Expositio hymni
In eo fit pia Sancti Spiritus invocatio ut corda fidelium donis suæ gratiæ impleat; varia ejus nomina quibus in sacris nuncupatur Eloquiis explicantur; et demum ad eumdem fit supplicatio ut lumen gratiæ suæ, et ignem sancti amoris quo succendamur, immittat nobis.
Auctor incertus. Carmen iambicum dimetrum.
ISTE est profundus, sententiosus atque pulcherrimus hymnus, præconiis ac ferventissimis invocationibus Spiritus Sancti plenus.
Veni, Creator Spiritus. Quælibet sublimis Persona in divinis potest vocari Creator, sicut in expositione primi hymni expressum est;1 et etiam Spiritus, quum apud Joannem asserat Christus : Spiritus est Deus. Sic enim spiritus in divinis dicitur absolute. Similiter unaquæque increata Persona dici valet Spiritus sanctus, sumendo complexum hoc in virtute dictionum duarum : quælibet enim adoranda Persona est spiritus, et etiam sanctus utique, imo supersanctus spiritus. Porro, dum complexum hoc sumitur ut proprium nomen Personæ tertiæ in divinis, accipitur in virtute dictionis unius, et relationem includit, videlicet spirationem passivam.2
Spiratio autem activa communis est Patri ac Filio. Itaque hoc loco per Spiritum intelligitur Spiritus Sanctus : quem petimus ad nos venire, non locum mutando, quum sit verus et incircumscriptibilis Deus, sed pietatis suæ charismata infundendo, seu augendo et conservando. Sumitur quoque hic verbum hoc « veni », non imperative, sed deprecative. Cum summa itaque reverentia et genuflexione proferamus hæc verba, imo et cuncta sequentia.
Mentes tuorum visita, hoc est, gratiose accede et intra superiorem partem animæ nostræ, hoc est vires ejus superiores, in quibus summæ Trinitatis relucet imago, intellectum, voluntatem, memoriam : intellectum in omnibus illustrando, præsertim in cognitione et contemplatione primæ et æternæ veritatis, et ne decipiatur in aliquo ; voluntatem inflammando in caritate, roborando in spe, et dirigendo in omni affectione et opere bono ; memoriam quoque stabiliendo in omnibus istis. Imple superna gratia, hoc est gratia gratum faciente, quæ est donum supernaturale infusum, ponens rationalem creaturam in esse supernaturali, deiformi, ad promerendum idoneo ; atque, ut multi tenent doctores, immediate perficit essentiam rationalis creaturæ, ac realiter differt a caritate : cujus tamen oppositum sentiunt doctores non parvi nec pauci. Potest item per gratiam designari quæcumque virtus infusa gratuita. Quæ tu creasti pectora, hoc est corda quæ condidisti, juxta illud Psalmi : Qui finxit sigillatim corda eorum.3 Qualiter autem tota Trinitas sit unus Creator et indivisa in opere, et unaquæque divina Persona vere dicatur Creator, præhabitum est.4
Qui Paracletus diceris, hoc est, consolator et advocatus vere vocaris : consolator ab effectu, quoniam tribulatis, tentatis, desolatis, anxiis et contritis, relevamen, solamen, patientiam et spem veniæ elargiris, ita ut gaudeant in adversis, tanquam in rebus expedientibus ad salutem, et omne gaudium existiment quum in varias tentationes inciderint.5 Sicque impletur quod apud Tobiam dicitur Deo :6 Post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis. Deinceps, teste Apostolo ad Romanos, ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro quod filii Dei sumus :7 quod est consolatorium vehementer. Et quamvis istud sit opus totius superexcellentissimæ Trinitatis, nihilo minus appropriatur Spiritui Sancto, quoniam sicut Patri appropriatur potentia, Filio sapientia, ita Spiritui Sancto benignitas sive clementia, cujus appropriatus effectus est consolari, et dona gratiæ impertiri, atque ad orandum inducere. Unde ad Romanos ait Apostolus : Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.8 Hinc quoque Spiritus Sanctus dicitur advocatus, id est loquens et intercedens pro nobis, id est orantes et recte loquentes nos faciens. Idcirco rursus Apostolus protestatur : Quid oremus, sicut oportet, nescimus ; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.9
