Expositio hymni
PRÆDICANTUR in eo insignia B. Joannis Baptistæ præconia : conceptus e cœlo denuntiatus, exsultatio in utero matris, linguæ paternæ reseratio, habitatio in deserto, in victu et amictu austeritas, prophetica excellentia, Christi baptizatio, virgineus candor, martyrii tolerantia, et centesimi fructus cumulatissimum præmium. Demum devota ad ipsum fit supplicatio ut a Deo impetret nobis gratiam in præsenti vita et gloriam in futuro.
Auctor Paulus Longobardus. Carmen Sapphicum, in quarto habens Adonicum.
UT queant laxis, etc. Ordo verborum est : O sancte Joannes, solve, hoc est, dissolve et aufer meritis tuis ac precibus, tanquam interventor, mediator et patrocinator, non ut causa principalis, quia solius Dei est peccata dimittere, reatum, id est offensam, labii polluti, hoc est oris nostri per excessum verborum contaminati, imo totius nostræ personæ, intelligendo totum per partem : nam et culpa principaliter est in anima et viribus ejus, toti tamen homini recte adscribitur, quoniam agere et pati suppositorum sunt propria ; ut famuli, id est Christifideles, qui soli sunt vere « famuli » Dei, cui sine fide nemo potest placere ac meritorie deservire, dicente Apostolo ad Hebræos, Sine fide impossibile1 est Deo placere, queant, hoc est, meritorie valeant, resonare, id est decantare, mira gestorum tuorum, hoc est admiranda opera quæ gessisti, fibris, id est venis, laxis, id est resolutis a vinculis vitiorum atque purgatis, hoc est instrumentis quæ ad loquendum concurrunt mundatis et habilitatis, præsertim interioribus et spiritualibus venis mentis, id est affectibus per quos calor vitæ gratiæ fluit a corde ad bene agendum.
Deinceps, hymnum istum Paulus, Longobardorum historiographus, legitur edidisse quum impedimentum incurrisset loquendi, forsan ob aliquam sui culpam, sicut et pater beatissimi hujus Joannis ob incredulitatem :2 a quo etiam impedimento Paulus ille legitur liberatus hymno hoc edito. In cujus exordio ab oratione incepit, quatenus patrocinio sanctissimi atque beatissimi Joannis Baptistæ redderetur ad hymni hujus editionem devotam idoneus. Nempe quum sine Dei auxilio nil valeamus, congruit in omni opere bono ab oratione incipere. Unde in Horis sic inchoamus :3 Deus, in adjutorium meum intende. Quumque per nos ipsos exaudiri simus indigni, Sanctorum subsidia invocare debemus, juxta illud in Job :4 Ad aliquem Sanctorum convertere. Ejus quoque patrocinium specialiter invocare oportet, cujus solennia celebramus, et ad quem devotionem habemus majorem.
Nuntius celso veniens Olympo. Nuntius iste fuit archangelus Gabriel, qui et in veteri Testamento legitur Danieli prophetæ apparuisse.5 Porro Olympus accipi solet pro monte Macedoniæ valde sublimi : unde et Rabanus unum cœlorum appellat Olympum. Verum hic sumitur pro cœlo empyreo, hoc est igneo, quod ita vocatur ab excellenti splendore, non ab ardore : nam Olympus dicitur ab ὅλος, quod est totus, et λάμπων, quod est ardens, quasi totus in ardore consistens. Itaque « nuntius » cœlestis « veniens », id est descendens, « Olympo celso », hoc est a summo cœlo empyreo, quod mox ut factum est, angelis sanctis fuit repletum, te patri magnum fore nasciturum, nomen et vitæ seriem gerendæ ordine promit. Constructio est : Nuntius ille « promit », hoc est, manifeste denuntiat, « ordine », hoc est ordinata denuntiatione, « patri », id est Zachariæ genitori tuo, « te fore nasciturum magnum », hoc est in donis gratiæ excellentem, utputa in matris utero sanctificatum, imo et Spiritu Sancto repletum ; « promit » quoque, hoc est, patri tuo deprompsit, « nomen » tibi imponendum, « et seriem », id est ordinem ac ordinatum processum, « vitæ gerendæ », hoc est conversationis a te exercendæ in carne mortali.
Totum istud ex Evangelio comprobatur. Scriptum est namque in Luca : Apparuit Zachariæ angelus Domini, dicens : Elisabeth uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem. Erit enim magnus coram Domino, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ ;6 et multos filiorum Israel convertet;7 et ipse præcedet ante illum8 (hoc est ante Dominum Jesum Christum) in spiritu et virtute Eliæ, parare Domino plebem perfectam.
