Skip to the text

Liber: Esther

HABET CAPITULA SEDECIM. ET AGITUR IN EO DE CRUDELITATE AMAN ET EJUS SUSPENSIONE PROCURATA PER PROVIDENTIAM ET HUMILITATEM ESTHER; ET DE EXALTATIONE MARDOCHÆI ET LIBERATIONE JUDÆORUM.

CAPITULUM II. — Erat Esther formosa valde et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres.

CAPITULUM XIII. — Domine Deus, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit resistere tuæ voluntati. Si decreveris salvare nos, continuo liberabimur. Tu enim fecisti cœlum et terram, et quidquid cœli ambitu continetur. Ne despicias partem tuam, et ne claudas ora canentium te.

CAPITULUM XIV. — Oravit Esther: Domine mi rex, adjuva me solitariam, cujus præter te nullus alius auxiliator est. Tu scis quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ quod est super caput meum, quasi pannum menstruatæ, et non portem illud in diebus silentii mei.

CAPITULUM XV. — Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.

Chapter 17 of 21