Skip to the text

Expositio hymni

COMMENDATUR in eo Christi Filii Dei benignitas, quod ad nos redimendos, in primo adventu de Virgine nasci dignatus est; rogaturque ut in secundo adventu nos ab hoste antiquo salvet et protegat, ne ipsius percutiamur telo.

Auctor beatus pater Ambrosius. Carmen iambicum dimetrum.

LAUDARE Deum, commune est comprehensoribus, id est universis Beatis in patria, ac viatoribus in hoc mundo. De

¹ Ex editione Coloniensi Petri Quentel, 1533. comprehensoribus namque ait Psalmista : Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te. De viatoribus vero scriptum est in Apocalypsi : Laudem dicite Deo nostro, omnes servi ejus et qui timetis eum, pusilli et magni. Verum laudes istæ Beatorum ac viatorum in multis ab invicem distinguuntur.1 Laus quippe sive laudatio, ex cognitione laudati exsistenti in laudante procedit : ideoque quo Beati clarius atque jucundius Deum conspiciunt quam viatores, eo perfectius atque delectabilius ipsum collaudant. Propter quod sine interruptione et fatigatione ejus insistunt præconiis, juxta quod in Apocalypsi asseritur : Requiem non habebant (id est cessationem ab actu laudis divinæ) die ac nocte.2 Porro laus viatorum sæpe interpolationem sortitur fatigationemque patitur, nec indesinenter consolationem et hilaritatem habet admixtam. Rursus, Beati cum omnimoda securitate Creatorem præcordialissimis laudibus venerantur; viatores vero cum admixtione periculi et pavore : quibus et dicitur, Exsultate ei cum tremore. Nec enim certi sunt absolute quod amore sint digni et caritate ornati ac sine culpa mortali, quum tamen certi consistant quod non sit speciosa laus in ore peccatoris.3 Nihilo minus nonnunquam, præventi exuberantia devotionis internæ, hymnum dicunt et psallunt Deo cum jubilo, excluso ad tempus actuali timore, experientes salubriter quod dixit Apostolus : Ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro quod filii Dei sumus. Adhuc autem, laus Beatorum, quam offerunt Regi regum, est pura, distractionem nullatenus sustinens, nec orationibus mixta, ita quod pro se ipsis non orant, præsertim quantum ad præmium essentiale adipiscendum. Laudatio vero viatorum fumum habet distractionum, multiplicemque defectum; orationibus quoque miscetur, quia sic laudant Altissimum ut proprium evadere queant periculum. Imo hæc est oratio efficacissima atque dignissima, quæ Dei præconiis decoratur, ex Dei invocatione et ejus laudatione composita : de qua ait Propheta, Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

Tales sunt hymni et Psalmi communiter : sicut et hymnus iste jam exponendus, in quo Christus Deus et homo magnifice ac multipliciter commendatur. Nempe, in prima primi versus particula commendatur a magnificentia operis sui, quod est creatio, quæ omnipotenti Deo est propria, et ab eminentia sui effectus, qui est stellarum productio, quum dicitur : Conditor alme siderum; in secunda, a puritate suæ naturæ et ejus largiflua diffusione, quum additur : Æterna lux credentium; in tertia vero particula, ab excellentia suæ operationis per assumptam humanitatem expletæ, dum subditur : Christe, redemptor omnium; quæ redemptio facta est pretio sacratissimi Christi sanguinis. In quarta, gratiosa Redemptoris adsistentia imploratur, quum sequitur : Exaudi preces supplicum. Itaque ait auctor hujus hymni :

Conditor alme siderum. Quod quamvis de qualibet divina et increata possit Persona intelligi, imo de tota superbeatissima Trinitate, quæ est unus, verus, summus universorum Deus et conditor;4 tamen hoc loco de unico Dei Patris Filio, Jesu Christo, profertur, ut verba pandunt sequentia.5 Christus est ergo « almus conditor », id est sanctus creator, « siderum », id est astrorum fixorum in firmamento, ac planetarum, quorum unusquisque in proprio orbe movetur ac situatur, non figitur :6 propter quod erraticus nuncupatur, prout de hoc Ptolemæus in Almagesti ac Centilogio ac alibi pertractat, Albumasar quoque in Introductorio majori. Aristoteles vero putat planetas in suis orbibus esse fixos, ut patet in libro de Cœlo et mundo. Plato demum tam stellas firmamenti quam planetas perhibuit in sphæris moveri, instar avis in aere ac piscis in undis, ita quod fixi non essent in circulis. Imo opinatus est, non ipsos cœlos moveri, sed stellas et planetas in illis. Sic etenim in Timæo effatur : Meant et choreas ducunt in cœlo.

