Skip to the text

Liber: Proverbiorum

CONTINET CAPITULA TRIGINTA UNUM. ET AGITUR IN EO DE INSTRUCTIONE ET DISCIPLINA INCIPIENTIUM SERVIRE DEO; ET DE CORRECTIONE MORUM, INFORMATIONEQUE VIRTUTUM.

CAPITULUM I. — Audiens sapiens, sapientior erit; et intelligens gubernacula possidebit.

Timor Domini principium sapientiæ.

Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.

Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ, ut addatur gratia capiti tuo.

Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.

Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum.

Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam.

Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi nociva sunt cupient? et imprudentes odibunt scientiam?

Convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum.

Quia vocavi, et renuistis; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis: ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo quum vobis quod timeatis advenerit.

Quum irruerit repentina calamitas, tunc invocabunt me, et non exaudiam, mane consurgent, et non invenient me, eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, et detraxerint correptioni meæ.

Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet eos. Qui autem me audierit, absque terrore quiescet.

CAPITULUM II. — Si sapientiam invocaveris, et quæsieris eam quasi pecuniam: tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies.

Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.

Sapientia proteget gradientes simpliciter.

Si intraverit sapientia cor tuum, consilium custodiet te. Qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas; lætantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis.

Qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea.

CAPITULUM III. — Misericordia et veritas non te deserant, et invenies gratiam coram Deo et hominibus.

Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.

In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.

Ne sis sapiens apud temetipsum.

Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum.

Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis: quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.

Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Melior est acquisitio ejus, negotiatione auri et argenti.

Primi et purissimi fructus ejus (scilicet sapientiæ).

Pretiosior est cunctis opibus sapientia, et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari.

Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra ejus divitiæ et gloria.

Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ.

Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam; et qui tenuerit eam, beatus.

Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cœlos prudentia. Sapientia illius eruperunt abyssi.

Ne paveas repentino terrore.

Noli prohibere benefacere eum qui potest; si vales, et ipse benefac.

Non dicas amico tuo, Vade et revertere, cras dabo tibi, quum statim dare possis.

Ne moliaris amico tuo malum, quum ille in te habeat fiduciam.

Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus. Abominatio est Domino omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.

Illusores ipse deludet, et mansuetis dabit gratiam.

Gloriam sapientes possidebunt.

CAPITULUM IV. — Posside sapientiam, posside prudentiam, et custodiet te. Arripe sapientiam, et exaltabit te; glorificaberis quum eam fueris amplexatus. Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.

Viam sapientiæ monstrabo tibi, et currens non habebis offendiculum.

Tene disciplinam, quia illa est vita tua.

Non delecteris in semitis impiorum.

Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.

Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruunt.

Omni custodia custodi cor tuum, quia ex ipso vita procedit.

Detrahentia labia procul sint a te.

Palpebræ tuæ præcedant gressus tuos; et ne declines ad dexteram, neque ad sinistram.

CAPITULUM V. — Favus distillans labia meretricis; novissima autem illius amara quasi absinthium.

Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli.

Respicit Dominus viam hominis, et omnes gressus illius considerat.

Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.

CAPITULUM VI. — Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, etc., illaqueatus es verbis oris tui. Fac ergo quod dico, fili mi, et te ipsum libera.

Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam: quæ quum non habeat ducem, parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.

Usquequo, piger, dormies? quando consurges ex somno tuo?

Detestatur anima mea eum qui seminat inter fratres discordias.

Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ.

CAPITULUM VII. — Fili, honora Deum et valebis; præter eum vero ne timueris alienum.

Serva mandata et legem quasi pupillam oculi tui. Liga eam in digitis tuis, et in tabulis cordis tui scribe eam. Dic sapientiæ, Soror mea es; et prudentiam voca amicam.

CAPITULUM VIII. — Audite me, quoniam de rebus magnis locuturus sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent.

Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. Justi sunt omnes sermones mei.

Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.

Timor Domini odit malum.

Arrogantiam et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor.

Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt. Per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.

Ego diligentes me diligo; et qui mane vigilaverint ad me, invenient me.

