Skip to the text

Liber: Regum tertius

HABET CAPITULA VIGINTI DUO. ET AGITUR IN EO DE MORTE REGIS DAVID; ET DE SUCCESSIONE, REGIMINE ET GESTIS SALOMONIS, ALIORUMQUE REGUM JUDA ET ISRAEL.

CAPITULUM II. — Dixit David ad Salomonem: Tu nosti quæ fecerit mihi Joab, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner et Amasæ, quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem belli in balteo qui erat circa lumbos suos, et in calceamento suo. Non ergo deduces canitiem ejus pacifice ad inferos.

Venit Bethsabee ad regem Salomonem; et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum. Positus est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus.

Petitionem unam precor a te; ne confundas faciem meam.

Dixit rex Salomon matri suæ: Pete, mater mi. Neque enim fas est ut avertam faciem tuam.

CAPITULUM III. — Affinitate conjunctus est Salomon Pharaoni regi Ægypti, accepitque filiam ejus uxorem.

Ego sum puer parvulus et ignorans egressum et introitum meum. Dabis ergo servo tuo cor docile, ut possit discernere inter bonum et malum.

Placuit autem Domino, quod Salomon sapientiam postulasset, et ait: Quia postulasti hoc, ecce feci tibi secundum sermones tuos; sed et hæc quæ non postulasti dedi tibi, scilicet divitias et gloriam.

CAPITULUM VIII. — Dominus dixit ut habitaret in nebula.

Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in cœlo desuper et super terram deorsum, qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo.

Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim cœlum et cœli cœlorum te capere non possunt, quanto magis domus hæc? Sed respice ad orationem servi tui. Audi hymnum, et orationem quam servus tuus orat coram te.

Tu, Domine, solus nosti corda omnium filiorum hominum.

Non est homo qui non peccet.

Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit requiem populo suo.

Sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos; sed inclinet corda nostra post se, ut ambulemus in omnibus viis ejus.

Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus.

CAPITULUM X. — Major est sapientia tua et opera tua, quam rumor quem audivi. Beati viri tui, et beati servi tui qui adstant coram te semper et audiunt sapientiam tuam. Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti.

CAPITULUM XV. — Non declinavit David ab omnibus quæ præceperat ei Dominus, excepto sermone Uriæ Hethæi.

CAPITULUM XVI. — In diebus Achab ædificavit Hiel Jericho: in Abiram primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Josue filii Nun.

CAPITULUM XVII. — Dixit Elias Thesbites ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba.

Corvi deferebant Eliæ panem et carnes mane, similiter et vespere.

Expandit se atque mensus est Elias super puerum tribus vicibus, clamavitque ad Dominum. Et exaudivit eum, et reversa est anima pueri in viscera ejus.

CAPITULUM XVIII. — Usquequo claudicatis in duas partes?

Cecidit ignis de cœlo et devoravit holocausta Eliæ, et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam.

CAPITULUM XIX. — Timuit Elias Jezabel, et abiit quocumque eum ferebat voluntas.

Sufficit mihi, Domine; tolle animam meam. Neque enim melior sum quam patres mei.

Surge, comede, grandis enim tibi restat via. Qui (scilicet Elias) quum surrexisset, ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

Zelo zelatus sum pro Domino exercituum.

Dixit Dominus ad Eliam: Derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt curvata ante Baal. (Nota. Istum passum allegat Apostolus ad Romanos.)1

CAPITULUM XX. — Ne glorietur accinctus æque ut discinctus.

CAPITULUM XXI. — Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israel.

CAPITULUM XXII. — Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cœli adsistentem ei a dextris et a sinistris.

Sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiæ.

Footnotes

  1. Rom. xi, 4. ↩

Chapter 12 of 21