Donum Dei altissimi, hoc est munus præstantissimum Patris et Filii, qui sunt unus Deus et unus spirator. Nempe Spiritus Sanctus dari his perhibetur quibus infunditur, quibus gratia gratum faciens, caritas, et ceteræ virtutes infusæ hominem Deo gratificantes, donantur. Idcirco in Actibus Apostolorum frequenter asseritur, quod per impositionem manus Apostolorum Spiritus Sanctus dabatur ;10 atque in Evangelio ait Salvator : Pater cœlestis dabit Spiritum bonum petentibus se. Et enim Spiritus Sanctus procedit a Patre ac Filio ut donabilis, quum sit amor mutuus Patris ac Filii :11 amor vero est primum donum, in quo omnia dona donantur, quoniam amor est communicationis ratio et origo, ac quædam in amatum tendentia ; purusque amor est primum donum summe gratuitum. Sed et Spiritus Sanctus dat et infundit se ipsum : prout hæc omnia primo Sententiarum clarius edocentur.12
Fons vivus, hoc est fontalis et prima origo vitalis omnis boni omnisque vitæ, tam scilicet vitæ naturæ quam vitæ gratiæ ac gloriæ, quum sit verus Deus et unus dator omnis boni creati cum Patre et Filio, imo et unus « fons vivus » cum Patre æterno et Unigenito ejus. Ignis spiritualis, non materialis, caritatem accendens, mentem inflammans, peccata consumens;13 de quo loquitur Dominus: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur?14 Unde et Moyses dixit: Deus tuus ignis consumens est. Hoc igne omnis torpor expellitur, frigus cordis dissolvitur, depressa mens ad divina erigitur. Caritas. Tota quippe superdignissima Trinitas caritas est, et caritas una absolute accepta, sicut et sapientia, et sapientia una absolute quoque accepta.15 Unde in prima sua Canonica testatur Joannes: Deus caritas est. Verumtamen caritas appropriatur Spiritui Sancto, quia procedit a Patre et Filio per voluntatem, ad quam directe et proprie pertinet caritas, quemadmodum Filius a Patre per intellectum, ad quem verbum et sapientia proprie spectant: unde Filius Verbum et Sapientia Patris vocatur.
Et spiritalis unctio, hoc est, internus et gratiosissimus devotarum mentium unctarum irrigator, perfusor, influendo munera gratiarum, consolationum, suavitatum; ac etiam « unctio spiritalis » per causam, hoc est causa et dator hujusmodi unctionis, de qua sanctissimus ait Joannes in prima sua Canonica:16 Et vos unctionem habetis a Deo;17 itemque: Unctio ejus docet vos de omnibus. Insuper Deus est unctio activa, quemadmodum et activa creatio, quia in simplicissimo Deo idem sunt agens et actio. De hac spirituali unctione Psaltographus loquitur Christo:18 Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis; Christus quoque apud Isaiam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me.19
3 Tu septiformis gratia, hoc est, « tu », o Spiritus Sancte, in te ipso summe simplex et unus, es in « gratia », hoc est in septem donis gratiæ gratum facientis, « septiformis », influendo hæc septem dona, de quibus in Isaia fertur: Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis;20 et replebit eum spiritus timoris Domini.
