Skip to the text

Expositio hymni

DESCRIBITUR in eo prima institutio sacratissimi mysterii sanctæ Eucharistiæ a Christo facta, et pia admodum fit exhortatio ad honorandum hoc dignissimum sacramentum.

Auctor Thomas Aquinas. Carmen ad rhythmi formam et observationem accedit.

HANC jucundam, nobilem ac divinam solennitatem instituit Urbanus Papa IV, qui ordinationem ecclesiastici Officii commisit viris duobus in Ecclesia tunc præclaris, S. Thomæ et domino Bonaventuræ, ut unusquisque eorum sigillatim illud componeret: quo completo et utriusque Officio diligenter examinato, amplius placuit summo Pontifici et dominis Cardinalibus id quod Thomas composuit, qui et istum ac duos sequentes edidit hymnos.

Pange, lingua. Per partem intelligit totum, ut sæpe fit in Scripturis, quemadmodum in libro Judicum mater Sisaræ :

Cur (inquit) tardaverunt pedes quadrigarum illius?1 Itaque, o « lingua », id est, o tu, homo linguam habens et ea utens ad loquendum atque cantandum, « pange », id est, decanta et concine, gloriosi corporis mysterium, hoc est sacrum secretum et Sacramentum corporis Christi, quod nunc glorificatissimum est, et recte gloriosum vocatur, quia adhuc mortale existens, unitum fuit immediate non solum gloriosissimæ animæ Christi, sed et simul cum ea Verbo æterno, et fuit tam animæ quam Verbi instrumentum vivum, conjunctum, animatum ac proprium. Propter quod virtus exivit de illo sanavitque omnes;2 imo et ex contactu sanctissimi corporis ejus, in vestes ac fimbrias vestium ejus virtus diffundebatur divina, et efficax fuit ad supernaturales effectus, ut ait Evangelista: Quotquot tangebant fimbriam vestimenti ejus, sani fiebant a quacumque infirmitate tenebantur.3 Fuit rursus corpus hoc gloriosum, utpote ex purissimis sanguinibus sanctissimæ Virginis sumptum, et supernaturaliter ac instantanee ab omnipotentia Spiritus Sancti formatum: quod et secretissime ac incomprehensibilissime, tamen verissime, sub speciebus sacramentalibus continetur.

Sanguinisque pretiosi, id est, pange etiam mysterium « sanguinis pretiosi », id est præstantissimi sanguinis Christi: qui sanguis in Sacramento sub vini speciebus consistit, et hoc directe ex vi conversionis; attamen concomitanter etiam sub panis speciebus est sanguis, atque sub vini consecrati specie caro Christi. Quem sanguinem in mundi pretium, hoc est pro mundi seu generis humani redemptione, fructus ventris generosi, Rex effudit gentium, id est Christus, Filius nobilissimæ virginis Mariæ, qui « gentium » credentium « Rex » specialiter nominatur, quas regit per caritatem et gratiam, per fidem et evangelicam legem, per prælatos et angelos sanctos. Unde apud Isaiam Deus Pater ait de Christo:4 Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus; et rursus loquitur Isaias: Radix Jesse, qui exsurget regere gentes, in ipsum gentes sperabunt.5 De quo legitur in Aggæo:6 Ecce venit Desideratus cunctis gentibus. Hinc Christus in Cæna deprompsit:7 Hic est calix sanguinis mei, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum.8

Nobis datus. Pater enim dedit nobis Unigenitum suum in redemptorem, et in caput ac sponsum Ecclesiæ, in legislatorem ac principem, juxta quod in Joanne scriptum est: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam;910 Paulus quoque: Propter nimiam (ait) caritatem qua dilexit nos Pater, Filium suum misit in similitudinem carnis peccati.11 Nobis, id est ad nostram salutem, natus ex intacta Virgine, hoc est prorsus incognita viro. Et in mundo conversatus, prout Baruch prædixit: Post hæc in terris visus est et cum hominibus conversatus.12 Unde fertur in Joanne: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.13 Sparso verbi semine, id est prædicatione evangelicæ legis disseminata inter Judæos, de quibus asseruit:14 Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel.15 Unde et dixit: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare, quoniam ad hoc missus sum. Denique de hoc semine ait in Luca:16 Semen est verbum Dei. De cujus seminatione scriptum est:17 Disseminabatur verbum Dei per universam regionem. Sui moras incolatus, hoc est tempus habitationis ac vitæ suæ mortalis in sæculo isto, miro clausit ordine, id est, terminavit admiranda dispositione et ordinatione sapientiæ suæ, et cohabitudine veteris novique Testamenti et operum atque mysteriorum suorum: quoniam passione sua instante, quando et dixit Patri, Opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem, instituit sacramentum hoc novæ legis, sicut subjungitur.18

