus?
CAPITULUM VII. — Præparate corda vestra Domino, et servite illi soli, et liberabit vos de manu Philistiim.
Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos.
CAPITULUM IX. — Erat Saul vir electus et bonus, et non erat de filiis Israel melior illo (scilicet ante promotionem regni).
CAPITULUM X. — Mutaberis in virum alterum. Et immutavit ei (scilicet Sauli) Deus cor aliud.
Stetit Saul in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
CAPITULUM XI. — Cras erit vobis salus, quum incaluerit sol.
CAPITULUM XII. — Nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro; et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, quia vana sunt. Non derelinquet Dominus populum suum, propter nomen suum magnum. Absit a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis. (Hoc dixit Samuel ad Israel, de principatu ejectus.)
CAPITULUM XIII. — Stulte fecisti, quia non custodisti præcepta Domini Dei quæ præcepit tibi.
CAPITULUM XIV. — Non est Domino difficile salvare in multis vel in paucis.
CAPITULUM XV. — Factum est verbum Domini ad Samuelem dicens: Pœnitet me quod constituerim Saulem regem, quia dereliquit me.
Nonne quum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es?
Numquid vult Dominus holocausta aut victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare, et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.
Pro eo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus.
Porro triumphator in Israel non parcet, et pœnitudine non flectetur. Neque enim homo est, ut agat pœnitentiam.
Siccine separat amara mors?
Verumtamen lugebat Samuel Saulem.
CAPITULUM XVI. — Dixit Dominus: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus, quia non juxta intuitum hominis ego judico. Homo enim videt quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
Erat autem David rufus et pulcher adspectu, decoraque facie.
Respondens unus de pueris, Sauli ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, ac prudentem in verbis; et Dominus est cum eo.
CAPITULUM XVII. — Dixit David: Leonem et ursum suffocavi et interfeci.
Dixit David ad Philistæum: Tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum; et dabit te Dominus in manu mea.
CAPITULUM XVIII. — Anima Jonathæ colligata est animæ David; et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. Et inierunt fœdus Jonathas et David. Et exuit Jonathas vestimenta sua, et dedit ea David.
Dixit David: Ego sum vir pauper et tenuis.
CAPITULUM XX. — Uno tantummodo gradu, ego et mors dividimur.
De verbo quod locuti sumus ego et tu, Dominus sit inter me et te usque in sempiternum.
CAPITULUM XXIV. — Propitius sit mihi Dominus, ne mittam manum meam in christum Domini.
Justior tu es quam ego. Tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.
CAPITULUM XXVI. — Numquid non vir tu es? et quis alius similis tui in Israel?
Si Dominus incitat te adversum me, odoretur incensum; si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini. (Verba sunt David ad Saul.)
Dominus retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem. Sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia.
CAPITULUM XXIX. — Vivit Dominus, quia rectus es tu et bonus in conspectu meo, et exitus tuus et introitus tuus mecum; et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me, usque nunc; sed satrapis non places.
CAPITULUM XXX. — Æqua pars erit descendentis ad prælium, et remanentis ad sarcinas; et similiter divident.
CAPITULUM XXXI. — Arripuit Saul gladium suum, et irruit super eum. Quod quum vidisset armiger ejus, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo.
Chapter 10 of 21