Hæc dona, secundum celebriorem ac subtiliorem positionem, quam sequuntur Thomas, Albertus, Ægidius, Petrus, Richardus, a virtutibus realiter distinguuntur, suntque habitus supernaturales infusi quibus mens humana efficitur bene prompteque mobilis a Spiritu Sancto, ad sequendum ejus instinctum, quemadmodum per virtutes morales, ad sequendum judicium rationis. Itaque sapientiæ donum (intransitive sumendo hæc verba, hoc est sapientia ut est donum) est supernaturalis notitia Dei, qua Deum agnoscimus per gustum internum, et bene judicamus de eo per connaturalitatem et conformitatem affectus ad ipsum, per mentis saporem, utputa quod ipse sit summum et incomparabile bonum, quo solo fruendum, et cui soli finaliter inhærendum. Donum autem scientiæ est quo per conformitatem affectus bene sentimus et judicamus de creaturis, quod scilicet in se et ex se vanæ sint atque ad Creatorem omnipotentem finaliter ordinandæ. Porro donum intellectus est quo ea quæ fidei sunt salubriter capiuntur; et ita de ceteris donis, de quibus specialem collegi tractatum. Alia opinio est quod dona hæc non sint a virtutibus distincta realiter, ita quod dona vocantur in quantum desuper infunduntur, virtutes autem, in quantum subjectum suum perficiunt et confortant ad bene agendum. Hanc opinionem sequuntur Antisiodorensis in Summa sua, Thomas de Erfordia, Scotus, et alii multi.
Amplius, sunt et alia dona Spiritus Sancti, quæ appellantur dona gratiæ gratis datæ, quia communia sunt bonis ac malis, et ad aliorum utilitatem præstantur, ac plura quam septem. De quibus prima ad Corinthios fatur Apostolus: Alii datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii interpretatio sermonum, alii discretio spirituum, alii genera linguarum.21 Sapientia demum et scientia prout in verbis his capiuntur, sunt habitus intellectus per quos ea quæ fidei sunt exponuntur ac defenduntur, suntque realiter differentes a sapientia atque scientia ut sunt dona.
Dextræ Dei tu digitus. Dextera Dei interdum vocatur gratiosa et pia defensio, virtus et adsistentia ejus, ut in Psalmo : Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus ;2223 in Exodo quoque : Proteget te dextera mea ;24 et in Sapientiæ libro : Dextera sua teget eos.25 Interdum vero dextera Dei vocatur districtior ultio duriorque percussio ejus, sicut et homo fortius percutit alium dextera quam sinistra. Unde in Ecclesiastico : Glorifica manum et brachium dexterum; atque in Psalmo : Dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Itaque Spiritus Sanctus nominatur « digitus dextræ Dei » primo modo acceptæ, quia per Spiritus Sancti illuminationem et directionem ostendit nobis Deus Pater quæ vera et justa eique placita sunt, quæ item vitanda.26 Sic et Filius nuncupatur brachium Patris, quum sit virtus per quam Pater omnia operatur. De hoc digito Christus in evangelio Lucæ :27 Si in digito Dei (inquit) ejicio dæmonia, etc. Unde et magi in Exodo : Digitus (inquiunt) Dei est hic.
Tu rite promissum Patris, hoc est donum dignissimum a Deo Patre « promissum » discipulis suis, quibus in Luca Unigenitus fertur dixisse :28 Sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto, et ego mittam promissum Patris mei in vos. Hinc apud Joannem Filius Dei repromisit : Paracletus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo.29 Sermone ditans guttura, hoc est, instrumenta loquendi reddens idonea ad prædicandum, sicut Christus promisit discipulis suis :3031 Dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri ; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Hinc in igneis linguis apparuit ac donatus est, juxta id Actuum : Apparuerunt illis dispertitæ linguæ tanquam ignis, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Itaque docuit corda, aptavit et movit ora, constantiam contulit, fervorem infudit, perseverantiam, efficaciam, imo et superabundantiam in omnibus condonavit, in tantum quod sicut apes de alveario suo erumpunt, sic beatissimi atque gloriosissimi illi Salvatoris discipuli, Spiritu Sancto ditissimo munificentissimoque repleti, de cœnaculo eruperunt, ingressi sunt templum, et igneam legem ignitis sermocinati sunt linguis.