Dominus possedit me initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab æterno ordinata sum, etc. Et deliciæ meæ esse cum filiis hominum. Qui autem oderunt me, diligunt mortem. (Nota. Hæc dicit Salomon de æterna generatione æternæ et increatæ Sapientiæ, quæ est Filius Dei: in quo innuitur pluralitas Personarum in simplici Divinitatis natura.)

CAPITULUM IX. — Sapientia ædificavit sibi domum, etc.

Si quis est parvulus, veniat ad me.

Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.

Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit.

Noli arguere derisorem, ne oderit te.

Argue sapientem, et diliget te.

Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia.

Doce justum, et festinabit accipere.

Principium sapientiæ, timor Domini, et scientia Sanctorum, prudentia.

Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.

CAPITULUM X. — Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.

Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.

Nihil proderunt thesauri impietatis; justitia vero liberabit a morte.

Manus fortium divitias parat.

Qui congregat in messe, filius sapiens est.

Benedictio Domini super caput justi.

Memoria justi cum laudibus.

Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter; qui autem annuit oculo, dabit dolorem.

Vena vitæ, os justi.

Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.

Sapientes abscondunt sapientiam; qui autem increpationem relinquit, errat.

In multiloquio non deerit peccatum; qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est.

Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur.

Desiderium suum justis dabitur.

Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum æternum.

CAPITULUM XI. — Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem humilitas, ibi et sapientia.

Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.

Justitia simplicis diriget viam ejus.

In insidiis suis capientur iniqui.

Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.

Justus de angustia liberatus est.

Justi liberabuntur scientia.

Qui despicit amicum suum, indigens corde est; vir autem prudens tacebit.

Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est, celat amici commissum.

Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.

Benefacit animæ suæ vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.

Impius facit opus instabile.

Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in his qui simpliciter ambulant.

Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium.

Qui investigator malorum est, opprimentur ab eis.

Justi quasi virens folium germinabunt.

Fructus justi, lignum vitæ.

Qui suscipit animas, sapiens est.

Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?

CAPITULUM XII. — Qui diligit disciplinam, diligit scientiam; qui autem odit increpationes, insipiens est.

Non roborabitur homo ex impietate.

Verte impios, et non erunt.

Doctrina sua noscitur vir; qui autem vanus et excors est, patebit contemptui.

Novit justus animas jumentorum suorum; viscera autem impiorum crudelia.

Qui sectatur otium, stultissimus est.

De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis.

Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est, audit consilia.

Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam, callidus est.

Qui pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.

Non contristabit justum quidquid ei acciderit.

Abominatio Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt, placent ei.

Homo versutus celat scientiam.

Mœror in corde viri humiliabit illum, et de sermone bono lætificabitur.

Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos.

CAPITULUM XIII. — Qui illusor est, non audit quum corripitur.

De fructu oris sui homo saturabitur bonis.

Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.

Vult et non vult piger, anima autem operantium impinguabitur.

Est quasi dives, quum nil habeat; et est quasi pauper, quum in multis divitiis sit.

Inter superbos semper sunt jurgia; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.

Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.

Spes quæ differtur affligit animam.

Lignum vitæ, desiderium veniens.

Doctrina bona dabit gratiam.

Astutus omnia agit cum consilio.

Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.

Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit.

Qui parcit virgæ, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.

CAPITULUM XIV. — Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.

Stultis illudit peccatum, et inter justos morabitur gratia.

Est via quæ videtur homini justa, et novissima ejus deducunt ad mortem.

Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos.

Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.

Impatiens operabitur stultitiam.

Vir versutus odiosus est.

Amici divitum multi.

Qui miseretur pauperis, beatus erit.

In timore Domini fiducia fortitudinis.

Timor Domini fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.

Qui patiens est, multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.

Vita carnium, sanitas cordis; putredo ossium, invidia.

Qui calumniatur egentem, exprobrat factori suo.

Justitia elevat gentem; miseros facit populos peccatum.

CAPITULUM XV. — Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.

Os fatuorum ebullit stultitiam.

