Skip to the text

Liber: Regum secundus

CONTINET CAPITULA VIGINTI QUATUOR. ET AGITUR IN EO DE REGIMINE POPULI ISRAEL PER REGEM DAVID, ET DE FACTIS PER IPSUM.

CAPITULUM I. — Sagitta Jonathæ nunquam rediit retrorsum; et gladius Saul non est reversus inanis. Saul et Jonathas amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi; aquilis velociores, leonibus fortiores. Quomodo ceciderunt fortes in prælio, et perierunt arma bellica? Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium, ita te diligebam.

CAPITULUM II. — Porro Asael frater Joab, cursor velocissimus fuit, quasi unus ex capreis.

Num usque internecionem tuus mucro desæviet? An ignoras quod periculosa sit desperatio?

CAPITULUM III. — David erat proficiens, et semper se ipso robustior.

Adduxit Joab Abner filium Ner seorsum, ut loqueretur ei in dolo, et percussit eum in inguine et mortuus est.

Plangens David Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi mortuus es, Abner. Manus tuæ non sunt ligatæ, et pedes tui non sunt compedibus aggravati; sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruisti.

CAPITULUM V. — Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ.

CAPITULUM VI. — David percutiebat in organis, et ludebat totis viribus coram Domino.

Dixit David: Ludam et vilior fiam plus quam factus sum; et ero humilis in oculis meis.

CAPITULUM VII. — Quis ego sum, Domine Deus, quia adduxisti me hucusque? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus meus. Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te.

CAPITULUM VIII. — Filii David sacerdotes erant.

CAPITULUM IX. — Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei?

Miphiboseth, filius Jonathæ, claudus erat utroque pede; et habebat filium parvulum nomine Micha.

CAPITULUM X. — Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro. Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo. (Dixit Joab ad Abisai.)

CAPITULUM XI. — Non te frangat ista res: varius est enim exitus belli; et nunc hunc, nunc illum gladius consumit.

CAPITULUM XII. — Quare contempsisti verbum Domini, ut faceres malum coram eo?

Dixit David: Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi. Nunc autem, quia mortuus est, quare jejuno? Numquid potero revocare eum? Ego vadam magis ad eum; ille vero non revertetur ad me.

Genuit Bethsabee filium, et vocavit nomen ejus Salomon. Et Dominus dilexit eum. Misitque in manu Nathan prophetæ, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino.

CAPITULUM XIII. — Filiæ David regis veste talari utebantur.

CAPITULUM XIV. — Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur. Nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans, ne penitus pereat qui abjectus est.

Porro sicut Absalon vir pulcher non erat in omni Israel. A planta pedis usque ad verticem capitis, non erat in eo ulla macula. Et quando tondebatur, ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis argenti. Semel autem tondebatur in anno, quia gravabat eum cæsaries.

CAPITULUM XV. — Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.

Dixit David: Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me. Si autem dixerit, Non places, præsto sum; faciat quod bonum est coram se.

CAPITULUM XVI. — Dixit David: Dimittite Semei ut maledicat mihi; si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac.

Consilium Achitophel erat quasi si quis consuleret Deum.

CAPITULUM XVII. — Amasam constituit Absalon super exercitum pro Joab. Erat autem Amasa filius Abigail, filiæ Naas. (Nota, quod pater David habuit tria nomina, scilicet Jesse, Isai et Naas. Hic dicitur Naas.)

CAPITULUM XVIII. — Quum ingressus fuisset mulus Absalon subter condensam quercum, adhæsit caput ejus quercui, et illo suspenso mulus pertransiit. Tulit ergo Joab tres lanceas et infixit in corde Absalon.

Flevit David filium suum Absalon, et ait: Fili mi Absalon, Absalon fili mi. Quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, o Absalon fili mi, fili mi Absalon?

CAPITULUM XIX. — Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Absalon, etc.

Dixit Joab ad David: Diligis odientes te, et odio habes diligentes te.

Tu, Domine, posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ.

Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius.

CAPITULUM XX. — Dixit Joab ad Amasam: Salve, mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasæ, quasi osculans eum; percussitque eum in latere, et effudit intestina ejus.

CAPITULUM XXIII. — Dixit David filius Isai; dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Jacob, egregius psaltes Israel: Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.

Banaias filius Joiadæ percussit duos leones Moab; percussit quoque leonem in medio cisternæ. Et interfecit virum Ægyptium dignum spectaculo. Quumque descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu ejus, et interfecit eum hasta sua. Fecitque eum David sibi auricularium a secreto.

CAPITULUM XXIV. — Dedit Joab numerum descriptionis populi regi. Et inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium; de Juda autem quinquaginta millia pugnatorum.

Dixit David: Peccavi valde in hoc facto; sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.

Dixit David: Coarctor nimis; sed melius est mihi incidere in manus Domini, multæ enim miserationes ejus sunt, quam in manus hominum.

Dixit David ad Dominum, quum vidisset angelum cædentem populum: Ego sum qui peccavi; isti qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei.

Chapter 11 of 21