Ille, utputa Zacharias, promissi dubius superni, hoc est incredulus boni sibi promissi a Deo per angelum, seu promissionis supernæ desuper sibi factæ:9 non quod Deum non crederet omnipotentem ac verum, aut quod angelum putaret mentiri; sed vehementi horrore ex angeli apparitione turbatus, non respexit actualiter ad omnipotentiam Dei, sed ad dispositionem naturæ, dicendo: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.10 Tale quoque contigit Moysi et Aaron ad aquas Contradictionis: qui quum tot ac tanta perpetrassent prodigia, et jam ante semel produxissent aquam de petra Horeb, ut in Exodo recitatur;11 tamen ad aquas Contradictionis fuerunt Deo increduli, intuendo ad indispositionem naturæ, quasi Omnipotenti non esset perfacile de saxo durissimo copiosam producere aquam:12 fuerunt quippe ex populi importunitate turbati. Perdidit promptæ modulos loquelæ, hoc est, amisit « modulos », id est facultatem et solitum modum, « loquelæ promptæ », hoc est expeditæ, quam habuit ante. Hinc legitur apud Lucam: Respondens angelus, dixit ei: Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum; et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo hæc fient, pro eo quod non credidisti verbis meis.1314
Sed reformasti genitus, hoc est, tu postquam natus fuisti « reformasti », id est, restituisti et reparasti, peremptæ organa vocis, id est instrumenta « vocis (hoc est loquelæ) peremptæ », id est patri tuo ablatæ: ita quod impedimentum loquendi fuit ei ablatum, juxta illud Lucæ: Apertum est illico os ejus et lingua, et loquebatur benedicens Deum.15 Quod (ut communiter dicitur et hic insinuari videtur) factum est meritis S. Joannis, qui nondum natus, ex utero præventus est usu rationis, sicque in utero potuit istud mereri; vel dicitur factum meritis ejus sequentibus, atque ad declarationem excellentiæ futurorum meritorum ipsius.
Ventris abstruso positus cubili, hoc est, tu adhuc collocatus et clausus « cubili abstruso ventris », id est in matrice ventris tuæ sanctissimæ atque beatissimæ matris undique clausa, involutus pellicula quæ dicitur secundina, senseras, hoc est, ex supermirabili operatione et illuminatione cognoveras, Regem, id est Christum, Regem regum, thalamo manentem, id est in utero electissimæ Virginis quiescentem, sicut expositum est super illud in primo hymno:1617
Uti sponsus de thalamo, Egressus honestissima Virginis Matris clausula.
Ex his innotescit, quod gloriosissimus Christi consanguineus et præcursor, magnus iste Joannes, in utero suæ matris Verbi æterni incarnationem atque præsentiam ejus in Virginis utero vere cognovit, quanquam Udalricus in Summa sua dicat oppositum. Nec enim istud incredibile est censendum, quum in utero matris suæ sanctus hic puer exsultasse legatur, imo et Spiritu Sancto repletus:18 exsultatio autem ex apprehensione procedit. Quod et S. Bernardus, Maximus quoque episcopus et alii multi Sanctorum senserunt: quod super Lucam plenius declaravi.
Hinc parens nati meritis uterque, id est pater et mater sancti filii hujus, « meritis nati », utputa filii sui, abdita pandit, hoc est, secreta atque futura revelavit ac denuntiavit, ut patet in cantico Zachariæ et verbis sanctæ Elisabeth in Luca descriptis: nam spiritum prophetiæ sortiti sunt. Ex quibus denuo sequitur, quod saceratissimus Joannes in utero matris ratione sit usus ac meruit vehementer.