In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.

Lingua placabilis, lignum vitæ; quæ autem immoderata est, conteret spiritum.

Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.

Abominatio est Domino vita impii; qui sequitur justitiam, diligetur ab eo.

Qui odit increpationes morietur.

Infernus et perditio coram Domino : quanto magis corda filiorum hominum?

Non amat pestilens eum qui se corripit.

Cor gaudens exhilarat faciem; in mœro re animi dejicitur spiritus.

Secura mens, quasi juge convivium.

Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.

Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat suscitatas.

Iter pigrorum, quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo.

Filius sapiens lætificat patrem.

Stultitia, gaudium stulto.

Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.

Per misericordiam et fidem purgantur peccata; per timorem autem Domini declinat omnis a malo.

Mens justi meditatur obedientiam.

Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.

Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis.

Gloriam præcedit humilitas.

CAPITULUM XVI. — Hominis est animum præparare, et Domini gubernare linguam.

Spirituum ponderator est Dominus.

Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.

Abominatio est Domino omnis arrogans.

Quum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.

Cor hominis disponet viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.

Qui sperat in Domino beatus est.

Dulcis eloquio majora reperiet.

Favus mellis, composita verba; dulcedo animæ, sanitas ossium.

Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.

Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.

Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.

Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.

Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.

CAPITULUM XVII. — Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio.

Servus sapiens dominabitur stultis filiis.

Sicut igne probatur argentum, et aurum camino, ita corda probat Dominus.

Qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus; et qui in ruina lætatur alterius, non erit impunitus.

Gemma gratissima, exspectatio præstolantis.

Qui celat delictum, quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.

Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.

Expedit magis ursæ occurrere raptis fetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.

Quid prodest stulto habere divitias, quum sapientiam emere non possit?

Qui evitat discere, incidet mala.

Frater in angustiis comprobatur.

Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.

In facie prudentis lucet sapientia; oculi autem stultorum in finibus terræ.

Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.

Stultus, si tacuerit, sapiens reputabitur.

CAPITULUM XVIII. — Occasiones quærit, qui vult recedere ab amico; omni tempore erit exsecrabilis.

Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.

Impius quum in profundum venerit peccatorum, contemnit.

Torrens inundans, fons sapientiæ.

Verba bilinguis, quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.

Pigrum dejicit timor.

Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis.

Turris fortissima, nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.

Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.

Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere?

Justus prior accusator est sui.

Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma.

Vir amicabilis ad societatem, magis amicus erit quam frater.

CAPITULUM XIX. — Ubi non est scientia animæ, non est bonum; et qui festinus est, pedibus offendet.

Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.

Sicut fremitus leonis, ita et ira regis; et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.

Dolor patris, filius stultus.

Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.

Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem negligit viam suam, mortificabitur.

Homo indigens misericors est.

Pestilente flagellato, stultus sapientior erit.

CAPITULUM XX. — Honor est homini qui separat se a contentionibus.

Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?

Quis potest dicere, Mundum est cor meum, purus sum a peccato?

Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat.

Ei qui revelat mysteria ne miscearis.

Ne dicas, Reddam malum pro malo; exspecta Dominum et liberabit te.

Quis hominum potest intelligere viam suam?

Roboratur clementia thronus regis.

CAPITULUM XXI. — Cor regis in manu Domini: quocumque voluerit inclinabit illud.

Omnis via viri recta sibi videtur.

Facere misericordiam et judicium, magis placet Domino quam victimæ.

Munus absconditum exstinguit iras; et donum in sinu, indignationem maximam.

Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam.

Desideria occidunt pigrum.

Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.

Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuet.

CAPITULUM XXII. — Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ.

Proverbium est: Adolescens juxta viam suam, etiam quum senuerit, non recedet ab ea.

Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur.

Ejice derisorem, et exibit cum eo jurium, cessabuntque causæ et contumeliæ.

Qui diligit cordis munditiam, habebit amicum regem.

Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.

Ecce descripsi eam tripliciter.

Noli amicus esse homini iracundo, ne discas semitas ejus.

Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.