Quod itidem opinatus est Ptolemæus, qui (ut in Prologo refert Hieronymus) in Platonis dogma cadere videbatur. Quid horum sit verius, infra certitudinem esse reor. Denique, ut in Genesi scribitur, sol, luna ac stellæ quarto die sunt facta :7 quod qualiter a diversis diversimode exponatur, et qualiter probabilius videatur intelligendum, super Genesim et super secundum Sententiarum diffuse expressum est.8

Quemadmodum autem siderum, ita et omnium cœlestium corporum, imo et elementorum, omnium item rationalium animarum, Christus est conditor. Quumque in tribus superbenedictis adorandis Personis sit una essentia, imo natura eadem numero, et natura sit operandi principium; constat quod operationes summæ et incomprehensibilis Trinitatis ad extra sint penitus indivisæ. Conformiter, in tribus superfelicissimis illis Personis est eadem numero potentia seu potestas absolute accepta : siquidem quidquid absolute, non relative, convenit uni divinæ Personæ, convenit aliis duabus, estque tribus Personis commune, atque in tribus illis numero idem. Idcirco, ut tactum est, tres illæ æternæ Personæ sunt unus conditor, seu creator unus, universorum gubernator, princeps, finis ac Dominus, una lux, una bonitas summa, una veritas prima.

Hinc de Christo secundum divinam naturam subjungitur : Æterna lux credentium, non quod credentes ab æterno fuerint, nisi secundum esse ideale in Deo, sed quod lux ista vere æterna sit. Juxta quem sensum Deus dicitur æternus rerum conditor : non quod ab æterno creavit, sed quoniam ipse, qui cuncta creavit, vere æternus est. Ideo non penitus eodem modo est æternus creator sicut æternus prædestinator : nam vere ab æterno prædestinavit, præordinavit, elegit, prout hoc super primum Sententiarum expositum est.9 Præterea, lux in spiritualibus ac divinis vere magisque proprie dicitur quam in sensibilibus rebus, quamvis nonnulli opinentur oppositum, ut alibi multipliciter est ostensum.10 Hinc in prima sua Canonica sanctus ait Joannes :11 Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ; et idem alibi : Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.12131415 Etenim ipse est candor lucis æternæ, splendor gloriæ, supersplendidissima ac superpulcherrima Dei Patris imago; ipsaque Deitas ac divina essentia est lux superpurissima et immensa. Nec obstat quod lux in inferioribus dat qualitatem sensibilem; quemadmodum et sapientia dat formam accidentalem, nihilo minus sapientia vere magisque proprie (non metaphorice) convenit Deo quam creaturis, in tantum ut ad Romanos dicat Apostolus :16 Soli sapienti Deo, etc. Quocirca mirum videtur quod aliqui tenent oppositum, qui tamen sequuntur expositionem Augustini super Genesim, de distinctione sex dierum, tanquam litteralem; attamen fatentur totam illam expositionem esse solummodo spiritualem ac mysticam, si lux in spiritualibus et divinis non proprie sed metaphorice di-

Insuper, Christus etiam secundum naturam assumptam « lux credentium » nominatur, prout ipsemet in Evangelio est locutus : Ego sum lux mundi;17 et denuo : Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis.18 Nam et Apostolis dixit : Vos estis lux mundi. Amplius, ipse est lux hominum universorum, quia est causa luminis naturalis humani ingenii :19 de quo accipi potest illud Psalmographi, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine;20 illud quoque Joannis, Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Propter quod anima rationalis, quantum ad vires suas superiores, præsertim quantum ad verticem intellectivæ et apicem affectivæ, vocatur signaculum luminis increati, ac primæ lucis imago. Specialiter quoque est « lux credentium », quia per fidem evangelicamque doctrinam eos illuminat. Eorum demum qui credunt fide formata est excellentius lux, utpote causa lucis gratiæ gratum facientis in eis, ac doni sapientiæ, ceterorum quoque charismatum quæ caritati inseparabiliter sunt annexa. Beatorum vero in patria excellentissime lux est: in quibus est causa luminis gloriæ, splendidissimumque objectum beatificum beatæ et gloriosæ visionis eorum, et hoc, potissimum secundum suam divinitatem; secundum humanitatem vero assumptam, est objectum præcipuum accidentalis præmii eorumdem. Hinc, secundum deitatem, est lux supernæ Jerusalem, atque secundum humanitatem, est lucerna civitatis illius, juxta illud Apocalypsis: Civitas non eget sole neque luna;21 nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus.