Antra deserti, teneris sub annis, civium turmas fugiens, petisti: hoc est, o S. Joannes, tu « petisti », id est, quæsisti, invenisti atque ingressus es, « antra », id est speluncas, « deserti », ut inibi Deo secretius inhæreres, « sub teneris (id est puerilibus) annis », atque, ut aliqui dicunt, duodecimo tuæ ætatis anno, imo diu ante, ut alii opinantur, mox scilicet ut uti orsus est ratione, « fugiens turmas civium », id est sæcularium hominum; ne levi saltem maculare vitam famine posses, hoc est, ne valeres conversationem pueritiæ tuæ « maculare saltem famine levi », id est peccato veniali. Sciebat namque sanctificatum se esse in utero, etiam magis quam Jeremiam, qui non legitur fuisse repletus in matris alvo Spiritu Sancto. Joannes quoque propinquius se habebat ad Christum quam Jeremias, tanquam præcursor, præco, baptista et paranymphus ipsius: ideo decuit eum eminentius sanctificari quam Jeremiam. Hinc cognovit Joannes se sic confirmatum in gratia quod mortaliter peccare nequivit; sed ne venialiter saltem offenderet, fugit venialium occasiones culparum. Non tamen putatur penitus ab omni veniali immunis fuisse peccato, sed quantum humanæ imbecillitati fuit possibile, multum raro et non nisi levissime venialiter forefecit; atque quotidianis illis minutissimis culpis quotidie non tantummodo satisfecit, imo mirabiliter ultra hoc omni die in omni profecit virtute; et sicut in ardentissima fornace stilla situlæ subito absorbetur, sic venialia ejus in ferventissima caritate ipsius. Insuper tam rigorosissimam duxit vitam, tam ferventissimis orationibus insistebat, quod etiam pro maximis suffecisset excessibus. Hinc scriptum est, quod puer crescebat et confortabatur spiritu, et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israel.19
Præbuit hirtum tegimen camelus artubus sacris. In hoc versu compendiose describitur asperitas Joannis dignissimi in vestitu et victu. Itaque « camelus præbuit », id est, materialiter exhibuit, « tegimen hirtum », id est operimentum indumentale pilosum, « artubus sacris », id est sancto et innocenti atque mundissimo corpusculo S. Joannis ac membris ejus, qui eminentissime fuit Nazaræus, id est Deo consecratus, non usus vino aut sicera. Strophium bidentes, id est, oves exhibuerunt cingulum lumbis ejus, hoc est, quod vestis ejus fuit ex pelle cameli seu ex pilis cameli contexta, zona ex ovium pelle. Hinc in Matthæo scriptum est: Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos.
Cui Joanni latex, id est aqua, præbuit haustum, id est potum, quem et sobriissime sumpsit;20 sociata pastum mella locustis, id est, « mella » juncta « locustis » præbebant eidem « pastum », id est necessarium victum. Unde in Marco atque Matthæo habetur: Esca ejus erat locustæ et mel silvestre. Atque, ut aliqui opinantur, locusta hic sumitur pro herba deserti instar locustæ disposita, non pro animali: quia (ut dicunt) sublimis iste Joannes carnibus non vescebatur.
Consequenter tangitur excellentia S. Joannis præ aliis vatibus. Ceteri vatum cecinere tantum, id est, reliqui Prophetarum veteris Testamenti « cecinere tantum », id est prædixerunt, corde præsago, id est sapienti futurorumque præscio, jubar adfuturum, id est regem Messiam, qui tunc erat venturus in carnem, et modo futurus est ad extremum judicium. Hinc in Actibus princeps ait Apostolorum: Omnes Prophetæ a Samuel et deinceps annuntiaverunt dies istos. Verumtamen etiam in lege naturæ fuerunt Prophetæ prænuntiantes de Christo, de quo et in Genesi sanctus Jacob vaticinatus est evidenter: Non auferetur (inquiens) sceptrum de Juda, donec veniat qui mittendus est. De quo et ipsum Enoch prophetasse, insinuare videtur S. Judas apostolus in sua Canonica. Tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis: id est, « tu » certe, o Joannes, « indice prodis », hoc est, digito demonstrasti, « auferentem scelus mundi », id est Christum, qui abstulit peccata generis humani.21 Hoc fundatur in eo quod est apud Joannem:22
Vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait :23 Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.24
8 Non fuit vasti spatium per orbis, id est, per amplitudinem terræ, seu in orbe terrarum vasto seu magno, non fuit, sanctior quisquam genitus Joanne, loquendo de viris seu masculis ex complexu genitis maritali : per quod Christus ex Virgine natus et ipsa sacratissima Virgo excipiuntur. Istud fundatur in verbis Christi in
Evangelio protestantis :25 Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista ; itemque : Quid existis in desertum videre ? Prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam Prophetam.26 Qui nefas sæcli meruit lavantem tingere lymphis : hoc est, « qui » Joannes « meruit », vel de congruo vel de condigno, « lavantem nefas sæcli », id est, Christum mundantem et auferentem scelus mundi (juxta illud Apocalypsis :27 Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo), « tingere lymphis », hoc est baptizare in aquis, ut omnes quatuor Evangelistæ concorditer scribunt.282930
Obiter hic incidit quæstio. Quomodo Joannes id agere meruit, quum ipse dixerit, Non sum dignus ut procumbens solvam corrigiam calceamenti ejus ?31 Et respondendum, quod Joannes ex se et secundum naturalia sua non erat dignus Deum incarnatum sic tangere et lavare ; attamen, in quantum in hoc movebatur a caritate eximia et actuali motione Spiritus Sancti, dignus fuit ad hoc, quum et devoti sacerdotes hoc modo digni dicantur consecrare et sumere, tractare et administrare corpus et sanguinem Salvatoris : imo et homines virtuosi promereri dicuntur hoc modo, etiam de condigno, vitam æternam.
