Skip to the text

Liber: Judith

COMPLECTITUR CAPITULA SEDECIM. IN QUO AGITUR DE MISSIONE HOLOFERNIS AD REGNA OCCIDENTIS ET TERRÆ JUDÆÆ; DE HONESTATE ET PROBITATE JUDITH; DE INTERFECTIONE HOLOFERNIS, ET LIBERATIONE POPULI ISRAEL.

CAPITULUM VI. — Domine Deus cœli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende; et ostende quia non derelinquis præsumentes de te, et de se et sua potentia gloriantes humilias.

CAPITULUM VIII. — In superioribus domus suæ fecit sibi Judith cubiculum secretum, in quo cum puellis suis clausa morabatur. Et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat quotidie, præter sabbata et neomenias et festa domus Israel.

Qui estis vos, qui tentatis Dominum? Non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed qui iram excitet. Posuistis vos tempus miserationis Domini.

Non enim quasi homo, sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.

Humiliemus illi animas nostras, et in spiritu contrito et humiliato serviamus illi. Exspectemus humiles consolationem ejus.

Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Illi autem qui tentationes non susceperunt in timore Domini et in patientia sua, exterminati sunt.

Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini, quasi servi qui corripimur, ad emendationem et non ad perditionem nostram evenisse credamus.

CAPITULUM IX. — Deus cœlorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia præsumentem.

CAPITULUM XII. — Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ.

CAPITULUM XIII. — Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se, et in me adimplevit misericordiam suam.

CAPITULUM XV. — Benedixerunt Judith, dicentes: Tu gloria Jerusalem, tu lætitia Israel, tu honorificentia populi nostri, quia fecisti viriliter, eo quod castitatem amaveris.

CAPITULUM XVI. — Adonai Domine, magnus es tu, et præclarus in virtute; tibi serviat omnis creatura. Qui autem timent te, magni erunt apud te.

Dominus omnipotens vindicabit in eis, in die judicii visitabit illos. Dabit enim ignem, et vermes in carnem eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.

Chapter 16 of 21