Accende lumen sensibus, hoc est, interioribus « sensibus » nostris, intellectui et memoriæ, rationi et cogitationi, immitte « lumen » sapientiæ, splendorem contemplationis theoricæ, claritatem assiduæ illustrationis divinæ, non sine fervore et inflammatione cœlesti, ne insit nobis informis et nuda cognitio : imo in meditatione nostra exardescat ignis, ut intellectus noster sit lucerna ardens et lucens.32 Quemadmodum enim lucerna corporis nostri est oculus noster exterior, sic lucerna totius cordis nostri est oculus noster interior, utputa intellectus, sine quo voluntas est cæca, erronea, præcipitativa similisque tyranno.3334 Propterea intellectus est suprema vis animæ, atque nobilior voluntate, ut divinus Dionysius protestatur (Optimum, inquiens, hominis est intellectus et ratio, et esse ac vivere secundum rationem desuper rectam), Augustinus quoque libro de Civitate Dei ac alibi, Plato etiam in primo ac secundo Timæi et in Phædone ac libro de Prophetiis, et Aristoteles decimo Ethicorum :35 quanquam quidam oppositum somnient. Nam et homo ab intellectuali perfectione seu gradu speciem sortitur.
Infunde amorem, id est spiritualem caritatem et ejus fervorem proficuum et perfectionem, cordibus et voluntatibus nostris. Sic quippe accipitur cor apud Marcum, ubi jubetur : Diliges Dominum Deum ex toto corde, et ex tota mente tua. Hic amor spiritualis, divinus, infusus, est similitudo supernaturalis increati amoris :36 quo infuso amore diligimus Deum, primo et pure ac principaliter, imo et incomparabiliter, propter propriam suam incircumscriptibilem bonitatem, deinde quoniam prior dilexit nos, insuper etiam propter beneficia et promissa ipsius. Hinc vera requirit contritio ut de tanti boni offensa et amissione, hoc est de omni peccato mortali, plus doleamus quam de quocumque alio damno aut nocumento. Idcirco contritio est summus dolor qui est in natura : quanquam necesse non sit quod sit maxime sensibilis, perceptibilis, afflictivus ; sed ipsam displicentiam superioris appetitus super culpa mortali oportet intensissimam esse. Infirma nostri corporis virtute firmans perpeti. Hoc supra in expositione hymni secundi expositum est.37
Hostem repellas longius, hoc est, valde longe expelle et repelle, abjice et prohibe a nobis invisibilem et crudelissimum « hostem » animarum, nil aliud sitientem, quærentem, machinantem, nisi æternam animarum nostrarum perditionem; de quo beatissimus princeps Apostolorum Petrus disseruit : Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.38 Per hunc hostem intelligamus universos adversarios nostræ salutis ac acies vitiorum, quos petimus longe repelli a nobis quantum ad hoc ne ipsis consentiamus (juxta illud : Et ne nos inducas in tentationem), sed impleamus illud apostoli Jacobi : Resistite diabolo, et fugiet a vobis;39 et illud Apostoli ad Ephesios :40 Nolite locum dare diabolo.41
Pacemque dones protinus, hoc est mentis tranquillitatem, quietem cordis in Deo, gaudium spirituale imperturbatum : quatenus in omni eventu, in omni adversitate et inquietatione externa repauset et quiescat mens nostra in Creatore, et de ejus providentia contentemur; sed et pacem temporis habeamus cum proximis (sicut hortatur Apostolus ad Romanos : Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes42, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate43), præsertim cum confratribus et domesticis nostris, prout denuo ad Hebræos monet Apostolus :44 Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo Deum videbit.45 Ad hanc pacem in se ipso habendam et cum aliis conservandam, necessariæ sunt vehementer humilitas et patientia, quemadmodum econtrario superbia et impatientia potissimum eam impediunt :46 inter superbos enim semper sunt jurgia ; et qui impatiens est, exaltat stultitiam suam.47
Ductore sic te prævio, hoc est, te nos in omnibus misericorditer dirigente, gratiose ducente (juxta illud in Psalmo : Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua), ut grata mente tibi psallamus :48 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me ;49 vitemus omne noxium, id est universa peccata et quæ salutis sunt impeditiva. Hoc est quod cum Psalmista oramus : Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.50