Vidisti hominem velocem in opere suo? Coram regibus stabit.

CAPITULUM XXIII. — Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ posita sunt ante faciem tuam.

Prudentiæ tuæ pone modum.

In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.

Noli subtrahere a puero disciplinam.

Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.

In timore Domini esto tota die, quia habebis spem in novissimo.

Noli vendere sapientiam et doctrinam et intelligentiam.

CAPITULUM XXIV. — Vir sapiens fortis est; et vir doctus, robustus et validus.

Erit salus ubi multa consilia.

Erue eos qui ducuntur ad mortem.

Qui inspector est cordis, ipse intelligit; et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.

Septies in die cadit justus et resurget.

Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus non exsultet cor tuum.

Cum detractoribus ne commiscearis, quoniam repente consurget perditio eorum.

Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei.

Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam hominis stulti: et ecce totum repleverant urticæ, etc.

Parum, inquam, dormies, etc.

CAPITULUM XXV. — Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.

In loco magnorum ne steteris.

Melius est ut dicatur tibi, Ascende huc, quam ut humilieris.

Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum tuum ne reveles extraneo.

Acetum in nitro, qui cantat carmina corde pessimo.

Sicut tinea vestimento, sic tristitia nocet cordi.

Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere, et Dominus reddet tibi.

Ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.

Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum; sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria.

Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita et vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

CAPITULUM XXVI. — Ne respondeas stulto secundum stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.

Responde stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur.

Qui imponit stulto silentium, iras mitigat.

Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus.

Sicut ostium vertitur in cardine suo, sic piger in lectulo suo.

Susurrone subtracto, jurgia conquiescunt.

Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad intima ventris.

Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui volvit lapidem, ad eum revertetur.

CAPITULUM XXVII. — Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.

Laudet te alienus et non os tuum; extraneus, et non labia tua.

Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor; et impetum concitati spiritus ferre quis poterit?

Melior est manifesta correctio, quam amor absconditus.

Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula.

Sicut avis migrans de nido suo, sic vir qui relinquit locum suum.

Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.

Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris.

Melior est vicinus juxta, quam frater procul.

Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.

Infernus et perditio non replentur, similiter et oculi hominum insatiabiles.

Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis.

Cor rectum inquirit scientiam.

Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera.

CAPITULUM XXVIII. — Fugit impius nemine persequente; justus autem quasi leo confidens, absque terrore erit.

Propter peccata terræ, multi principes ejus.

Qui derelinquunt legem, laudant impium.

Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.

Regnantibus impiis, ruinæ hominum.

Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ, corruet in malum.

Qui ambulat simpliciter, salvus erit.

Vir fidelis multum laudabitur.

Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.

Qui se jactat, jurgia concitat.

Qui confidit in corde suo, stultus est.

Qui dat pauperi, non indigebit; qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam.

Quum perierint impii, multiplicabuntur justi.

CAPITULUM XXIX. — Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus.

Quum impii sumpserint principatum, gemet populus.

Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.

Impius ignorat scientiam.

Sapientes avertunt furorem.

Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem.

Viri sanguinum oderunt simplicem.

Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.

Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.

Virga atque correctio tribuet sapientiam.

Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correctio.

Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem.

Qui ad indignandum facilis est, erit ad peccata proclivior.

Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.

Qui timet hominem, cito corruet; qui sperat in Domino, sublevabitur.

Abominantur justi virum impium.

CAPITULUM XXX. — Visio quam locutus est vir cum quo est Deus.

Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.

Quis ascendit in cœlum, atque descendit?

Quis colligavit aquas quasi in vestimento?

Quis suscitavit omnes terminos terræ?

Quod nomen ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? (Nota. Hic Salomon tangit divinitatem Dei Patris, et unigeniti Filii ejus, utrumque ineffabilem et incomprehensibilem.)

Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est omnibus sperantibus in se. Ne addas quidquam verbis illius.

Duo rogavi, ne deneges mihi: Vanitatem et verba mendacii longe fac a me. Mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria.

Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi et corruas.

Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro: viam aquilæ in cœlo, viam colubri super petram, viam navis in medio maris, et viam viri in adolescentia sua.

Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum.

CAPITULUM XXXI. — Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum?

Nullum secretum est, ubi regnat ebrietas.

Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. Bibant et obliviscantur doloris sui.

Mulierem fortem quis inveniet? etc. Accinxit fortitudine lumbos suos; manum suam misit ad fortia. Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus. Panem otiosa non comedit.

Fallax gratia et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum ipsa laudabitur. Laudent eam in portis opera ejus.

LIBER ECCLESIASTÆ

HABET CAPITULA DUODECIM. ET AGITUR IN EO DE MUNDI VANITATE, DE DIVITIARUM CONTEMPTU, DE PROFECTU AMBULANTIUM IN VIA DEI.

CAPITULUM I. — Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.

Quid habet homo amplius de universo labore suo, quo laborat sub sole?

Generatio præterit, et generatio advenit; terra vero in æternum stat.

Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, etc. Ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant.

Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone.

Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est, etc. Nihil sub sole novum; nec valet quisquam dicere, Ecce hoc recens est.

Ego Ecclesiastes fui rex in Jerusalem.

Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum.

Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.

Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.

In multa sapientia, multa indignatio; et qui addit scientiam, addit et dolorem.

CAPITULUM II. — Risum reputavi errorem; et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?

Quid est, inquam, homo, ut sequi possit Regem factorem suum?

Sapientis oculi in capite ejus.

Moritur doctus, similiter et indoctus.

Cuncti dies hominis doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit.

Homini bono dedit Deus sapientiam et scientiam et lætitiam; peccatori autem, afflictionem et curam superfluam.

CAPITULUM III. — Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cœlo.

Tempus nascendi, tempus moriendi; tempus flendi, tempus ridendi, etc.

Cuncta fecit Deus bona in tempore suo; et mundum tradidit disputationi hominum, ut non inveniat homo quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.

Fecit Deus opera sua ut timeatur.

Justum et impium judicabit Dominus.

Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et spiritus jumentorum descendat deorsum?

CAPITULUM IV. — Melius est duos simul esse quam unum: habent enim emolumentum societatis suæ. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.

Væ soli, quia quum ceciderit, non habet sublevantem se.

Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo. Unus quomodo calefiet?

Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei.

Funiculus triplex difficile rumpitur.

Multo melior est obedientia quam stultorum victimæ.

CAPITULUM V. — Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo.

Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.

Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio.

Ubi multa sunt somnia, plurimæ vanitates et sermones innumeri. Tu vero Deum time.

Avarus non implebitur pecunia.

Dulcis est somnus operanti, sive multum sive parum comedat.

Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. Miserabilis prorsus infirmitas.

CAPITULUM VII. — Quid necesse est majora se quærere, quum ignoret quid conducat sibi in vita sua?

Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.

Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.

Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis.

Cor sapientium, ubi tristitia est; et cor stultorum, ubi lætitia.

Sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti.

Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.

Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.

Noli esse justus multum; neque plus sapias quam oportet, ne obstupescas.

Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis.

Non est homo super terram qui faciat bonum et non peccet.

Cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum.

Fecit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuit quæstionibus.

CAPITULUM VIII. — Sapientia hominis lucet in vultu ejus.

Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.

Non est in hominis ditione prohibere spiritum.

Etenim quia non cito profertur contra malos judicium, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.

Peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.

Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus; sed quasi umbra transeant, qui non timent faciem Domini.

Sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum; et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant.

Intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem.

CAPITULUM IX. — Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei sunt: et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, mundo et immundo.

B Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt, quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.

Omni tempore sint vestimenta tua candida.

Quodcumque potest facere manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.

Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo, sic capiuntur homines tempore malo, quum eis extemplo supervenerit.

Melior est sapientia fortitudine.

Quomodo ergo verba sapientis non sunt audita, et sapientia pauperis contempta?

Verba sapientium audiuntur in silentio.

Melior est sapientia quam arma bellica.

Qui in uno peccaverit, multa bona perdet.

CAPITULUM X. — Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.

