Expositio hymni
REFERUNTUR in eo sacra missionis Spiritus Sancti mysteria, et sanctæ illius solennitatis sacramenta, Apostolorum in variis linguis prædicatio, et Spiritus Sancti, juxta Joelis vaticinium, in homines effusio. Auctor et carmen ut præcedentis hymni. situm est in hymno de Ascensione, et super illum versiculum :
Gloria tibi, Domine, Qui scandis supra sidera.1
Regressus unde venerat, hoc est ad thronum gloriæ Patris reversus, de quo in uterum Virginis descendit, sicut expositum est in hymno de Nativitate super illud :
Egressus ejus a Patre, Regressus ejus ad Patrem;2
HYMNUS iste historicus est, ex Actibus sumptus Apostolorum.
Jam, puta in die celeberrimo Pentecostes, Christus astra ascenderat : nam decem diebus ante Pentecosten ascendit.
Qualiter autem supra astra ascendit, expoet alibi. Promissa Patris munera, Sanctum daturus Spiritum, hoc est, in die Pentecostes missurus ac donaturus discipulis « Spiritum Sanctum », quem dando dedit eisdem « munera » Spiritus Sancti, ut præcedenti hymno est declaratum.3 Quæ munera Deus Pater se daturum prædixit atque promisit in veteri Testamento. Nam et in Psalmo fuit prædictum de Christo : Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Quod sic allegat Apostolus : Dedit dona hominibus.4 Porro dona et opera supergloriosæ Trinitatis ad extra sunt indivisa.5
Denique de hoc allegat princeps Apostolorum illud Joelis : Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ.6 Hinc quoque in Joanne scriptum est : Clamabat Jesus : Si quis sitit, veniat ad me ; qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ : hoc autem dixit de Spiritu Sancto, quem accepturi erant credentes in eum.
Solennis urgebat dies, hoc est, dies Pentecostes jam imminebat, seu præsens exstitit et surgebat, qui dies mystico septemplici, orbe voluto septies, signat beata tempora. Ordo verborum est : « qui », scilicet dies Pentecostes, « signat », id est, figurat et designat, « beata tempora », id est requiem æternitatis in patria, de qua legitur apud Isaiam : Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato.7 Nam et in patria erit tempus discretum, et forsan aliquo modo continuum, in motibus corporum glorificatorum, quæ non movebuntur in instanti, quamvis Guillelmus Parisiensis hoc opinetur in libro de Universo. Non tamen tunc erit tempus ex motu cœli tantum, quum in Apocalypsi angelus jurasse legatur quod tempus ultra non erit. Signat, inquam, « mystico septemplici », id est numero septenario istud mystice designante. Per septenarium namque universitas designatur, ut in Apocalypsi : septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt ; et in Tobia : Ego sum Raphael, unus ex septem qui adstamus ante Deum.8 Nempe, ut ait Gregorius, quoniam septem diebus omne tempus hoc volvitur, recte per septenarium universitas denotatur et perpetuitas illa cœlestis. Et hoc dico, « orbe », hoc est circulatione dierum seu ambitu septimanæ, « voluto septies », hoc est septem vicibus revoluto ac repetito : tot enim fluunt hebdomadæ a Pascha usque Pentecosten. Sic etiam sumitur orbis in Job : Quumque in orbem transissent dies convivii.
Dum hora cunctis tertia repente mundus intonat :910 hoc est, « dum mundus », id est cursus naturæ, seu temporis ordo, aut genus hominum in hoc mundo, « intonat repente cunctis », hoc est, insinuat aut designat subito cunctis incolentibus terram suum processum, « hora tertia » post medium noctis aut circiter ;1112 orantibus Apostolis, Deum venisse nuntiat : hoc est, ipse mundus, videlicet genus hominum, seu temporum cursus, « nuntiat, orantibus Apostolis », id est, dum ipsi Apostoli in actu orationis intente ac ferventer consisterent, « Deum venisse », id est advenisse Paracletum : quod tunc ad invicem et deinde aliis nuntiaverunt discipuli qui Spiritum receperunt, ut infra in hymno isto subjungitur.
De Patris ergo lumine decorus ignis almus est. Hoc dupliciter potest exponi. Primo, de igne materiali qui super Apostolos ceterosque eis conjunctos apparuit, quibus igneæ linguæ apparuerunt : qui ignis fuit « decorus », id est lucidus valde, non fumosus aut teter, et « almus », id est sanctus, quia ad repræsentandum ac designandum Spiritum Sanctum formatus, ordinatus et consecratus, sicut ecclesia materialis dicitur sancta, quia divino cultui dedicata :13 unde secundo Machabæorum, ignis templi sanctus vocatur. Qui ignis fida Christi pectora, id est fidelia discipulorum corda, quæ erant « pectora Christi », id est ad ipsum per electionem, caritatem gratiamque spectantia, calore verbi complevit, id est, ardenti affectu divini amoris ac « Verbi » æterni atque divini eloquii abundanter accendit, implevit, perfecit,1415
Act. II, 4. quia repleti sunt omnes Spiritu Sancto.