Per te, hoc est ex tua illuminatione et unctione piissima, sciamus (id est credamus) da Patrem. Quamvis enim per naturalem rationem possumus unum Deum ex creaturis obscure cognoscere, cognitio tamen divinarum supervenerabilium Personarum, quantum ad proprietates relativas et personalem distinctionem, est supernaturalis. Scire ergo hic sumitur extense, prout se ad fidei cognitionem extendit, sicut et sanctissimus Job dixit : Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum.51 Sic et beata Martha locuta est apud Joannem : Scio quia resurget in resurrectione, in novissimo die.52 Istud quoque de scientia seu cognitione formata, ignita et practica deprecamur, ne Pater ille altissimus nobis objiciat : Si Pater ego sum, ubi est honor meus ?53 Noscamus atque Filium nunc per speculum in ænigmate, per fidem illuminatam et sapientiæ donum, quod ipse est Deus genitus ab æterno ex Patre, et homo natus ex Virgine Matre in tempore, in unitate personæ.54 Te utriusque Spiritum, ex Patre ac Filio procedentem, utrique coæternum, coæqualem et consubstantialem, credamus omni tempore quo vivimus in hoc mundo, in quo peregrinamur a Domino Deo, per fidem, nondum per speciem, cognoscentes.55 Hæc est enim fides catholica, quam nisi nunc unusquisque fideliter firmiterque crediderit et integram inviolatamque servaverit, absque dubio in æternum peribit.
Sit laus Patri cum Filio, sancto simul Paracleto, sicut expositum est;56 nobisque mittat Filius charisma, hoc est sacrum ac pretiosum munus, Sancti Spiritus, videlicet ipsummet Spiritum Sanctum, essentialiter sanctum et superdignissimum, qui (ut patuit) est donum Dei altissimi, seu caritatem et gratiam ejus, ac cetera dona caritati et gratiæ gratum facienti annexa.57 Quemadmodum autem Spiritus Sanctus procedit a Patre ac Filio, sic donatur et mittitur ab utroque.
Ecce hunc hymnum cum omni puritate et elevatione mentis ad superdulcissimum Spiritum Sanctum cantemus. Quumque nihil impediat nos a desiderata plenitudine susceptionis Spiritus Sancti et exuberantia charismatum ejus, nisi negligentiæ nostræ, distractiones, torpores et vitia, præsertim sensuales affectus, satagamus hæc omnia evitare; ac erubescamus Dominum illum majestatis immensæ, hospitem sanctitatis atque munditiæ penitus infinitæ, invitare ad visitandum, ingrediendum et inhabitandum corda nostra adhuc imparata ac sordida, quum nec hominem magnæ auctoritatis auderemus allicere ad introeundum habitaculum nostrum materiale impurgatum, fœdum, inordinatum.
Mente ergo contrita, recollecta, affectuosa invocemus, laudemus, adoremus Spiritum Sanctum. Toto corde afficiamur ad eum, qui tam misericordissime ac gratiosissime egit nobis, sine cujus pia præventione actualique motione nil meritorie cogitare, velle, loqui aut operari valemus, cujus omnia attributa, proprietates et nomina dulcedinem redolent, amabilissima exstant consolationemque largiuntur. Attribuuntur namque et appropriantur ei bonitas, pietas, liberalitas, pax, communio, amor, osculum, nexus, dulcedo, jucunditas et amplexus : quæ cuncta ei conveniunt excellentia penitus infinita. Hinc quoque cupientes eum recipere, in sanctis atque optimis donis ejus proficere, indesinenter solliciti sint visceribus caritatis ac pietatis et bonitatis affluere, pacem et veritatem diligere, unitatem spiritus in vinculo pacis incessabiliter custodire.58 Etenim sine his bonis cœnobia sunt tartara, et habitatores dæmonia; porro cum charismatibus istis cœnobia sunt paradisus in terris, et religiosæ personæ sunt angeli. Et sicut nulla vita est melior quam caritative, pacifice, concorditer commorari; sic nulla est pejor quam corpore, non mentis caritate, concordia, unitate, simul manere, prout hoc sanctus pater Hieronymus in Regula sua scribit pulcherrime. Omnia ergo ista ad religiosos potissimum pertinere noscuntur, quorum oportet esse cor unum et animam unam.596061
AD NOCTURNUM ET LAUDES HYMNUS
Jam Christus astra ascenderat, Regressus unde venerat, Promissa Patris munera, Sanctum daturus Spiritum.