D Stultus omnes stultos æstimat.

Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.

Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.

Stultus verba multiplicat.

Væ tibi, terra cujus rex puer est, et principes mane comedunt.

Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam.

Pecuniæ obediunt omnia.

CAPITULUM XI. — Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies illum.

Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.

Qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metet.

Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.

Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum: qui quum venerint, vanitatis arguentur præterita.

Adolescentia et voluptas vana sunt.

CAPITULUM XII. — Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis tuæ, et appropinquent anni de quibus dicas, Non mihi placent.

Ibit homo in domum æternitatis suæ.

Revertatur pulvis in terram suam, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum.

Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi: quæ per magistrorum consilium data sunt a magistro uno.

His amplius, fili mi, ne requiras.

Faciendi plures libros nullus est finis.

Frequens meditatio, carnis est afflictio.

Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo. Cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum sit, sive malum.

CANTICUM CANTICORUM

HABET CAPITULA OCTO. ET AGITUR IN EO DE VIRI JUSTI PERFECTIONE, DE ANIMÆ SANCTÆ CONTEMPLATIONE, ET CONJUNCTIONE CHRISTI ET ECCLESIÆ.

CAPITULUM I. — Osculetur me osculo oris sui.

Trahe me post te, etc.

Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, etc.

Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.

Ecce tu pulchra es, amica mea, etc.

Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus.

CAPITULUM II. — Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios.

Sub umbra illius quem desiderabam sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

Introduxit me rex in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.

Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

Læva ejus sub capite meo, etc.

Ecce iste venit saliens in montibus.

Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

Dilectus meus mihi et ego illi, etc.

Revertere, dilecte mi.

CAPITULUM III. — In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea.

Inveni quem diligit anima mea.

Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua.

CAPITULUM IV. — Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es! etc.

Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor, etc.

Hortus conclusus, soror mea, sponsa, etc.

CAPITULUM V. — Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum.

Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi.

Ego dormio, et cor meum vigilat.

Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea.

Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?

Anima mea liquefacta est, ut locutus est.

Quæsivi illum, et non inveni; vocavi, et non respondit mihi.

Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.

Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem.

CAPITULUM VI. — Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata.

Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt.

Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.

Una est columba mea, perfecta mea.

CAPITULUM VII. — Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis!

Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.

Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, etc.

CAPITULUM VIII. — Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris et deosculer, et jam nemo me despiciat?

Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ, etc.

Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio.

Aquæ multæ non poterunt exstinguere caritatem.

Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum.

Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

LIBER SAPIENTIÆ

HABET CAPITULA NOVEMDECIM. ET AGITUR IN EO DE REGIMINE PRÆLATORUM, CONVERSATIONE JUSTORUM, ATQUE IDOLORUM CONTEMPTU; DE ADVENTU ET PASSIONE CHRISTI, QUI EST VERA SAPIENTIA.

CAPITULUM I. — Diligite justitiam, qui judicatis terram.

Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum: quoniam invenitur ab his qui non tentant illum; apparet autem eis qui fidem habent in illum.

Perversæ enim cogitationes separant a Deo; probata autem virtus corripit insipientes.

Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.

Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu.

Benignus est spiritus sapientiæ.

Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. Propter hoc, qui loquitur iniqua non potest latere.

Auris zeli audit omnia.

Custodite ergo vos a murmuratione, quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ.

Os quod mentitur occidit animam.

Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum.

Creavit enim ut essent omnia; et sana-biles fecit nationes orbis terrarum.

Justitia perpetua est et immortalis; in-justitia autem, mortis acquisitio. Impii au-tem manibus et verbis accersierunt illam.

CAPITULUM II. — Dixerunt impii, apud se cogitantes non recte: Non est qui agni-tus sit reversus ab inferis. Quia ex nihilo nati sumus, et post hæc erimus tanquam non fuerimus.

Umbræ transitus est tempus nostrum. Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra.

(Nota de Christi passione.) Promittit se scientiam Dei habere, et Filium Dei se no-minat. Gravis est etiam nobis ad viden-dum, quoniam dissimilis est aliis vita il-lius. Morte turpissima condemnemus eum.

