Skip to the text

Expositio hymni

DESCRIBITUR in eo hujus dignissimi sacramenti prima institutio a Christo facta, et quanta ejus humanitas atque suavitas in illo declaretur; demum pia fit ad ipsum Sacramentum invocatio.

Auctor Thomas Aquinas. Carmen iambicum dimetrum, nequaquam tamen exactum.

VERBUM supernum, id est Unigenitus Patris, Verbum Dei altissimum et æternum, quod in Evangelio protestatur :

Ego desursum veni. Et iterum ad Judæos : Vos (inquit) de deorsum estis, ego de supernis sum ; itemque : Qui de cœlo venit, super omnes est. Quod et in Ecclesiastico fatetur : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.1 Prodiens, id est, per humanæ naturæ assumptionem se manifestans, et quasi ex corde Patris descendens ; nec Patris linquens dexteram, hoc est, æqualitatem Patris et consessum ad ejus dexteram non dimittens, ad opus suum exiens, id est, ad complendam humani generis salvationem progrediens. De quo opere apud Joannem loquitur : Opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem. Exsultavit enim ut gigas ad currendam viam. Unde denuo locutus est : Non misit Deus Filium suum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum ;2 Apostolus quoque ad Timotheum :

Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere.3 Venit ad vitæ vesperam, hoc est ultima mundi ætate, de qua in prima sua epistola sanctus ait Joannes :

Novissima hora est ;4 et Paulus : Nos (inquit) sumus in quos fines sæculorum devenerunt.5 Unde dictum est in primo hymno :6 Vergente mundi vespere.

In mortem a discipulo suis tradendus æmulis, id est Christus a Juda proditore venditus ac « tradendus » ad occidendum, prius in vitæ ferculo se tradidit discipulis, id est, dedit se ante traditionem illam Apostolis in alimonia spirituali, sub forma panis consecrati, ad conservationem et perfectionem vitæ gratiæ in eisdem. Hinc in Psalmo de Christo fuit prædictum :

Erit firmamentum in terra in summis montium. Ubi alia habet translatio : Erit frumentum electorum ; translatio vero Chaldaica : Erit placenta tritici.

Etenim, quoniam subtracturus mox fuit Ecclesiæ præsentiam sui corporalem sensibilem, voluit ei relinquere præsentiam sui veram sacramentalem ad multiplicem utilitatem et fructum ejusdem, ut scilicet quotidie offerretur in Missæ officio ad laudem et gloriam Patris, pro nostris peccatis, pro virtutibus et gratiis impetrandis, et in mirabilium suorum memoriam, in assiduam recordationem suæ summæ dilectionis ad nos ac amarissimæ passionis suæ pro nobis.78910 Unde præcepit Apostolis, et in eorum personis sacerdotibus universis : Hæc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.11 Quod enim de nostro accepit, hoc est corpus et sanguinem, totum exhibuit et reliquit ac vertit in nostrum subsidium. Nec suffecit ei semel offerri pro nobis in cruce, imo et hoc inexcogitabili modo voluit incessanter offerri pro nobis in divinissimo isto mysterio, in missali Officio, in altaribus sacris, atque in ecclesiis reservari ad omnium subventionem, refectionem, confortationem, defensionem.1213 Nempe et cibum oportet realiter ac substantialiter jungi cibato. Hinc subditur :

Quibus, utputa discipulis, sub bina (id est duplici) specie, id est sub forma panis et vini, carnem dedit et sanguinem, id est corpus suum sub specie panis et sanguinem suum sub specie et similitudine vini, ita tamen quod sub utraque specie continetur utrumque, puta corpus et sanguis, aut ratione conversionis aut per concomitantiæ modum, sicut expressum est; ut duplicis substantiæ totum cibaret hominem, id est, quatenus integrum hominem ex anima rationali et carne compositum, aleret carne et sanguine sacramentaliter exhibitis: ita tamen quod tam corpus quam sanguis Christi principaliter ac directe præstantur in animæ refectionem, secundarie autem et per redundantiam quamdam, etiam in corporis roborationem, in quantum virtus et refloritio animæ in corpus redundant, juxta id Psalmi: In ipso speravit cor meum, et adjutus sum, et refloruit caro mea;1415 itemque: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. « Hominem », inquam, « duplicis substantiæ », hoc est duplicis naturæ, videlicet spiritualis et corporalis, quia ex anima immortali ac invisibili et ex carne mortali atque visibili constat: et ita nomen substantiæ sumitur hic extense, pro essentialibus partibus substantiæ subsistentis.