Solennis urgebat dies Qui mystico septemplici, Orbe voluto septies, Signat beata tempora.
Dum hora cunctis tertia Repente mundus intonat, Orantibus Apostolis, Deum venisse nuntiat.
De Patris ergo lumine Decorus ignis almus est, Qui fida Christi pectora Calore verbi complevit.
Divisio ad Laudes.
Impleta gaudent viscera, Afflata Sancto Spiritu, Voces diversas intonant, Fantur Dei magnalia.
Ex omni gente cogitur Græcus, Latinus, Barbarus, Cunctisque admirantibus, Linguis loquuntur omnibus.
Judæa tunc incredula, Vesana torvo spiritu, Ructare musti crapulam Alumnos Christi concrepat.
Sed signis et virtutibus Occurrit et docet Petrus, Falsa profari perfidos, Joele teste, comprobans.
Hic, Christe, nunc Paracletus Per te pius nos visitet; Novansque terræ faciem, Culpis solutos recreet.
Sit laus Patri cum Filio, Sancto simul Paracleto;62 Nobisque mittat Filius Charisma Sancti Spiritus. Amen.
Footnotes
-
p. 18c. ↩
-
Joann. iv, 24. ↩
-
Ps. xxxii, 15. ↩
-
p. 36 B, 38 A. ↩
-
Jacob. 1, 2. ↩
-
Tob. 1, 2. ↩
-
Rom. 1, 16. ↩
-
Ibid. 1, 1. ↩
-
Ibid. 1, 26. ↩
-
Act. 1, 17 ; 2, 1. ↩
-
Luc. 1, 1. ↩
-
dist. 1, 1. ↩
-
Luc. xii, 40. ↩
-
Deut. iv, 24. ↩
-
1 Joann. iv, 8. ↩
-
1 Joann. II, 20. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Ps. XLIV, 8. ↩
-
Is. XI, 1. ↩
-
Is. xi, 2, 3. ↩
-
1 Cor. XII, 8-10. ↩
-
Exod. xxxiii, 22. ↩
-
Ps. xcvii, 1. ↩
-
Eccl. xxxvi, 7. ↩
-
Sap. v, 17. ↩
-
Exod. viii, 19. ↩
-
Luc. xi, 20. ↩
-
Luc. xxiv, 49. ↩
-
Joann. xiv, 26. ↩
-
Luc. xxi, 15; ↩
-
Matth. x, 20. ↩
-
Ps. xiv, 4. ↩
-
Mat. xiv, 22. ↩
-
Joann. xiv, 35. ↩
-
De Div. nom. c. 1. ↩
-
Marc. 30. ↩
-
p. 31 C. ↩
-
I *Petr.* v, 8. ↩
-
Matth. vi, 13. ↩
-
Jacob. iv, 7. ↩
-
Ephes. iv, 27. ↩
-
Rom. xii, 18. ↩
-
I Tim. ii, 2. ↩
-
I *Tim.* n, 2. ↩
-
Hebr. xii, 14. ↩
-
Prov. xiii, 10. ↩
-
Prov. xiv, 29. ↩
-
Ps. lxxxv, 11. ↩
-
Ps. lxxii, 24. ↩
-
Ps. cxviii, 133. ↩
-
Job xix, 25, 26. ↩
-
Joann. xi, 24. ↩
-
Malach i, 6. ↩
-
I Cor. xiii, 12. ↩
-
II Cor. v. 6, 7. ↩
-
7 p. 24 A et s. ↩
-
p. 54 C. ↩
-
Ephes. vi. ↩
-
Ephes. ii, 3. ↩
-
Zach. viii, 19. ↩
-
Act. iv, 22. ↩
-
Divisto ad Laudes. ↩
Chapter 12 of 32