Quod utique fecit ignis ille exterior, non immediate ac directe, nec efficienter et principaliter, sed dispositive, materialiter, ministerialiter et cooperatorie, sicut per exteriora ad interiora juvamur, ut patet de sacramentis. Denique ignis ille exstitit « almus de lumine Patris », quia ab increato lumine Dei Patris suam habuit claritatem et sanctificationem. Omne enim donum desursum est, descendens a Patre luminum.16 Secundo sic : « De Patris ergo lumine decorus ignis almus est », id est, Spiritus Sanctus, qui metaphorice ignis appellatur et substantialiter est decorus ac superpulcherrimus, est de lumine Patris, quia de splendidissimo Patre spiratur, procedit, descendit et venit, ut in expositione præhabiti patuit hymni ; « qui » Spiritus Sanctus implevit discipulorum « pectora Verbi calore », id est Christi ardore, qui fassus est : Ignem veni mittere in terram. Etenim Spiritus Sanctus immediate agit ac imprimit in affectum seu voluntatem.1718
Impleta gaudent viscera, id est, interiora animarum discipulorum spiritualiter, imo et indicibiliter sunt gavisa, suscepto Spiritu Sancto : ideo sequitur, afflata Sancto Spiritu, id est perfusa, inspirata, recreata Paracleto et suavissimis donis, illuminationibus, inflammationibus, consolationibus Spiritus Sancti. Voces diversas intonant, id est, varias resonabant ac proferebant loquelas : ideo sequitur, Fantur Dei magnalia, id est, mirabilia atque magnifica opera Creatoris, incomprehensibilia mysteria Salvatoris, testimonia legis et Prophetarum, effectus gratiæ ac gloriæ prædicabant, ut in Actibus patet. Quum enim sermocinaturi essent gentibus universis, et evangelizaturi evangelicam legem, ad quam omnes gentes erant convertendæ (juxta illud Isaiæ : Lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet, me insulæ exspectabunt ;19 et rursus de Christo vaticinatus est Isaias : Legem ejus insulæ exspectabunt) ; ideo necessariæ eis erant omnium linguæ gentium.20 Unde et Psalmista prædixerat :
In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.21
Præterea, sicut (ut Augustinus in libro de Civitate Dei fatetur) ineffabile est, nec comprehendi22 a nobis valet, qualiter in constructione Babylonicæ turris divisæ sunt linguæ, atque confusum est labium universæ carnis ; ita indicibile est qualiter, uno prædicante Apostolo, unusquisque audientium diversorum idiomatum propriam audivit loquelam, juxta illud in Actibus : Stupebant, dicentes : Nonne omnes isti qui loquuntur Galilæi sunt ?23 Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ?
Ex omni gente cogitur Græcus, Latinus, Barbarus, id est, Græci, Latini, Barbari ex cunctis gentibus simul juncti et congregati in Jerusalem fuerunt. Sic et in Isaia inducitur : Ini consilium, coge concilium.24 Vel omnis talis « cogitur », id est, compellitur ipsa evidentia facti obstupescere in tantis mirabilibus Dei. Omnis, inquam, id est quidam ex omnibus, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Unde in Actibus fertur : Erant in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est.25 Hinc additur : Cunctisque admirantibus, linguis loquuntur omnibus, sicut expositum est. Verumtamen quidam audientium irriserunt, de quibus mox additur :
Judæa, id est plebs Judæorum in Jerusalem, tunc exsistens incredula, id est infidelis et discredens tot signis, vesana torvo spiritu, id est insensata et amens spiritu suo perverso et indignabundo, seu spiritu diabolico, quo tentabatur et vincebatur, ructare musti crapulam alumnos Christi concrepat, id est, clamavit et dixit « alumnos Christi », id est discipulos a Christo nutritos spiritualibus alimentis, pane vitæ et intellectus ac aqua sapientiæ salutaris et sacramentis, « ructare crapulam musti », id est ebrietatem ex potu novi vini causatam effundere, quasi præ ebrietate loquerentur verba ignota, quæ nec ipsimet intelligerent, ut arrepticii et amentes, quemadmodum Heli locutus est Annæ :26 Digere paulisper vinum quo mades.27 Hinc in Actibus Apostolorum habetur :28 Quidam irridentes dixerunt, Quia musto pleni sunt isti. De quibus Isaias effatus est : Excæcatum est cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. 