9 O tu, Joannes, nimis felix, hoc est valde beatus in terra exsistens spe et merito, nunc demum in patria re et præmio, et tanto felicior quanto et sanctior. De quo sancti atque beati prædixerunt prophetæ
Isaias et Malachias :32 Isaias, Vox (inquiens) clamantis in deserto ; Malachias autem, Ecce mitto angelum meum.33 Meritique celsi, hoc est præclari meriti in hoc mundo, tam quoad præmium essentiale quam quoad accidentale obtinendum, et tanto meriti celsioris quo eras in caritate et ejus fervore perfectior, qui die et nocte in eremo excellentissimæ contemplationi vacabas quasi indesinenter, modicissimo somno contentus. Nesciens, hoc est, nunquam habens, labem, id est maculam culpæ mortalis ; nivei pudoris, hoc est mundissimæ castitatis ; præpotens martyr, id est athleta fortissimus, eremique cultor, hoc est eremita et anachoreta ; maxime vatum, quantum ad hoc quod Christum digito demonstrasti ; et quoniam Christum venisse evangelizasti, quasi apostolus eras. Porro de varia comparatione Prophetarum ad invicem quantum ad excellentiam, prolixus est sermo : de qua re in aliis pluribus locis tractatum est, idcirco pertranseo.
Serta ter denis alios coronant aucta crementis : hoc est, « serta », id est ornamenta quædam præmii accidentalis correspondentia munditiæ castitatis, « aucta crementis ter denis », hoc est multiplicata fructu tricesimo, « coronant alios », id est, ipsos conjugatos conjugali continentia ex caritate decoratos præmiant et perornant, sicut sertum factum de floribus ornat diadema regium superpositum capiti regis ; duplicata quosdam, hoc est, serta sexies denis crementis aucta, hoc est fructu sexagesimo, aliquos ornant, utputa devotos utriusque sexus continentia viduali fulcitos. Terna centeno cumulata fructu, id est tria serta « cumulata fructu centeno », id est aucta fructu centesimo, te, sacer, ornant, hoc est, o S. Joannes, qui non solum decoraris fructu centesimo pro tua continentia virginali, sed aureolis quoque martyrum et doctorum : quæ duæ aureolæ pulchrificantur serto centesimi fructus, quia se invicem fulciunt.
Istud de triplici fructu sumitur ex eo quod Christus in Evangelio apud Mat-
10 thæum et apud Lucam loquitur : Semen cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum, aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum.3435 Semen namque est verbum Dei quod prædicatur, cujus fructus est spiritualitas quædam in audientibus ex verbi illius seminatione exsurgens, sequens et oriens : quæ spiritualitas dicitur fructus ad quem verbi prædicatio ordinatur, estque continentia et abstractio a carnalibus atque venereis ; et est triplex, videlicet conjugalis, vidualis et virginalis, prout super quartum Sententiarum diffusius est inductum, et in opusculo de Vita laudabili viduarum.
Nunc, potens nostri, meritis opimis, hoc est, tu, o gloriose Joannes, qui « potens » es nos juvare « meritis opimis », id est tuis exuberantibus ditissimis meritis ; pectoris duros lapides repelle, id est, intercedendo impetra ut Deus repellat et tollat a nobis « lapides duros pectoris », id est vitia cordis indurata, rebellionem et proprii sensus immansionem, carnalitates, prava proposita, et cuncta quæ obicem ponunt Spiritui Sancto, ac emolitionem, compunctionem ac obedientiam cordis impediunt, asperum planans iter, id est, viam distortam rectificans operationemque duram emolliens, quemadmodum prædicasti : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri;3637 et reflexos dirige calles, id est, operationum processus a rectitudine æquitatis aberrantes, non recte directos ad ultimum finem, sed ad propria commoda ac honores retortos, rectifica, corrigendo tales processus, ut recti processus succedant. Hoc agit S. Joannes dispositive, orando et procurando ut fiat a Deo.