Christe, redemptor omnium. Christus, secundum quod Deus, ab exordio sæculi redemit electos a vinculis vitiorum, a captivitate et jugo diaboli, a servitute et reatu peccati, juxta illud: Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?22 et rursus: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine, nisi tu qui solus es?23 Insuper de variis tribulationibus vitæ hujus redemit suos fideles, sicut cantatur in Psalmo: Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, de regionibus congregavit eos.24 Et Judas ait: Jesus populum suum salvans de terra Ægypti.25 Propriissime vero ac specialissime Jesus « redemptor omnium » nominatur, quoniam per incarnationis et passionis suæ mysteria redemit genus humanum: quoniam passio Christi, ex parte ipsius patientis, fuit piissima et acceptissima Deo Patri, in quantum ex summa et ardentissima caritate, ex incomparabili obedientia, ex præcordialissima pietate et misericordia eam acceptanter sustinuit, et ad humani generis redemptionem, imo potissimum ad Dei Patris honorem, ordinavit ac retulit. Impiissima vero, crudelissima et Dei maxime exstitit offensiva ex parte inferentium et infligentium eam, in tantum quod ob hoc ira Dei venit super Judæos usque in finem.26 Hinc angelus dixit ad Joseph: Vocabis nomen ejus Jesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.27 Beatissimus quoque princeps apostolici chori in sua prima ait Canonica: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine Agni immaculati.28 De quo in Apocalypsi habetur:29 Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

Præterea Christus « redemptor omnium » appellatur, id est hominum universorum, quantum est ex parte ipsius, qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, et quia pro omnibus copiosissime satisfecit:30 propter quod dicitur redemptor omnium, quantum ad sufficientiam; electorum vero, quantum ad efficientiam, quoniam dominicæ passionis consequuntur finaliter fructum ac consummatum effectum. De iis omnibus, passione sua instante, disseruit:31 Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum;32 passione quoque completa: Prædicate Evangelium omni creaturæ. Amplius, virtus et meritum Salvatoris est quasi generalis medicina et universale remedium contra omnium vulnera vitiorum, et contra omnium animarum perditionem. Quumque generale remedium ac medicinale emplastrum oporteat languidis applicari, instituit Christus, sapientia Patris, septem ecclesiastica sacramenta, tanquam medicinalia vasa per quæ virtus ac meritum suæ fructuosissimæ passionis applicatur hominibus.33 Quod meritum, est multiplex gratia et salubris effectus quos promeruit eis; per quos etiam uniuntur Christo tanquam capiti suo, cujus spiritu vitam gratiæ ac motum virtutum et supernorum incrementa charismatum sortiuntur, juxta illud: De plenitudine ejus omnes accepimus, gratiam pro gratia.34

His laudibus Christi præmissis, offertur ei oratio: Exaudi preces supplicum, hoc est cunctorum fidelium tibi humiliter ac devote supplicantium, sicut dixisti:35 Petite, et accipietis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis: omnis enim qui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur. Verum, ut tu ipse testatus es, oportet semper orare, et non deficere;36 atque in nomine tuo orare, ea videlicet postulando quæ vere pertinent ad salutem. Postulet item talis in fide, nil hæsitans:3738 nempe qui hæsitat, similis est fluctui maris. Qualis etiam orans invenit gratiam quam precatur, Moyses indicat, dicens: Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ39 tuæ, hoc est cum vera contritione, cum ingenti afflictione super tuis defectibus et peccatis, cum sollicitudine grandi ne tanquam fœdum cadaver repellaris et projiciaris a facie Creatoris ac metuendissimi Judicis.40 Certe sacrificium Deo est spiritus ita contribulatus. Anima namque quæ tristis est super magnitudine mali et incedit curva, dat gloriam Deo, ut Propheta ait.41 Qui ergo sine attentione et cordis custodia, sine compunctione ac gemitu, sine fervore et metu, orat Altissimum, nonne potius despici quam exaudiri meretur? Væ misero iram adhuc magis quam veniam colligenti.