8 Sed signis et virtutibus occurrit et docet Petrus, id est, beatissimus Petrus, apostolici chori princeps, restitit perfidis illis, « signis et virtutibus », id est miraculosis et virtuosis operibus, invicta constantia, summo caritatis fervore, diversarum linguarum loquelis, allegationibus Scripturarum. Unde subjungitur : Falsa profari perfidos, Joele teste, comprobans. Quod qualiter egerit, in Actibus narratur, ubi inter cetera ait : Non, ut putatis, ii ebrii sunt, quum sit hora diei tertia ; sed hoc est quod dictum est a Domino per prophetam Joel :29 Effundam de Spiritu meo, etc.30 Ex aliis quoque Prophetis testimonia introduxit. Nec solum S. Petrus, sed alii quoque Apostoli prædicabant. Verum, ut B. Cyrillus episcopus in libro Thesaurorum expressit, Apostoli in omni congregatione et synodo Petro deferebant et locum dederunt : qui, teste Chrysostomo, vertex et os erat collegii. 9 Hic, Christe, nunc Paracletus, id est, o « Christe, Paracletus hic », id est optimus iste consolator Spiritus Sanctus, per te pius nos visitet, id est, advocatione et meritis tuis mentes nostras benigne visitare, ditare, implere, imo et inhabitare dignetur, quum ipse sit consolator optimus, dulcis animæ hospes, dulce refrigerium. Novansque terræ faciem, id est, spiritualiter innovans superficiem terræ, hoc est interiorem vultum hominum habitantium super terram, infideles ac impios convertendo, credentes reformando, justos perficiendo. Unde oravit Psalmista : Spiritum rectum innova in visceribus meis. Qui denuo est precatus : Emittes Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ. Apostolus item ad Colossenses : Exspoliate vos veterem hominem cum actibus suis, et induite novum, qui renovatur in agnitionem Dei ; et ad Ephesios : Renovamini (inquit) spiritu mentis vestræ. Culpis solutos, id est a vitiis absolutos, recreet, hoc est, consoletur spe veniæ, contemplatione gloriæ, allocutione interna, inspiratione assidua et superna. Hinc dictum fuit a Sapiente : Spiritus Domini replevit orbem terrarum.
Hunc hymnum attentione proferamus præcipua, animo perlustrantes quam magnifice Dominus egit nobiscum, quam mirabilia fecit hoc die, quam gloriose atque deifice incepit post Christi passionem prædicatio ac dilatatio fidei christianæ, misso desuper Spiritu Sancto cum majestate et gloria, qui repente inspiravit, contulit et infudit primis illis Christi discipulis omnium virtutum perfectionem, omnium Scripturarum notitiam, universarum linguarum peritiam, cor prorsus imperterritum et ad omnem persecutionem ac pœnam pro Deo promptissimum : quam virtutum perfectionem indefesso conatu pro nostro modulo imitari et assequi enitamur. Ps. I, 12. Ps. CIII, 30. Coloss. II, 9, 10. Ephes. IV, 23. Sap. I, 7.3132
DE SS. EUCHARISTIÆ SACRAMENTO
AD VESPERAS HYMNUS
Pange, lingua, gloriosi Corporis mysterium, Sanguinisque pretiosi, Quem in mundi pretium, Fructus ventris generosi, Rex effudit gentium.
Nobis datus, nobis natus Ex intacta Virgine, Et in mundo conversatus, Sparso verbi semine, Sui moras incolatus Miro clausit ordine.
In supremæ nocte Cœnæ Recumbens cum fratribus, Observata lege plene Cibis in legalibus, Cibum turbæ duodenæ Se dat suis manibus.
Verbum caro panem verum Verbo carnem efficit, Fitque sanguis Christi merum. Etsi sensus deficit, Ad firmandum cor sincerum Sola fides sufficit.
Tantum ergo sacramentum Veneremur cernui, Et antiquum documentum Novo cedat ritui; Præstet fides supplementum Sensuum defectui.
Genitori Genitoque Laus et jubilatio, Salus, honor, virtus quoque Sit et benedictio; Procedenti ab utroque Compar sit laudatio. Amen.
Footnotes
-
p. 52. Cf. p. 49 B, 50 C. ↩
-
p. 30 B'. ↩
-
p. 26 A'. ↩
-
Ps. LXVII, 19. ↩
-
Ephes. IV, 8. ↩
-
Act. II, 17; Joel II, 28. ↩
-
Is. LXVI, 23. ↩
-
Tob. XII, 15. ↩
-
Job 1, 5. ↩
-
P. 54 C'. ↩
-
Tob. I, 4. ↩
-
Apoc. X, 6. ↩
-
Act. II, 3. ↩
-
Joann. VII, 37-39. ↩
-
II Mach. XIII, 8. ↩
-
Jacob. I, 17. ↩
-
Luc. XII, 49. ↩
-
p. 54 C', 58 A. ↩
-
Is. LI, 4, 5. ↩
-
Is. XLII, 4. ↩
-
Ps. XVIII, 3. ↩
-
Act. I, 16-40. ↩
-
Act. II, 7, 8. ↩
-
Is. XVI, 3. ↩
-
Act. II, 5. ↩
-
Eccl. XV, 3. ↩
-
1 Reg. I, 14. ↩
-
Act. II, 13. ↩
-
Joel II, 28. ↩
-
Act. II, 15-17. ↩
-
Is. VI, 10; ↩
-
Matth. XIII, 15. ↩
Chapter 13 of 32