Ut pius mundi Sator et Redemptor, id est Christus, benignus mundi fundator ac liberator, mentibus, pulsa luvione, puris, rite dignetur veniens sacratos ponere gressus. Ordo verborum est : « Ut Redemptor veniens rite », id est, gratiose adveniens, « dignetur ponere » in nobis « gressus sacratos », id est profectus virtutum ac processus ad patriam, ordinatos ad gloriam Dei, et hoc, « mentibus puris », id est cordibus nostris purificatis, « luvione », id est vitiorum tumore, infectione confusivaque subsannatione, « pulsa », id est exstirpata et abjecta ab animis nostris.
Laudibus cives celebrant superni te, Deus simplex pariterque trine : id est, o « Deus » in essentia « simplex » et unus, « pariterque trine », id est, tu qui trinus es pariter in personis, ita quod unitas illa ac trinitas simul stant, nec invicem sibi repugnant, ut apparet incredulis, « cives superni », id est Beati commorantes in paradiso cœlesti, « celebrant (hoc est, solenniter colunt et extollunt) te laudibus » magnificentissimis, eorum beatificæ visioni proportionatis. Supplices et nos veniam precamur : hoc est, « nos » quoque viatores adhuc miseri, in medio periculorum fluctuantes, qui omnes in multis offendimus, « precamur veniam », id est remissionem culparum ac gratiam ;38 parce redemptis, ut non obstantibus nostris peccatis, tuæ passionis consequamur effectum.
Ex his innotescit mira excellentia sanctitatis ac dignitatis sacratissimi et præamabilissimi Joannis Baptistæ : de qua sancti et devotissimi Patres, gloriosi doctores, magna et prorsus sublimia sunt locuti, præsertim aureum illud os, Joannes archiepiscopus, Maximus quoque episcopus, sed et præelectus Bernardus, specialiter in sermone quem de duodecim prærogativis excellentissimi hujus compilavit Joannis. His ergo, quæ alias satis constant, omissis, aliquid pro nostra excitatione exhortando poterit tangi.
Ecce homo iste angelicus, qui et divinitus per Prophetam angelus est vocatus, in utero eminenter sanctificatus atque in gratia roboratus, sapientissime metuens ne inter homines conversando, non solum in venialia assidue laberetur, verum etiam a spirituali impediretur profectu, et a contemplationis puritate, frequentia ac ardore retraheretur, mox ut adultæ ætatis robur aliquantulum est sortitus, fugit in eremum, solitudinem est ingressus, in deserto commorari exorsus est, nec ferarum horrore, neque latronum formidine, neque invisibilium hostium importunitatibus est retractus. Illic innocentissimum atque mundissimum suum corpusculum tanto pœnitentialium operum tractavit rigore, tot et tantis afflictionibus castigavit, quasi jam ante cunctis fuisset sceleribus implicatus, inquinatus, corruptus.
Nonne patriarchalis caro ferventissimi pueri super nudam humum, ad soporandum paulisper, exstitit reclinata? Quo, putas, usus est pulvinari? Nonne probabile est quod instar Jacob patriarchæ supposuerit lapidem capiti suo? Vel forsitan, ut de nonnullis in Vitaspatrum ac alibi legitur eremitis ac aliis magnis Sanctis, stando, seu ad arborem appodiando, aut aliquantisper sedendo, modicissimum quid somni admisit, vel potius passus est, præventus et necessitate oppressus. Deinceps, si verum est quod abbas deprompsit Arsenius, Sufficit monacho una hora pro somno, si tamen operarius sit; puto quod infatigabili ac ferventissimo operario huic Joanni suffecit pro somno media hora. Insuper, si et admirabilis illa Maria Ægyptiaca, adhuc turpitudini vacans, multas noctes in obscenitatibus suis duxit insomnes, et utique multo plures in contemplationibus, orationibus ac laudibus supergloriosissimi Dei, conversa et in deserto conversans, nonne multo credibilius est sanctissimum hunc Joannem plurimas noctes transegisse somni expertes?
Quid jam de ejus abstinentiis, jejuniis, asperitate vestitus, silentio, dignum poterit enuntiari? Certe tanta erant ac talia, quod nullus trium Evangelistarum dimisit ea intacta.