Qui condolens interitu mortis perire sæculum: hoc est, tu, Christe, Unigenite Dei Patris, « condolens », id est, pie compatiens, « sæculum », hoc est genus humanum, « perire », id est, damnationem incurrere, spiritualiter mori, æternam salutem amittere, « interitu mortis », id est, reatu originalis peccati, læsione etiam propriæ culpæ peccantium, letalique vulneratione cujuscumque peccati mortalis.42 Omnes etenim in primo parente peccavimus, cecidimus, et mortem, id est originalis justitiæ prævaricationem, incurrimus. Propter quod, teste Apostolo, eramus natura, hoc est ex corrupta et infecta natura, filii iræ, et prius damnati, id est privationi æternæ felicitatis addicti seu adjudicati, quam nati.43 Salvasti mundum languidum, hoc est, de morte culpæ ac infernalis miseriæ liberasti genus humanum in hoc mundo inferiori exsulatum, dejectum, ac fomite dire infectum, imo omni genere vitiorum tabefactum ac morbidum. De quo mundo ait Apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi;44 et ipse Salvator: Non venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.45 Donans reis, hoc est iniquis ac perditis, remedium, id est, passionis tuæ meritum, gratiæ ac virtutis tuæ auxilium, salutis antidotum, gratiam sacramentorum.

Præterea sciscitari quis potest, Quomodo potuimus in primo parente peccare, cadere, infici et damnari, et esse damnati antequam nati, qui tunc nondum eramus? Nonne actus secundus, ut mereri ac demereri, præsupponit actum primum, qui est esse, quod per generationem acquiritur? Ad hoc respondent doctores, quod sicut in uno corpore sunt multa membra, et individua plura in specie una, multique rami in una radice, sic in primo parente fuerunt posteri ejus. De hoc quoque datur planum conveniensque exemplum de rege terreno præstante suo militi bonum feudale aut castrum, ea conditione ut donum illud permaneat militi et ad ejus posteros devolvatur, si miles ille regi suo fidelis permanserit, alioqui tam ipse quam ejus posteritas beneficio illo privetur. Si itaque miles ille, deserens regem, adversario ejus concordet, nonne tam miles quam soboles sua juste hujuscemodi destituitur bono? Ita in proposito esse facile est pensare.

At vero Christo, secundum deitatis naturam, non convenit condolere (quemadmodum nec dolere) per passionis affectum, sed per subventionis effectum, hoc est per similitudinem operis, non per veritatem doloris. Sicque Scriptura frequenter loquitur de Deo affectu et more humano: ut est illud Judicum, Doluit super miseriis eorum;46 et Genesis, Tactus dolore cordis intrinsecus.47

At vero, sicut est triplex vita, utpote vita naturæ, vita gratiæ, vitaque gloriæ; ita est triplex mors huic triplici vitæ opposita, videlicet mors naturæ, mors cul-

2 pæ, mors infernalis miseriæ : et ab hac multiplici morte Christus redemit nos, sicut jam patuit. Verumtamen corporis immortalitatem non consequuntur electi nisi in die universalis judicii, quando mortale hoc induet immortalitatem.48

Hinc de prætacto interitu ait Propheta : Ps. cii, 4. Qui redimit de interitu vitam tuam. De præfata quoque infectione generis humani ex transgressione hominis protoplasti, et de redemptione facta per Christum, loquitur ad Romanos Paulus apostolus :49 Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors ; et, Ibid. 10. Reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus.