Se nascens dedit socium: id est, Christus in sua ex beatissima Virgine nativitate « dedit se socium », hoc est consortem conversationis humanæ, volens tractari et conversari primo ut infans, deinde ut puer, et ita deinceps ut adolescens, usque ad juventutem, in qua occisus est; convescens, id est, in cœna novissima cum Apostolis comedens, dedit se in edulium, id est animæ cibum; se moriens, in pretium, hoc est, moriendo in cruce dedit se « in pretium » nostræ redemptionis, ut jam supra expositum est. Se regnans dat in præmium: id est, perfecte glorificatus in natura assumpta et « regnans » ac præsidens in triumphanti Ecclesia, præsertim secundum naturam divinam, et etiam quodammodo secundum naturam humanam, secundum quam ut Verbo æterno hypostatice unitam omnia quoque subjecta sunt ei, « dat se » ipsum Beatis « in præmium » objectale, hoc est, exhibet se in objectum felicitatis ac præmii electorum: quorum præmium essentiale consistit in visione et fruitione deitatis Christi totiusque Trinitatis; præmium vero accidentale, in visione humanitatis Domini Salvatoris, deinde gloriosissimæ Virginis ac ceterorum Sanctorum.

O salutaris Hostia, id est, o Christe, saluberrima victima pro nobis oblata, quæ cæli pandis ostium, id est, merito tuæ passionis reserasti aditum regni cœlorum, satisfaciendo pro originali et omni peccato, sicque obstaculum introeundi regnum delendo, videlicet originalis peccati reatum, bella premunt hostilia, id est, impugnationes dæmonum et aliorum salutis nostræ adversariorum nos gravant.16 Unde dixit Apostolus ad Ephesios: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem (supple, principaliter neque tantum), sed adversus principes et potestates, id est aerias potestates, quæ de ordinibus cœlestium Principatuum ac Potestatum pro parte fuerunt ante ruinam. Da robur gratiæ ac virtutum ad sustinendum seu resistendum, fer auxilium ad prævalendum, et opem in anima et corpore ad proficiendum et perseverandum salubriter. « Da robur » declinandi ab omni malo, præsertim mortali, « fer auxilium » faciendi omne bonum quod est de necessitate salutis, quod scilicet cadit sub præcepto Dei sive Ecclesiæ. Opera quoque superogationis exerceamus viriliter.

Uni trinoque Domino, qui unus et simplex est in essentia et trinus in personis, sit sempiterna gloria, sicut expositum est; qui vitam sine termino, hoc est vitam gloriæ perpetuo duraturam, nobis donet pro præmio, non temporalem prosperitatem, in patria electorum, qui hoc mundo utuntur tanquam exsilio, et vita præsenti ut peregrinatione;17 qui, ut ad Hebræos legitur, confitentur quoniam peregrini et hospites sunt super terram: qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere paradisum cœlestem.18

Consideremus in his caritatem et communicationem Christi in omnibus, qualiter se in universis communicavit, nascendo, convescendo, moriendo, regnando: in quibus omnibus splendet ac innotescit excellentissima ejus dilectio, summa dignatio, pietas maxima, misericordia infinita.