Hæc cogitaverunt impii, et erraverunt: excæcavit enim eos malitia eorum; nec mercedem speraverunt justitiæ.

Deus creavit hominem inexterminabi-lem, et ad imaginem similitudinis suæ fe-cit illum.

Invidia autem diaboli, mors introivit in orbem terrarum; imitantur autem illum, qui sunt ex parte illius.

CAPITULUM III. — Justorum autem ani-mæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Visi sunt oculis insi-pientium mori; illi autem sunt in pace.

Spes illorum immortalitate plena est. In paucis vexati, in multis bene disponentur. Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos.

Fulgebunt justi, et tanquam scintillæ in arundineto discurrent. Judicabunt na-tiones.

Qui confidunt in Domino, intelligent ve-ritatem.

Donum et pax est electis Dei.

Impii autem secundum quæ cogitave-runt, correptionem habebunt. Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit, infe-lix est.

Felix incoinquinata, quæ nescivit torum in delicto, habebit fructum, etc. Et spado qui non est operatus iniquitatem, dabi-tur ei fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima.

Bonorum enim laborum gloriosus est fructus.

Nationes iniquæ, diræ sunt consumma-tionis.

CAPITULUM IV. — O quam pulchra est casta generatio cum claritate! quoniam apud Deum nota est et apud homines.

Justus autem si morte præoccupatus fu-erit, in refrigerio erit. Senectus enim ve-nerabilis est, non diuturna, neque anno-rum numero computata.

Placens Deo, factus dilectus, et vivens inter peccatores, translatus est. Raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius, aut ne fictio deciperet animam ejus.

Inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum.

Consummatus in brevi explevit tempo-ra multa: placita enim erat Deo anima illius.

CAPITULUM V. — Stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustia-verunt.

Videntes turbabuntur timore horribili, gementes præ angustia spiritus, dicentes: Hi sunt quos aliquando habuimus in de-risum et in similitudinem improperii. Nos insensati, vitam illorum æstimabamus in-saniam, et finem sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei? Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lu-men non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, etc. Quid nobis profuit su-perbia? aut divitiarum jactantia quid con-tulit nobis? Transierunt omnia illa tan-quam umbra, etc. Nos nati, continuo desivimus esse.

Spes impii tanquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tanquam spuma, et tanquam memoria hospitis unius diei præ-tereuntis.

Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. Quoniam dextera sua (Dominus) teget eos (scilicet justos), et brachio suo defendet illos.

Armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.

Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis.

CAPITULUM VI. — Præbete aures, vos qui tenetis multitudines.

Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.

Judicium durissimum in his qui præsunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur. Fortioribus autem fortior instat cruciatus.

Clara est, et quæ nunquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt illam, et invenitur ab his qui quærunt illam. Præoccupat eos qui se concupiscunt.

Cogitare de illa, sensus est consummatus; et qui vigilaverit propter illam, cito erit securus.

Incorruptio facit esse proximum Deo.

Concupiscentia itaque sapientiæ deducet ad regnum perpetuum.

Diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.

Multitudo autem sapientium, sanitas est orbis terrarum; et rex sapiens, populi stabilimentum.

CAPITULUM VII. — Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus; et primam vocem similem omnibus emisi plorans.

Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.

Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus. Invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ; et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. Super salutem et speciem dilexi illam. Venerunt autem mihi omnia bona simul cum illa.

Deus sapientiæ dux est, et sapientium emendator. In manu enim illius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia. Omnium enim artifex docuit me sapientia.

Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, etc.

Omnibus mobilibus mobilior est sapientia; attingit autem ubique propter suam munditiam. Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam claritatis omnipotentis Dei sincera. Candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.

Et quum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Neminem enim diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat.

Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum; luci comparata, invenitur prior.

Sapientiam non vincit malitia.

CAPITULUM VIII. — Attingit autem a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.

Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam eam mihi assumere, et amator factus sum formæ illius. Quid sapientia locupletius? Scio quoniam mecum communicabit de bonis suis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. Intrans in domum meam conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.