Vergente mundi vespere, uti sponsus de thalamo, egressus honestissima Virginis Matris clausula. Hoc est : tu, Christe, « egressus » es « clausula honestissima », id est ex castissima cellula seu illibatissima matrice, « Virginis Matris », hoc est virgineæ Genitricis, de cujus utero clauso manente prodisti, quemadmodum de sepulcro, lapide superposito necdum revoluto, et sicut introisti cœnaculum, foribus clausis, in die resurrectionis : quod per omnipotentiam Dei supernaturaliter gestum est. Istud apud Ezechielem legitur figuratum his verbis :50 Porta hæc clausa erit, et non aperietur, et vir non transiet per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa.5152 In Numeris quoque dicitur : Germinavit virga Aaron in domo Levi, et turgentibus gemmis eruperant flores, qui foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.53 De his demum vaticinatus est Isaias :54 Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Itemque loquens de Christo : Ascendet (inquit) sicut virgultum coram illo, et sicut radix de terra sitienti.55 Virgultum quippe ascendit de humo non arata, non culta, non seminata : sic Christus exortus est de sacratissima Virgine omni viro incognita, nec humano semine fecundata.

Unde et a Jeremia prædictum est : Novum creavit Dominus super terram ;56 mulier circumdabit virum. Quod si exponatur de muliere viro cognita et ab eo imprægnata, virumque brachiis amplexata, non fuisset novum. Quo modo novum fuit quod terra os suum aperuit et Dathan et Abiron, Hon ac Core absorbuit : quale opus nunquam legitur ante factum. Propter quod Moyses locutus est : Sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.57 Ideo verba illa Jeremiæ non nisi de Christo et beatissima Virgine rite intelliguntur. Quæ incomparabilis et deificatissima Virgo Unigenitum Dei Patris concepit, ac incarnatum intra virginalis uteri sui circumdedit terminum ; qui ab incarnationis exordio vir fuit, non corporis quantitate annorumve numero, sed omni sapientia ac virtutum perfectione : quod adeo exstitit novum, mirum, magnum, insolitum, ut S. Maximus episcopus protestetur angelicas mentes non comprehendisse quomodo Verbum æternum mansit totum in Patre, et totum per Incarnationis mysterium continebatur in Virgine.

Præterea, si objiciatur hoc novum non esse, quia Albumasar Maurus in Introductorio majori, libro sexto, affirmat quod sole exsistente in Virgine, hoc est in signo zodiaci quod dicitur Virgo, nascitur in terra virgo mundissima, quæ filium ex se natum fovet in gremio : dicendum, quod opinio illa est falsa, imo hæretica ; nec Ptolemæus, astronomorum princeps, nec Albategni, nec Alfraganus, nec ceteri doctores astronomi hoc fatentur. Et dato quod sol in illo signo posset tantam fecunditatem virgini dare, nullatenus tamen virgo posset sine virginali signaculi læsione atque corruptione parere prolem naturali virtute, quum id sine dimensionum penetratione fieri non valeret.

Sic ergo egressus est Christus Virginis alvo « uti sponsus de thalamo », id est cum omnium divinorum ornamento charismatum excellentiam suam decentium, desponsata sibi natura humana, et item Ecclesia, in ipsius præstantissimæ Virginis ventre castissimo. Quemadmodum enim sponsus et sponsa carnales sunt duo in una carne, id est duo supposita in uno carnali commercio;58 ita in Christo Verbum æternum et natura humana a Verbo assumpta, sunt unum quid in persona : et illæ fuerunt nuptiæ personales. Christus vero et Ecclesia uniti sunt sicut sponsus et sponsa, per communionem naturæ in spem atque fidem et caritatem.59 In eadem etiam incarnatione, præamabilissima ac gratiosissima illa virgo Maria facta est sponsa singularis Sponsi illius cœlestis, imo totius superadorandæ et supergloriosissimæ Trinitatis nobilissimum prorsus splendidissimumque triclinium. Hinc prædixit Psalmista : In sole posuit tabernaculum suum (ubi Hebraica veritas habet, Soli posuit tabernaculum suum), et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.60 Quod factum est, « vergente mundi vespere », id est, ultima mundi ætate instante et divertente ad nos, sicut ait Apostolus : Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt.61 Nec obstat si hæc ultima ætas ceteris duret diutius, quum et unius hominis ætas ultima interdum diutius duret quam omnes præcedentes.

