Skip to the text

Expositio hymni

COMMEMORATUR in eo institutio sanctissimi sacramenti Eucharistiæ; deinde altissimi illius mysterii (quod omni laude superius est) communionis sanctæ excellentia claris extollitur præconiis.

Auctor Thomas Aquinas. Carmen iambicum trimetrum, minus cultum, rhythmicam consonantiam quamdam præ se ferens.

HUNC hymnum in matutinali cantamus Officio : quem nos decantare congruit cum conformatione cordium ad sensum verborum, ut ipsimet impleamus quod canimus et ad quod peragendum alios invitamus. Itaque cum ingenti mentis jucunditate in Deo, cum profunda attentione mysteriorum beneficiorumque Christi, suæ videlicet incarnationis et operationis nostræ salvationis ac institutionis Sacramenti evangelicæ legis, dicamus ex animo :

Sacris solenniis, id est sanctis his festis præcipuis, in celebritate dignissimis, in quibus et alia Christi solennia atque mysteria virtualiter includuntur, aut etiam magna ex parte actualiter recoluntur, juncta sint gaudia spiritualia et interna, quæ ex magnitudine sua redundant in corpus, ita quod internæ hilaritatis indicia et effectus in apparatu et gestibus, in voce et vultu reluceant, omni levitate, dissolutione, petulantia prorsus exclusis. Denique gaudium est diffusio animi in apprehensione boni, atque ex unione potentiæ cum conveniente objecto emanat ac oritur. Dum igitur unigeniti Filii Dei propter nos incarnati et in mundo hoc conversati mysteria, ac opera ejus novissima, totiusque ardentissimæ dilectionis ad nos ac affluentissimæ largitatis et intimissimæ pietatis in nobis excellentias contemplamur ac celebramus, debemus in tantorum apprehensione bonorum vehementer accendi, exuberanter lætari, penitusque transformari in dilectum, in superdulcissimum Salvatorem, nobis tam incomparabiliter ac specialissime amandum et præamandum, qui instar æstuantissimæ fornacis calidissimas flammas evaporantis et emittentis, in cœna illa novissima inæstimabilis suæ dilectionis, miserationis et largifluitatis indicia et effectus, beneficia ac opera omnibus nobis patefecit, ostendit, donavit. Nempe quum caritas sit unitiva et communicativa, quo tunc vicinius se univit, copiosius communicavit, integralius tribuit nobis, eo vehementiorem habuisse ad nos dilectionem clarissime demonstratur. Ideo super his et in his « juncta sint sacris » istis « solenniis gaudia », ut ex sententia Christo psallamus : Exsultabunt labia mea quum cantavero tibi, et anima mea, quam redemisti, Domine.1 Nam et signum virtutis perfectæ est delectatio fiens in opere, ut in Ethicis dixit Philosophus. Et ex præcordiis, id est intimis cordium nostrorum affectibus, sonent in ore et choro præconia, id est laudes Altissimi, psalmodiæ et hymni ac cantica divini Officii.

Recedant vetera, id est legalia sacramenta, præsertim vitia consueta, ut contriti et confessi, intersimus his festis spiritualiter renovati. Unde subjungitur : Nova sint omnia, id est recenti devotione perfusa, donis seu profectibus gratiæ ac virtutum ornata : omnia, inquam, de quibus mox subditur, corda, voces, et opera, hoc est, ratio et voluntas, verba et cantica, exterioresque actus, ne meditemur inania, ne cupiamus illicita, ne deinceps sæcularia et amatoria seu lasciva carmina concrepemus, nec ullus sermo malus ex ore nostro procedat, sed qui utilis est ad ædificationem, ut det gratiam audienti;2 et si quis loquitur, quasi sermones Dei;3 nec sit nostrum colloquium maliloquium, atque, ut quidam in sua simplicitate deprompsit, coetloquium. Insuper non omittamus committenda, nec committamus omittenda : imo, sicut ante exhibuimus membra nostra arma iniquitatis peccato, sic nunc ac jugiter exhibeamus ea arma justitiæ Deo. Sic quippe in nobis implebitur quod in Apocalypsi fertur dixisse qui sedebat in throno :4 Ecce nova facio omnia.5

Noctis recolitur cœna novissima, de qua fassus est nostræ auctor salutis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar;6 qua, id est in qua cœna seu nocte, Christus creditur agnum paschalem et azyma, id est azymos panes, dedisse fratribus, id est exhibuisse Apostolis, quorum duobus præcepit, Euntes, parate nobis pascha, juxta legitima, id est secundum tenorem præceptorum legalium, priscis indulta patribus, id est concessorum patribus Mosaicæ legis, ut in expositione hymni patuit præcedentis et in Exodo diffuse describitur.7