In supremæ nocte Cœnæ, id est in exordio noctis (puta ad vesperam) in qua cum Apostolis ultimo cœnavit. Unde in Evangelio dicitur : Quum facta esset hora, seu vespera. Et protendebatur Cœna usque in noctem. Dicit enim Evangelista : Erat autem nox. Sic et Paulus effatur : Christus in qua nocte tradebatur, accepit panem.19 Recumbens cum fratribus, id est Apostolis, de quibus in Psalmo : Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in Joanne item ad prædilectam discipulam : Vade ad fratres meos. Observata lege Moysis plene cibis in legalibus, quia implevit Patris præceptum comedendo agnum paschalem, prout in Exodo legitur jussum, cibum turbæ duodenæ, id est duodecim Apostolis, se dat suis manibus, id est, propriis manibus se ipsum dedit eis in cibum mentis : quia sub specie panis, ratione conversionis ipsius panis in corpus Christi, fuit corpus illud dignissimum, concomitanter vero sanguis ipsius, anima quoque et Verbi persona, sicque totus Christus ;20 et simili modo sub specie vini.212223 Hinc sunt versus :

Rex sedet in Cœna, Turba cinctus duodena; Se tenet in manibus, Se cibat ipse cibus.

In quo patet ardentissima liberalitas et liberalissima caritas Christi ad nos, qui non solum beneficia sua, sed et se ipsum præstitit nobis, et hoc utique tam mystico et incomprehensibili modo, ut subditur.24

Verbum caro, id est Unigenitus Dei factus homo, prout hoc in secundo hymno expositum est, panem verum, id est veritate naturæ et panem triticeum, qui proprie panis est hominum (porro res creata dicitur vera veritate naturæ seu rei, in quantum habet naturam propriam correspondentem rationi ideali quam habet in mente sapientissima Creatoris), verbo carnem efficit, id est, sub certa forma verborum convertit in corpus suum : quæ conversio est valde supernaturalis et instantanea, qua unum præexsistens convertitur in aliud præexsistens. Fitque sanguis Christi merum, id est, vinum convertitur in sanguinem Christi sub forma verborum ad hoc pertinentium. Potest quoque per verbum intelligi præceptum quo Christus hoc fecit, qui horum utrumque fecit divina et increata sua potentia penitus infinita, cum prolatione sacramentalium verborum ad hoc pertinentium, quamvis sine illorum prolatione id facere quivit; proferendo quoque hæc verba, contulit eis vim cooperativam, quasi instrumentalem, ad transubstantiationem hanc ipsam.

Etsi sensus deficit, id est, quamvis sensus exteriores et interiores, intellectus ac ratio, prorsus deficiant a comprehensione mirabilium quæ in hoc sacramento contingunt, creduntur ac fiunt, ad firmandum cor sincerum sola fides sufficit, id est, « sola fides » formata « sufficit » ad roborandam mentem puram in Deo ac via salutis, et contra visibiles atque invisibiles fidei hostes. Sufficit enim sic credere, nec expedit perscrutari : non quod fides sine operibus sufficiat ad salutem, sed in hac parte, ad complendum præcepta de fide, sufficit credere, nec oportet discutere. Attamen donum intellectus, quo ad ea quæ fidei sunt aliquam rationem habemus, non excluditur, imo includitur : ad minus enim ideo credimus, quoniam a Deo esse hanc fidem sentimus, et quia sic credit sancta Ecclesia. Sicque quod dicitur, « sola fides », non excludit nisi evidentem notitiam credendorum, non caritatem ceterasque virtutes ac dona et opera bona.

Tantum ergo sacramentum, præsertim id quod est res et sacramentum, videlicet corpus et sanguinem Salvatoris, potissimum totum Christum, Deum verum et hominem, sub sacramentalibus speciebus latentem, contentum et consistentem, veneremur cernui, cultu latriæ quoad deitatem, cultuque hyperduliæ quantum ad naturam humanam assumptam; et antiquum documentum, id est doctrina veteris Testamenti de sacrificiis variis, præsertim de immolatione agni paschalis, novo cedat ritui, id est, sacræ observantiæ novi Testamenti deferat locumque præstet, quoniam sacrificia legalia in hujus sacrificii institutione et frequentatione defecerunt et cessaverunt, quemadmodum in Daniele prædictum est :2526 In medio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium. In Malachia quoque Dominus ait Judæis : Non est mihi voluntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra, ab ortu enim solis magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda ; atque in Psalmo : Sacrificium et oblationem noluisti.27 Sacrificia quippe legalia erant præfigurativa oblationis Christi in cruce : ideo, veritate impleta, cessare cœperunt, ut super quartum Sententiarum diffusius est expressum. Præstet fides supplementum sensuum defectui :28 id est, quod sensu et intellectu capere non valemus, fide servemus firmissima, atque certissima certitudine adhærentiæ, non evidentiæ, quoniam Deus essentialiter verus ac veritas, auctor ac testis est sacratissimæ fidei hujus.