4 Cujus forti potentiæ, id est omnipotentiæ tuæ, o Christe, genu curvantur omnia, id est, universa creata, de quibus subjungitur, cœlestia, terrestria, imo et infernalia, humiliantur « genu », id est per genuflexionem seu genua sua flectendo, præsertim omnes rationales intellectualesque creaturæ : et hoc, vel sponte, ut angeli boni hominesque devoti; dæmones vero coacte, infideles quoque, saltem in die judicii, quando (ut Isaias prædixit) ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei.62 Hoc est quod ad Philippenses scribit Apostolus : Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, etc., ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum.63 Quod de Christo secundum utramque naturam exponitur. Quamvis enim Christo secundum divinitatis naturam præcipue competat quod omnia ei genua flectant, tamen quod hoc fiat quia humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, atque ob hoc exaltari a Patre, convenit ei secundum naturam assumptam. Certum est autem quod intellectuales creaturæ a corpore separatæ, non nisi spiritualia genua flectant, de quibus secundo Paralipomenon in sua oratione ait Manasses : Flecto, Domine, genua cordis mei ad te, etc.64 Præterea, prout tertio libro disseruit Damascenus, eo ipso quo Unigenitus Patris assumpsit naturam humanam ad sui ipsius hypostaticam (id est personalem) unionem, prætulit naturam illam assumptam omni creaturæ, et digna est honorari a cunctis creaturis hyperduliæ cultu, prout super tertium Sententiarum declarant doctores. Fatentur nutu subdita, id est, per signa recognoscunt se Christo subjecta.65 Nam et dæmones credunt et contremiscunt. In Actibus quoque Apostolorum recitatur qualiter in nomine Jesu Christi dæmones adjurati cogebantur mox egredi.6667 Hinc in Apocalypsi multa leguntur quemadmodum S. Joannes audivit omnem creaturam in cœlo, terra et inferis fateri excellentiam Salvatoris.68

Te deprecamur, Agie, venture Judex sæculi, id est, o Christe « agie », id est sancte, « venture Judex sæculi », id est mundi generisve humani, « deprecamur te », conserva, id est, præserva et custodi, nos in tempore peregrinationis exsiliique præsentis (sicut oravit Psalmista, Custodi me, Domine, ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege69 me), hostis a telo perfidi, id est ab improvisis, insidiosis, acutis et callidis læsionibus, tentationibus, nocumentis, « hostis perfidi », id est fallacis diaboli, qui est mendax et fallax, et suggerens mala sub specie boni.70 Unde ad Ephesios hortatur Apostolus : In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere.71

Laus, honor, virtus, etc. Sicut in fine cujuslibet psalmi offertur præconium superdignissimæ Trinitati, ita in fine cujuslibet hymni: quoniam quidquid agimus, loquimur, exercemus, ad laudem et gloriam supersanctissimæ Trinitatis ordinare debemus, sicut deprompsit Apostolus ad Corinthios, Sive manducatis, sive bibitis, sive aliquid aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite ;72 et rursus, quoniam finis noster est Deum in cœlis ex beatifica visione æternaliter collaudare.

