Liber: Regum quartus
CONTINET CAPITULA VIGINTI QUINQUE. ET AGITUR IN EO DE CASU REGNI JUDA ET ISRAEL PROPTER REGUM SUORUM PRÆVARICATIONEM; DE CAPTIVITATE POPULI; ET DE SUBVERSIONE URBIS ET TEMPLI.
CAPITULUM I. — Homo Dei, noli despicere animam meam et animas servorum tuorum qui mecum sunt; sed miserearis animæ meæ.
CAPITULUM II. — Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te.
Tulit Elias pallium suum, et percussit aquas, et divisæ sunt in utramque partem.
Obsecro ut fiat spiritus tuus duplex in me.
CAPITULUM III. — Dixit Eliseus: Adducite mihi psaltem. Quumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini.
CAPITULUM IV. — Incubuit Eliseus super puerum mortuum; et posuit os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus, et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri; et oscitavit septies.
CAPITULUM V. — Numquid Deus ego sum, ut occidere possim et vivificare?
CAPITULUM VI. — Noli timere: plures enim nobiscum sunt, quam cum eis.
CAPITULUM VIII. — Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam?
CAPITULUM X. — Numquid est cor tuum rectum cum corde meo, sicut cor meum cum corde tuo?
CAPITULUM XIII. — Projecerunt latrunculi cadaver in sepulcrum Elisei: quod dum tetigit ossa ejus, revixit homo.
CAPITULUM XVIII. — Ezechias confregit serpentem æneum quem fecerat Moyses. Siquidem usque illud tempus filii Israel adolebant ei incensum.
CAPITULUM XIX. — Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas. Ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis.
Venit angelus Domini nocte, et percussit in castris Assyriorum, centum octoginta quinque millia virorum.
CAPITULUM XX. — Oravit Ezechias, dicens: Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim.
Dixit Ezechias: Bonus sermo quem locutus est Dominus; sit pax et veritas in diebus meis.
Chapter 13 of 21