Genitori Genitoque, etc. Sensus versus istius ex præhabitis patet.29

Itaque hymnum istum cum omni recollectione et alacritate cantemus, cum ferventi memoria novissimæ cœnæ Christi ac institutionis sacramenti istius, omnium sacramentorum finalis ac summi, atque totius caritatis ac liberalitatis quas Dominus et Salvator nobis in eo monstravit, imo indesinenter demonstrat. Nonne summa dilectio et munificentia maxima est, dum quis realiter se ipsum alteri elargitur, et suam essentiam illi conficit ac ministrat in medicinam ? Sic et misericordia summa est, se ipsum alteri præparare et applicare in remedium curativum ac redemptivum. O quam caritativus et liberalis, quam compassivus et sapientialis est medicus iste ! quam admirabilis et superlargissimus est hic hospes, qui invitatis a se se ipsum porrigit et proponit in saluberrimam mentis escam !

Simus ergo totis viribus ei grati ; pura ac splendida ei exhibeamus receptacula corda nostra ; ora quoque, per quæ et in quibus suscipimus eum, ab omni loquacitate ac voracitate custodiamus, præsertim a detractoriis, provocativis, pungitivis, irrisoriis et discordiæ disseminatoriis verbis. Imo illud Psalmistæ impleat unusquisque : Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. In inviolabili ac integerrima fide hujus dignissimi sacramenti simus semper firmissimi, in cujus fide defuncti sunt tam innumerabilia millia beatissimorum martyrum, confessorum ac virginum, sanctorum anachoretarum et eremitarum, solitariorum et cœnobitarum, quorum unus nobis sufficere posset ad nostræ fidei firmamentum, cum suis miraculis, prodigiis, virtutibus exercitiisque purissimis. Non ergo discutiamus in Missa nec alias curiose qualiter Christus in Sacramento sic valeat esse; sed certissime in fide totius Ecclesiæ præsupponentes quod verissime ibi sit, tantam ejus ad nos caritatem, largitatem, dignationem miremur, mirando accendamur, accendendo regratiemur, ac regratiando fidelissime obsequamur in prætactis virtutibus, et in omni humilitate, patientia, obedientia sectando ejus vestigia.

AD NOCTURNUM HYMNUS

  1. Sacris solenniis juncta sint gaudia, Et ex præcordiis sonent præconia; Recedant vetera, nova sint omnia, Corda, voces, et opera.

  2. Noctis recolitur cœna novissima, Qua Christus creditur agnum et azyma Dedisse fratribus, juxta legitima Priscis indulta patribus.

  3. Post agnum typicum, expletis epulis, Corpus dominicum datum discipulis, Sic totum omnibus quod totum singulis, Ejus fatemur manibus.

  4. Dedit fragilibus corporis ferculum, Dedit et tristibus sanguinis poculum,

Dicens : Accipite quod trado vasculum, Omnes ex eo bibite.

  1. Sic sacrificium istud instituit, Cujus officium committi voluit Solis presbyteris, quibus sic congruit Ut sumant et dent ceteris.

  2. Panis angelicus fit panis hominum, Dat panis cœlicus figuris terminum. O res mirabilis ! manducat Dominum Pauper, servus et humilis.

  3. Te, trina Deitas unaque, poscimus Sic ut nos visites sicut te colimus; Per tuas semitas duc nos quo tendimus, Ad lucem quam inhabitas. Amen.

Footnotes

  1. Judic. v, 28. ↩

  2. Luc. vi, 19. ↩

  3. Marc. vi, 56. ↩

  4. Is. LV, 4. ↩

  5. Is. XI, 10; ↩

  6. Rom. XV, 12. ↩

  7. Agy. II, 8. ↩

  8. Matth. XXVI, 28. ↩

  9. Joann. III, 16. ↩

  10. Ephes. II, 4; ↩

  11. Rom. VIII, 3. ↩

  12. Baruch III, 38. ↩

  13. Joann. I, 14. ↩

  14. Matth. XV, 24. ↩

  15. Luc. IV, 43. ↩

  16. Luc. VIII, 11. ↩

  17. Act. XIII, 49. ↩

  18. Joann. XVII, 4. ↩

  19. 1 Cor. xi, 23. ↩

  20. Joann. xiii, 30. ↩

  21. Exod. xii. ↩

  22. Joann. xx, 17. ↩

  23. Ps. xxi, 23. ↩

  24. p. 28 B. ↩

  25. Luc. xxii, 14; ↩

  26. Matth. xxvi, 20. ↩

  27. Ps. xxxix, 7. ↩

  28. Cf. t. XXIV, p. 71 D et s. ↩

  29. Cf. p. 24 B. ↩

Chapter 14 of 32