Itaque : Laus, id est mentalis ac vocalis laudatio ; honor, id est exhibitio reverentiæ actualis et operatoria in signum excellentiæ et sanctimoniæ : propter quod ait Apostolus, Soli Deo honor et gloria, quia videlicet solus Deus in se et propter se finaliter principaliterque laudandus et honorandus est, alii autem in Deo et propter Deum, prout dixit Psalmista, In Domino laudabitur anima mea ;7374 virtus, id est potestas seu omnis virtutis perfectio ; gloria, id est summa majestas ac magnificentia, juxta illud Isaiæ :75 Plena est omnis terra gloria ejus ; in Ecclesiastico quoque : Gloria Domini plenum est opus ejus. Vel « gloria », id est felicitas atque lætitia, item clara cum laude notitia, fama altissima, honorificentia summa. Unde per Isaiam Dominus protestatur : Ego Dominus, hoc est nomen meum ; gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus. Deo Patri, qui se ipsum æternaliter ac invariabiliter intelligendo ac intuendo, hoc quod de se concipit, intra se profert, videlicet Verbum æternum, in quo tota sua natura atque perfectio, et quidquid in sua infinita sapientia continetur, lucet ac cernitur, plene exprimitur ac resplendet. Ideo Verbum hoc appellatur splendor gloriæ, figura paternæ substantiæ, imago naturalis ac superclarissima Dei Patris, simillima Patri.76 Et quia secundum rationem similitudinis oritur ac procedit, recte gigni asseritur, ac proles et Filius Patris censetur, qui de hoc suo Unigenito contestatur :77 Eructavit cor meum verbum bonum ;78 et iterum : Ex utero ante luciferum genui te.79 Unde de Patre ac Filio Salomon ait : Quod nomen est ejus, et quod nomen Filii ejus, si nosti ? In quibus verbis Salomon innuit utrumque innominabilem, incomprehensibilem esse, ideoque æquales. Et Filio Dei Patris unigenito, qui a Patre intellectualiter, immaterialiter, incommutabiliter ac æternaliter generatur, naturali ac supermundissima emanatione procedens a Patre, de quo fatetur : Dixit Dominus ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te.80 Sancto simul Paracleto, id est Spiritui Sancto, consolatori dulcissimo, qui est amor Patris et Filii, ab utroque immediate scaturiens, quia in Patre et Filio est una voluntas, a qua et per quam amor iste æternus et increatus immediate spiratur, quemadmodum Verbum ab intellectu producitur. Ideo Spiritus Sanctus a Patre et Filio tanquam ab uno principio unoque spiratore derivatur, quemadmodum etiam creaturæ procedunt a tribus Personis tanquam ab uno Creatore. Quumque tres Personæ sint consubstantiales, coæternæ et coæquales, debetur eis unus et æqualis honor, laus, gloria. Nec ita versiculum istum cantamus quasi summa Trinitas unquam sit sine laude, honore et gloria, imo in militanti ac triumphanti Ecclesia ei hæc incessabiliter offeruntur et exhibentur; sed orando ut plenius atque perfectius, et a pluribus, imo ab omnibus rationalibus creaturis, ei exhibeantur, et item gaudendo et congratulando quia hæc ab universis Beatis infatigabiliter ac ferventissime ei impenduntur. Juxta quem modum ad cœlestem Jerusalem dicimus: Lauda, Jerusalem, Dominum. Quæ utique nostra exhortatione non indiget, sed ejus laudibus congaudemus. Hæc ergo sic sint, in sæculorum sæcula, id est per durationes perpetuas, utpote jugiter, sine fine.

Postremo, quod in primo versiculo dictum est, « Conditor alme siderum », etiam de spiritualibus sideribus accipi potest, hoc est de omnibus angelis sanctis civibusque supernis, de quibus in Job Dominus loquitur : Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ, quum me laudarent astra matutina et jubilarent omnes filii Dei ?818283 Quibus plane ornatur ac splendet cœlum empyreum, præsertim triumphans Ecclesia, ineffabiliter pulchrius quam cœli volubiles visibilibus stellis, planetis et perfectionibus suis. Conformiter de viatoribus virtuosis, contemplativis hominibus, dignis prælatis, personis heroicis, doctoribus et prædicatoribus sanctis hoc potest exponi : quos omnes condidit Christus, non solum in esse naturali, imo etiam in esse et vivere supernaturali gratuito ; quibus pulchre decoratur Ecclesia militans. Unde de talibus ad Philippenses fatur Apostolus : Sitis sine querela et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ atque perversæ, inter quos lucetis sicut luminaria mundi, verbum vitæ continentes.84 De quibus item in Daniele legitur : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti ; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.85 Hi tales salubriter docti sunt, quos unctio Spiritus Sancti docet de omnibus ; quibus Dominus dat de omnibus intellectum ;8687 qui non informi, nuda, insipida pollent vel potius sordent scientia eorum qui sciunt nec faciunt, propter quod duplicata damnatione peribunt.8889 Quibus loquitur Isaias :90 Væ qui sapientes estis in oculis vestris ; et Jeremias : Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nesciunt.91

Demum expositioni hujus primi hymni tam prolixe sum immoratus, quoniam expositio ista ad sequentium elucidationem hymnorum plurimum confert. Ideo illorum declarationem celerius pertransibo.