Post agnum typicum, id est post esum agni paschalis, qui fuit figura seu typus Domini Salvatoris, expletis epulis, id est sumptis ferculis in lege mandatis, corpus dominicum datum discipulis, hoc est sub specie panis consecrati a Christo porrectum et datum Apostolis, sic totum omnibus quod totum singulis, ejus fatemur manibus :89 id est, confitemur hoc corpus datum « manibus ejus », id est corporali dextera Christi et spirituali manu, utputa potestate ipsius, suis Apostolis, « sic totum omnibus », id est integrum universis, « quod totum singulis », id est, quod idem numero corpus datum fuit unicuique eorumdem totum et integrum, quemadmodum et in pane illo uno ac integro consecrato a Christo corpus Christi integrum fuit et totum, atque similiter in qualibet panis illius particula. Nempe hæc supernaturalis transsubstantiatio respicit immediate substantiam panis et vini tanquam termini a quo, atque substantiam corporis ac sanguinis Christi tanquam termini ad quem. Ideo, sicut substantia panis, in se indivisibilis et divisionem ex quantitate habentis, fuit in qualibet parte panis ante consecrationem, ita post consecrationem substantia corporis Christi est in qualibet parte quantitatis substantiæ sub qua exstitit substantia panis ante consecrationem.10 De his possent quasi infinita induci, quæ super quartum Sententiarum sunt expedita.11

Dedit fragilibus, id est discipulis adhuc ad mala proclivibus, prout paulo post patuit, corporis ferculum, id est corpus suum in animæ ferculum. Dedit et tristibus sanguinis poculum: quibus quum dixisset, Unus ex vobis me tradet, contristati sunt valde.12 Dicens: Accipite quod trado vasculum, id est calicem in quo sanguis meus jam continetur. Non autem dixit hæc verba sub hac forma, sed quantum ad sensum verborum. Omnes ex eo bibite: id est, tunc universi et singuli Apostoli totum Christi sanguinem potaverunt, sicut et totum ejus corpus sumpserunt.

Sic sacrificium istud instituit, id est, Christus in Cœna confecit, consecravit et frequentandum præcepit sacramentum hoc corporis sui, quod et ipse in cruce obtulit Deo Patri; et est sacrificium evangelicæ legis, quod in Ecclesia immolatur Patri omnipotenti quotidie. Cujus officium, id est consecrationem, oblationem, ritum et administrationem, committi voluit, id est, commisit et per episcopos committi decrevit ac jussit, solis presbyteris, in quorum persona mandavit Apostolis:13 Hoc facite in meam commemorationem; quibus sic congruit ut sumant hoc sacramentum et dent ceteris fidelibus de ipsorum manu communicantibus: quanquam et unus presbyter alii presbytero possit hoc dare.

Panis angelicus, id est Christus, qui ab exordio sæculi fuit panis angelorum, reficiendo eos suæ deitatis beatifica visione atque dulcissima fruitione, fit panis hominum, id est, per incarnationem et consecrationem factus est panis, cibus, refectio discipulorum Christi per communicationem corporis et sanguinis sui, ut dictum est: quos nihilo minus per fidem, considerationem ac dilectionem suæ deitatis principaliter spiritualiterque nutrivit et nutrit. Hinc dixit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.14 Dat panis cœlicus figuris terminum, id est, Christus, qui de cœlo descendit seque in Sacramento ita impendit, imposuit finem sacrificiis legis, utpote finis et veritas ac consummatio seu adimpletio figuralium sacrificiorum. Ideo illa servare, esset opere ipso ostendere verum et figuratum sacrificium istud, scilicet Christum, nondum venisse.

O res mirabilis, quam non sapit homo carnalis aut infidelis! manducat Dominum Jesum Christum pauper, servus et humilis, qui nil boni habet ex se. Verumtamen non manducat hunc cibum ut alios cibos, quia nec eum consumit, nec in se transmutat, nec lædit, nec lacerat, imo nec corporaliter tangit: nam et corpus illud dignissimum vere est ibi, non tamen corporeo modo; neque per propriam quantitatem seu dimensionem habitudinem habet ad exsistendum ibidem, sed potius per dimensionem et species panis in ipsum conversi. Attamen propria ejus dimensio concomitanter est ibi.