Puer eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens nisi Deus det: et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum; adii Dominum, et dixi totis præcordiis meis:

CAPITULUM IX. — Deus patrum meorum, qui fecisti omnia verbo tuo et sapientia tua, et constituisti hominem ut dominaretur creaturæ tuæ, et disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam, etc. Servus tuus sum et filius ancillæ tuæ, homo infirmus et exigui temporis.

Tabernaculum sanctum tuum præparasti ab initio; et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et adfuit tunc quum orbem terrarum faceres, et sciebat quid placitum esset oculis tuis. Mitte illam de cœlis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te. Scit enim illa omnia, et deducet me sobrie.

Quis hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Deus? Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore: quæ autem in cœlis sunt quis investigabit? Sensum tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum tuum de altissimis?

Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, ab initio.

CAPITULUM X. — Sapientia hos qui se observant a doloribus liberat.

Hæc justum deduxit per vias rectas, etc. Omnium potentior est sapientia. Certamen forte dedit illi ut vinceret, etc.

Reddidit justis sapientia mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili; et fuit illis, etc.

CAPITULUM XI. — Hos quidem, Domine, tanquam pater monens probasti; illos autem tanquam durus rex interrogans condemnasti.

Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti.

Multum enim valere, tibi soli supererat semper.

Tanquam momentum stateræ, sic ante te orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.

Misereris omnium, quoniam omnia potes; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam. Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti.

Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.

CAPITULUM XII. — O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus nobis in omnibus !

Dabas, Domine, locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam iniqua est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum (scilicet Chananæorum), etc.

Quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti? Nec enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus.

Quum sis ergo justus, juste omnia disponis. Virtus enim tua, justitiæ initium est; et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis.

Tu autem, dominator Domine, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, quum volueris, posse.

Docuisti populum tuum quoniam oportet justum et humanum esse; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum pœnitentiæ in peccatis.

Disciplinam nobis das, ut bonitatem tuam cogitemus, et speremus misericordiam tuam.

CAPITULUM XIII. — Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei, et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est.

A magnitudine enim speciei et creaturæ, creator horum poterit cognoscibiliter videri.

CAPITULUM XIV. — Benedictum lignum per quod fit justitia.

Odio sunt Deo impius et impietas ejus.

Creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animæ hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.

Initium fornicationis est exquisitio idolorum.

Infandorum enim idolorum cultura, omnis malitiæ causa est, et initium, et finis.

CAPITULUM XV. — Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens et in misericordia disponens omnia. Etenim si peccaverimus, tui sumus; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. Nosse te, consummata justitia est; et scire justitiam et veritatem tuam, radix est immortalitatis.

Malorum amatores digni sunt morte.

Cor iniqui cinis est, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita illius: quoniam ignoravit qui se finxit et inspiravit sibi animam et spiritum vitalem.

Æstimaverunt impii lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ ad lucrum compositam, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.

CAPITULUM XVI. — Propter hæc et his similia passi sunt digne tormenta.

Tu es, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem. Effugere manum tuam, Domine, impossibile est. Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt.

Vindex est orbis justorum.

Angelorum esca nutrivisti populum tuum; et panem de cœlo præstitisti eis, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Deserviens enim uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.

Creatura tua tibi factori deserviens, excandescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.

Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus eos qui in te credunt, conservat.

Ingrati spes, tanquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tanquam aqua supervacua.

CAPITULUM XVII. — Magna sunt judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua.

Quum sit timida nequitia, dat testimonium condemnata: semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia. Nihil enim est timor nisi præsumptionis auxilium.

CAPITULUM XVIII. — Dum quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, de cœlo exsiliens, a regalibus sedibus venit, durus debellator.

In veste poderis quam habebat Aaron, totus erat orbis terrarum; et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta.

CAPITULUM XIX. — Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit.

In omnibus enim magnificasti populum tuum, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco adsistens eis.

Chapter 19 of 21