Footnotes

  1. Apoc. xix, 5. ↩

  2. Apoc. iv, 8. ↩

  3. Ps. lxxxii, 5. ↩

  4. Ps. ii, 11. ↩

  5. Eccl. ix, 1. ↩

  6. Rom. viii, 16. ↩

  7. Gen. 1, 14-19. ↩

  8. Cf. t. 1, p. 40 et s.; XXII, p. 50 et s. ↩

  9. Cf. t. XX, p. 511 Beta ↩

  10. Cf. t. XXII, p. 45 C'ets.; XXXIV, p. 86 C' et s. ↩

  11. 1 Joann. 1, 5. ↩

  12. Joann. 1, 9. ↩

  13. Hebr. 1, 3. ↩

  14. Sap. vii, 26; ↩

  15. Joann. 1, 9. ↩

  16. Rom. xvi, 27. ↩

  17. Joann. viii, 12. ↩

  18. Joann. xii, 36. ↩

  19. Matth. v, 14. ↩

  20. Ps. iv, 7. ↩

  21. Apoc. xxi, 33. ↩

  22. Luc. v, 21. ↩

  23. Job xiv, 4. ↩

  24. Ps. cvi, 2. ↩

  25. Judæ 5. ↩

  26. 1 Thess. u, 16. ↩

  27. Matth. 1, 21. ↩

  28. 1 Petr. 1, 18, 19. ↩

  29. Apoc. 1, 5. ↩

  30. 1 Tim. ii, 4. ↩

  31. Joann. xii, 32. ↩

  32. Marc. xvi, 15. ↩

  33. 1 Cor. 1, 24. ↩

  34. Joann. 1, 16. ↩

  35. Matth. vii, 7, 8. ↩

  36. Luc. XVIII, 1. ↩

  37. Jacob. I, 6. ↩

  38. Joann. XVI, 23. ↩

  39. Deut. IV, 29. ↩

  40. Ps. L, 19. ↩

  41. Baruch II, 18. ↩

  42. Rom. V, 12. ↩

  43. Ephes. II, 3. ↩

  44. II Cor. v, 19. ↩

  45. Joann. III, 17. ↩

  46. Judic. X, 16. ↩

  47. Gen. VI, 6. ↩

  48. 1 Cor. xv, 54. ↩

  49. Rom. v, 12. ↩

  50. Matth. xxviii, 2. ↩

  51. Joann. xx, 19, 26. ↩

  52. Ezech. xliv, 2. ↩

  53. Num. xvii, 8. ↩

  54. Is. vii, 14. ↩

  55. Is. liii, 2. ↩

  56. Jer. xxxi, 22. ↩

  57. Num. xvi, 30. ↩

  58. Gen. II, 24. ↩

  59. I Cor. VI, 16. ↩

  60. Ps. XVIII, 6. ↩

  61. I Cor. X, 11. ↩

  62. Is. XLV, 24. ↩

  63. Philipp. II, 8, 10. ↩

  64. Cf. t. IV, p. 265 C', 278 A. ↩

  65. Cf. t. XXIII, p. 190 A et s. ↩

  66. Act. XVI, 18. ↩

  67. Jacob. II, 19. ↩

  68. Apoc. V, 12. ↩

  69. Ps. XVI, 8. ↩

  70. Joann. VIII, 44. ↩

  71. Ephes. VI, 16. ↩

  72. I Cor. x, 31. ↩

  73. Ps. xxxiii, 3. ↩

  74. I Tim. i, 17. ↩

  75. Is. vi, 3. ↩

  76. Hebr. i, 3; ↩

  77. Sap. vii, 26. ↩

  78. Ps. xliv, 2. ↩

  79. Ps. cix, 2. ↩

  80. Ps. ii, 7. ↩

  81. Job xxxviii, 4, 7. ↩

  82. Ps. cxlvii, 12. ↩

  83. Prov. xxi, 4. ↩

  84. Philipp. ii, 15, 16. ↩

  85. Dan. xii, 2. ↩

  86. I Joann. ii, 27. ↩

  87. II Tim. ii, 7. ↩

  88. Apoc. xviii, 6. ↩

  89. Luc. xii, 47; ↩

  90. Is. v, 21. ↩

  91. Jer. iv, 22. ↩

Chapter 3 of 32