Te, trina Deitas unaque, poscimus, id est, deprecamur « te », o « Deitas trina » et « una », id est in tribus supergloriosis Personis exsistens simplex et indivisa et numero una. Trinitas vero non potest trina vocari, quia sic essent novem personæ in diversis, ut auctor hujus hymni in prima parte Summæ et super quartum declarat.15 Sic ut nos visites per ecclesiastica sacramenta et gratiarum charismata, sicut te colimus, id est, sicut etiam te veneramur per gratiarum actionem et tuorum observantiam præceptorum. Per tuas semitas, id est, ita per adimpletionem tuarum doctrinarum ac jussionum, duc nos quo tendimus, id est ad summum bonum, hoc est ad lucem quam inhabitas, id est ad te ipsum, qui es lux increata, immensa, habitans et inviolabiliter perseverans in te ipso, qui solus habes immortalitatem et lucem habitas inaccessibilem, ut dictum est super illud in primo hymno:16 Æterna lux credentium.171819

Denique ex hoc hymno pensemus quam indicibiliter, imo et incomprehensibiliter, Dominus Deus noster omnipotens, Unigenitus Dei Patris, magnificavit facere nobiscum. Factus est frater noster per incarnationem, cibus noster per consecrationem, Salvator noster per amarissimam passionem, beatitudo nostra per finalem ad ipsum perventionem. Inter nos conversatus est per familiarissimam commansionem; misit nobis Paracletum per pretiosissimorum suorum communicationem charismatum; ditavit nos pauperes supernaturalibus donis. Mirantur angeli sancti tantam hominum exaltationem et quasi deificationem. Sed heu! miser homo quum in honore esset, non intellexit; tot et tanta Creatoris sui gratiosissima munera non advertit; amorem, munificentiam, dignationem, beneficentiam, præsentiam Dei sui ad se non perpendit: idcirco nec digne sollicitus est illi placere, gratus exsistere, et coram ipso indesinenter timorate et custodite versari ac vivere, et omnem illius inhonorationem atque offensam vitare. Sed jam nunc resipiscamus a negligentiis, pigritiis, insipientiis, ingratitudinibus nostris, et accedamus cum corde vero in plenitudine fidei, adspersi corda a conscientia mala.

Nescio utrum magis debeam admirari hanc tam supernaturalem fidem sacramenti istius, an totius mundi conversionem ad fidem, et quomodo potuit generi humano ubique terrarum persuaderi et imprimi fides ista, imo tam firmiter suscipi quod nulla ratione, nullo experimento, nulla prosperitate, nulla adversitate quivit avelli. Certe juxta inæstimabilem altitudinem incomprehensibilissimæ fidei hujus, multiplicata et magnificata sunt argumenta ipsius, signa, prodigia et virtutes, sic quod verissime psallimus Deo: Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Quod lucidissime constat, si omnia comportentur et comparentur ad invicem et rite considerentur, ut alibi diffusius est ostensum.

Ps. cxxv, 3. Ps. xlviii, 13, 21. Hebr. x, 22.

Ps. xcu, 3.

Et nunc igitur, juxta prætacta, satagamus ab omni inquinamento, ab omni loquacitate ac propriæ voluntatis duritia penitus abstinere, ad mensam Altissimi quotidie cum omni affectu magis ac magis devote accedere, in Deo simplificari ac stabiliri, omnem infelicissimam reflexionem ad proprium commodum et honorem incessabiliter abhorrere.

AD LAUDES HYMNUS

  1. Verbum supernum prodiens, Nec Patris linquens dexteram, Ad opus suum exiens, Venit ad vitæ vesperam.

  2. In mortem a discipulo Suis tradendus æmulis, Prius in vitæ ferculo Se tradidit discipulis.

  3. Quibus sub bina specie Carnem dedit et sanguinem, Ut duplicis substantiæ Totum cibaret hominem.

  4. Se nascens dedit socium, Convescens, in edulium; Se moriens, in pretium, Se regnans dat in præmium.

  5. O salutaris Hostia, Quæ cœli pandis ostium! Bella premunt hostilia: Da robur, fer auxilium.

  6. Uni trinoque Domino Sit sempiterna gloria: Qui vitam sine termino Nobis donet in patria. Amen.

Footnotes

  1. Ps. lxx, 23. ↩

  2. Ephes. iv, 29. ↩

  3. 1 Petr. iv, 11. ↩

  4. Rom. vi, 13. ↩

  5. Apoc. xxi, 5. ↩

  6. Luc. xxii, 15. ↩

  7. Rom. vi, 8. ↩

  8. Exod. xii. ↩

  9. p. 65 A. ↩

  10. p. 63 A. ↩

  11. Cf. l. XXIV, p. 251 Bet s. ↩

  12. Joann. xiii, 21. ↩

  13. Luc. xxii, 19. ↩

  14. Joann. vi, 56. ↩

  15. Summ. th. 1° part. q. xxxi, a. 1; Sent. l, dist. xxiv. ↩

  16. 1 Tim. vi, 16. p. 19 C et s. ↩

  17. Summ. th. 1ª part. q. xxxi, a. 1; Sent. I, dist. xxiv. ↩

  18. Matth. xxvi, 27; ↩

  19. Marc. xiv, 23. ↩

Chapter 15 of 32