Skip to the text

Liber: Paralipomenon secundus

HABET CAPITULA TRIGINTA SEX. ET RECAPITULATUR IN EO REGIMEN POPULI PER SALOMONEM, ET ALIOS REGES JUDA ET ISRAEL.

CAPITULUM II. — Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.

CAPITULUM XII. — Quia humiliati sunt, non disperdam eos, dicit Dominus.

CAPITULUM XIII. — In exercitu nostro Deus dux est. Nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.

Vehementissime confortati sunt filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.

CAPITULUM XIV. — Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris aut in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim et in nomine tuo habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem.

CAPITULUM XV. — Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.

Vos autem confortamini, et non dissolvantur manus vestræ. Erit enim merces operi vestro.

In omni corde suo juraverunt Domino, et in tota voluntate sua quæsierunt eum, et invenerunt.

CAPITULUM XVII. — Misit Josaphat rex Juda de principibus suis, et cum eis Levitas et sacerdotes. Docebantque populum, habentes librum legis; et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.

CAPITULUM XIX. — Præcepit Josaphat judicibus: Videte quid faciatis: non enim hominum exercetis judicium, sed Domini; et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. Non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.

CAPITULUM XX. — Josaphat rex timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum.

In nobis non est tanta fortitudo ut possimus resistere; sed quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. (Verba sunt Josaphat regis Juda.)

Nolite timere: non est enim vestra pugna, sed Dei. Non enim eritis vos qui dimicabitis; sed tantummodo state confidenter, et videbitis auxilium super vos. O Juda et Jerusalem, nolite timere. Cras egrediemini, et Dominus erit vobiscum.

Credite in Domino Deo vestro, et securi eritis.

CAPITULUM XXIV. — Senuit autem Joiada pontifex plenus dierum, et mortuus est quum esset annorum centum et triginta.

Non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Joiada secum, sed interfecit filium ejus. Qui quum moreretur ait: Videat Dominus, et requirat. (De isto

Zacharia intelligitur quod in Evangelio legitur, sanguine Abel justi, etc.)

CAPITULUM XXV. — Venit ad Amasiam regem Juda homo Dei, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel; non enim est Dominus cum eis. Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Dominus ab hostibus. Dei quippe est adjuvare et in fugam vertere.

Erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo tua. Cur malum adversum te provocas, ut cadas?

CAPITULUM XXVI. — Quum requireret Ozias rex Juda Dominum, direxit eum in omnibus.

CAPITULUM XXIX. — Dixit Ezechias Levitis: Filii mei, nolite negligere. Vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis ei, colatis eum, et cremetis ei incensum.

Lætatus est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum.

CAPITULUM XXX. — Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri. Servite

Domino, et avertetur ira ejus a vobis.

Pius et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.

Surrexerunt sacerdotes, benedicentes Dominum; pervenitque oratio eorum ad habitaculum sanctum cœli.

CAPITULUM XXXII. — In legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad Ezechiam ut interrogarent eum de portento quod acciderat super terram, dereliquit eum Dominus, ut tentaretur, et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus.

CAPITULUM XXXIII. — Postquam coangustatus est Manasses, oravit Dominum, et egit pœnitentiam valde coram Deo, et obsecravit eum intente; et exaudivit eum. Et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.

CAPITULUM XXXIV. — Non declinavit Josias ad dexteram neque ad sinistram.

CAPITULUM XXXV. — Universus Juda luxerunt Josiam; Jeremias maxime et Jerusalem.

LIBER ESDRÆ PRIMUS

HABET CAPITULA DECEM. ET TRACTATUR IN EO DE REDUCTIONE POPULI ISRAEL ET JUDA EX CAPTIVITATE BABYLONICA; ET DE INSTRUCTIONE POPULI REDUCTI PER ESDRAM LEGIS DOCTOREM.

CAPITULUM V. — Nos sumus servi Dei cœli.

CAPITULUM VIII. — Erubui ego (scilicet Esdras) petere a rege auxilium et equites qui defenderent nos, quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate; et imperium ejus et fortitudo ejus et furor ejus super omnes qui derelinquunt eum.

Manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu insidiatoris in via.

CAPITULUM IX. — Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.

Deus meus, confundor, et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cœlum.

CAPITULUM X. — Date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus.

LIBER ESDRÆ SECUNDUS

CONTINET CAPITULA TREDECIM. CONSCRIPTUS EST A NEHEMIA DOCTORE ET DUCE POPULI ISRAEL; ET AGITUR IN EO DE REÆDIFICATIONE MURI CIVITATIS JERUSALEM, ET DE CORRECTIONE MALORUM SUBORTORUM IN ABSENTIA NEHEMIÆ.