Præterea, quia (ut asserit Augustinus) in omni sacrificio quatuor sunt pensanda, utputa quis, quid, cui et quare; ideo, antequam celebremus aut communicemus, perpendamus hæc omnia. In primis attendat unusquisque quis sit, id est quam fragilis, defectuosus, indiguus et reus; ac per hoc indignissimum se recognoscat, sicque pro viribus ad communionem seu celebrationem se præparet, ac suo modo se dignificare, Deo auxiliante, conetur. Secundo consideret quid, id est, quale et quantum sit sacrificium istud in quo Christus, Deus et homo, offertur; et ita cum ingenti humilitate, filiali timore, reverentia præcordiali, puritate præcipua caritateque fervida progrediatur ad Sanctum Sanctorum. Tertio penset cui fit ista oblatio, utputa Deo Patri, Regi ac Domino majestatis immensæ, cui cum omni sinceritate, humilitate, attentione, diligentia adstare et immolare oportet: nam et oblatio sacrificii hujus opus est valde privilegiatum, ad cujus dignam exsecutionem devotio requiritur actualis et esse in caritate, quam qui habuerit, ceteris non carebit virtutibus. Quarto advertat quare, id est propter quas causas institutum sit et immoletur sacrificium istud, videlicet pro communi bono totius Ecclesiæ, pro vivis et mortuis, pro ereptione ab omni periculo et peccato, pro virtutum et gratiæ incremento, pro pace patriæ et omni rationabili causa. Idcirco, quum pro tot tantisque causis nequaquam sit segniter deprecandum nec tepide offerendum, satagamus cum grandi instantia integroque affectu sancti fervoris celebrare, ac celebrando aut communicando orare.

DE S. JOANNE BAPTISTA

HYMNUS

Ad Vesperas.

  1. Ut queant laxis resonare fibris Mira gestorum famuli tuorum, Solve polluti labii reatum, Sancte Joannes.

  2. Nuntius celso veniens Olympo, Te patri magnum fore nasciturum, Nomen et vitæ seriem gerendæ Ordine promit.

  3. Ille promissi dubius superni, Perdidit promptæ modulos loquelæ; Sed reformasti genitus peremptæ Organa vocis.

  4. Ventris abstruso recubans cubili, Senseras Regem thalamo manentem : Hinc parens nati meritis uterque Abdita pandit.

Ad Matutinas.

  1. Antra deserti, teneris sub annis, Civium turmas fugiens, petisti, Ne levi saltem maculare vitam Famine posses.

  2. Præbuit hirtum tegimen camelus Artubus sacris, strophium bidentes : Cui latex haustum, sociata pastum Mella locustis.

  3. Ceteri vatum cecinere tantum, Corde præsago, jubar adfuturum ;

Tu quidem mundi scelus auferentem Indice prodis.

  1. Non fuit vasti spatium per orbis Sanctior quisquam genitus Joanne, Qui nefas sæcli meruit lavantem Tingere lymphis.

Ad Laudes.

  1. O nimis felix, meritique celsi, Nesciens labem, nivei pudoris, Præpotens martyr, eremique cultor, Maxime vatum.

  2. Serta ter denis alios coronant Aucta crementis, duplicata quosdam; Terna centeno cumulata fructu Te, sacer, ornant.

  3. Nunc potens, nostri, meritis opimis, Pectoris duros lapides repelle, Asperum planans iter, et reflexos Dirige calles.

  4. Ut pius mundi Sator et Redemptor Mentibus, pulsa luvione, puris, Rite dignetur veniens sacratos Ponere gressus.

  5. Laudibus cives celebrant superni Te, Deus simplex pariterque trine; Supplices et nos veniam precamur : Parce redemptis. Amen.

Footnotes

  1. Eccli. XXIV, 5. ↩

  2. Joann. III, 17. ↩

  3. 1 Tim. I, 15. ↩

  4. p. 22 B. ↩

  5. 1 Cor. X, 11. ↩

  6. 1 Joann. II, 18. ↩

  7. Pb. CX, 4. ↩

  8. Eccli. III, 31. ↩

  9. Eccli. VIII, 23. ↩

  10. Joann. III, 31. ↩

  11. Luc. XXII, 19. ↩

  12. Pb. XVIII, 6. ↩

  13. Joann. XVII, 4. ↩

  14. Ps. lxxxiii, 3. ↩

  15. Ps. xxvii, 7. ↩

  16. Ephes. v. 12. ↩

  17. p. 24 C. ↩

  18. Hebr. xi, 12. 14. ↩

Chapter 16 of 32