Skip to the text

Liber: Paralipomenon primus

HABET CAPITULA VIGINTI NOVEM. ET DESCRIBITUR IN EO GENEALOGIA REGIS DAVID; ET FIT RECAPITULATIO ELECTIONIS, GUBERNATIONIS ATQUE GESTORUM IPSIUS.

CAPITULUM V. — Ruben fuit primogenitus Israelis; sed quum violasset torum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph.

Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt.

Filii Israel Dominum invocaverunt quum præliarentur; et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. Fuit enim bellum Domini.

CAPITULUM XI. — Abiit David in Jerusalem: hæc est Jebus. Et dixit: Qui percuserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit ergo Joab, et factus est princeps.

CAPITULUM XII. — Pax tibi, pax tibi, et pax adjutoribus tuis: te enim adjuvat Deus tuus.

CAPITULUM XIII. — Mansit arca Dei in domo Obededom Gethæi tribus mensibus; et benedixit Dominus domui ejus et omnibus quæ habebat.

CAPITULUM XVII. — Omnia quæ sunt in corde tuo fac: Dominus enim tecum est.

Fui semper in tentoriis manens cum omni Israel.

Quis ego sum, Domine Deus meus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia?

Tu, Deus meus, revelasti auriculam servi tui, et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.

CAPITULUM XIX. — Joab intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos.

Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro. Dominus autem, quod in conspectu suo est bonum, faciat.

CAPITULUM XXI. — Dedit Joab numerum populi David, et inventus est omnis numerus Israel mille millia, et centum millia virorum. (Nota numerum filiorum Israel tempore David.) De Juda autem quadringenta septuaginta millia. Nam Levi et Benjamin non numeravit.

CAPITULUM XXII. — Cernitis quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dedit vobis requiem. Præbete ergo corda vestra, ut quæratis Dominum Deum vestrum.

CAPITULUM XXVIII. — Tu autem, fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies; si autem dereliqueris eum, projiciet te.

CAPITULUM XXIX. — Lætatus est populus quum vota sponte promitteret, quia toto corde offerebant ea Domino.

Tua est, Domine, magnificentia, et potestas, et gloria, atque victoria, et tibi laus; tuæ divitiæ, tua est gloria; tu dominaris omnium. Nunc ergo, Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.

Quis ego, et quis populus tuus, ut possimus tibi ista promittere? Tua enim sunt omnia; et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. Peregrini sumus coram te et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.

Scio, Domine Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas: unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli omnia hæc.

Domine Deus, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in veneratione tui mens ista permaneat.

Chapter 14 of 21