CAPITULUM I. — Quæso, Domine Deus cœli, fortis, magne atque terribilis; fiat auris tua auscultans, ut audias orationem servi tui.

CAPITULUM II. — Quare vultus tuus tristis est, quum te ægrotum non videam? Non est hoc frustra; sed malum nescio quod in corde tuo est.

Deus cœli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus.

CAPITULUM IV. — Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui.

CAPITULUM V. — Quare non in timore Domini Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?

Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quæ feci populo huic.

CAPITULUM VIII. — Legit Esdras aperte in libro legis coram multitudine. Et legerunt in libro distincte et aperte ad intelligendum.

Dies sanctificatus est Domino Deo nostro; nolite lugere. Gaudium enim Domini est fortitudo vestra.

CAPITULUM IX. — Quater in die et quater in nocte confitebantur Judæi, et adorabant Dominum Deum.

Surgite, et benedicite Domino Deo nostro, ab æterno et usque in æternum.

Et dixit Esdras: Tu ipse, Domine, solus; tu fecisti cœlum et cœlum cœlorum et omnem exercitum eorum, et exercitus cœli te adorat.

CAPITULUM XIII. — Memento mei, Deus meus, pro hoc; et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei, et in cærimoniis ejus. Et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. Memento mei, Deus meus, in bonum.

LIBER TOBIÆ

HABET CAPITULA QUATUORDECIM. ET NARRATUR IN EO TOBIÆ PROBATIO ET VIRTUS EJUS MULTIPLEX, MINISTERIUM ARCHANGELI RAPHAELIS, INSTRUCTIO PROLIS, ET DE HONESTATE MATRIMONII.

CAPITULUM I. — Tobias quum esset junior omnibus, nihil tamen puerile gessit in opere.

Monita salutis dabat eis.

CAPITULUM II. — Non est Tobias contristatus contra Dominum, quod plaga cæcitatis evenerit ei; sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ.

Filii Sanctorum sumus, et vitam illam exspectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam nunquam mutant ab eo.

CAPITULUM III. — Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ misericordia, et veritas, et judicium. Ne reminiscaris delicta mea vel parentum meorum, etc. Et nunc, Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere.

Dixit Sara: Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum, quoniam quum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te. Ad te, Domine, faciem meam converto, ad te oculos meos erigo. Nunquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant participem me præbui. Hoc pro certo habet omnis qui colit te, Domine, quia vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur; et si in correptione fuerit, ad misericordiam pervenire licebit. Non delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis.

CAPITULUM IV. — Memor esse debes quæ et quanta pericula sit passa propter te mater tua in utero suo.

Omnibus diebus vitæ tuæ Deum in mente habeto, et cave ne aliquando peccato consentias.

Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Quomodo potueris, ita esto misericors, etc.

Superbiam nunquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.

Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne aliquando alii facias.

Consilium semper a sapiente perquire.

Omni tempore benedic Deo, et pete ab eo ut viam tuam dirigat.

Noli timere, fili mi. Pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum, etc.

CAPITULUM V. — Gaudium tibi semper sit, fortique animo esto: in proximo est ut a Deo cureris.

Tobias ait: Bene ambuletis, et sit Dominus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.

Baculum senectutis nostræ tulisti.

CAPITULUM IX. — Si me ipsum tibi tradam servum, non ero condignus providentiæ tuæ.

CAPITULUM X. — Hei mihi, fili mi, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ, etc.

CAPITULUM XI. — Benedico te, Domine Deus Israel, quoniam tu castigasti me, et tu salvasti me.

CAPITULUM XII. — Benedicite Deum cœli, et coram omnibus viventibus confitemini illi, quia fecit vobiscum misericordiam suam.

Sacramentum regis abscondere bonum est; opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.

Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna, etc.

Qui autem faciunt iniquitatem et peccatum, hostes sunt animæ suæ.

Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.

Dixit Raphael angelus: Ego sum Raphael angelus, unus ex septem qui adstamus ante Deum. Et quidem videbar vobiscum manducare et bibere; sed ego cibo et potu invisibili utor.

CAPITULUM XIII. — Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum: quoniam tu flagellas et salvas, et non est qui effugiat manum tuam.

Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras; et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.

Convertimini itaque, peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.

Ego autem et anima mea in Deo lætabimur.

Chapter 15 of 21