At vero de internis et spiritualibus exercitiis ejus quid imaginari vel potius somniare poterimus? Nonne quo innocentior fuit et gratia plenior, quo item corpus habuit subjectius rationi atque ab omni petulantia amplius alienum, quo rursus in caritate perfectior ac de mysteriis redemptionis humanæ illuminatior, eo in contemplationibus fuit sublimior, in excessibus mentis frequentior, in secretissimis supersanctissimæ Deitatis amplexibus, deosculationibus, et increatæ ac infinitæ suavitatis illius degustationibus familiarior, profundissime prorsus absorptus in infinitas opulentias felicitatis ac gloriæ ejus? Nonne affectuosa et pura mens ejus habitavit continuo, et requievit dulcissime, in supersplendidissima et superserenissima regione illa impermeabili atque planissima penitusque interminabili lucis ac gloriæ summæ, abyssalis, superfelicissimæ et æternæ? Certissime hic amantissimus Domini habitavit confidenter, et in eo quasi in thalamo tota die moratus est.39
Quid ad hæc dicturi sunt Christiani gulosi, carnales, acediosi, corpora sua vitiis inquinata, cadaveribus viliora, delicate molliterque tractantes, pretiose induentes, pompose ornantes, dormientes in lectis eburneis et lascivientes in stratis suis, qui super contritione pauperum nihil dolent, imo potius egenos et impotentiores opprimunt et devastant?40
Sed hos dimittamus, et eos qui B. Joannis exemplo solitudinem sunt ingressi, solitariam vitam professi, et in cellis tanquam in antris commorantur, modice alloquamur. Certe beati sunt qui professionem suam inviolatam observant, si cellæ ac solitudini debitum reddant, si tanto sincerius, stabilius, fructuosius vacent Deo, quanto præ ceteris se corporaliter elongaverunt a sæculo. Præterea, si (quod absit) mundum intra se retinent clausum; si ad ea quæ sæculi sunt, denuo afficiuntur; si non solum subesse et obedire graviter ferunt, imo et primi illius apostatæ vestigia imitantes, præesse fatuissime cupiunt, atque confratribus anteferri præsidereque moliuntur; si linguam loquacitate, ventrem gulositate, cor dissolutione ac levitate resolvunt; si diligunt somnum pastsionibusque succumbunt, nec continuo profectui digne insistunt quotidie, ut tenentur et eorum includit professio : nonne duplici contritione, multiplici confusione, gravissima damnatione sunt digni ?
Simus ergo, o fratres, indesinenter ac summe solliciti ne Deum et Creatorem nostrum altissimum, Salvatorem piissimum, Judicem metuendissimum in aliquo offendamus, ne ullam temporis horam aut morulam infructuose pertranseamus, ne fratri alicui offendiculum ponamus aut scandalum.41 Indesinenter intra nos dicamus : Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie.42 In omni loco et tempore, in omni actu et occupatione, in mensa et lectulo, sapienter advertamus et cogitemus illum esse præsentem, et coram illo indecenter nos habere maxime erubescamus. Sanctæ sobrietati et corporis castigationi rationabiliter studeamus ; in Horis et laudibus Dei, in oratione et celebratione stabiles ac devotissimi simus.
Postremo, videntes quantum conversatio nostra a patrum nostrorum conversatione, heu, heu, heu ! distet, deficiat, lapsa sit et occumbat, proh dolor ! et succumbat, intime doleamus, ploremus, atque in infinitum nos ipsos aspernemur, humiliemus, et quasi sub terra nos defodiamus, coram Altissimo apparere erubescentes.43 Quis scit si ignoscat Deus, et non pereamus, si tamen resipiscamus, et compunctioni atque custodiæ cordis strenue insistamus, ac juxta exigentiam nostræ vocationis conversari digne Deo jugiter enitamur?4445 Ad quæ omnia peragenda, sacratissimum hunc Joannem affectuose rogemus ac semper in speciali amore præcipuoque habeamus honore.46
DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA
AD VESPERAS HYMNUS
Ave, maris stella, Dei Mater alma Atque semper virgo, Felix cœli porta.
Sumens illud Ave Gabrielis ore, Funda nos in pace, Mutans nomen Evæ.
Solve vincla reis, Profer lumen cæcis; Mala nostra pelle, Bona cuncta posce.
Monstra te esse Matrem : Sumat per te precem
Qui pro nobis, natus Tulit esse tuus.
Virgo singularis, Inter omnes mitis, Nos culpis solutos, Mites fac et castos.
Vitam præsta puram, Iter para tutum, Ut videntes Jesum, Semper collætemur.
Sit laus Deo Patri, Summo Christo decus, Spiritui Sancto, Tribus honor unus. Amen.
Footnotes
-
Hebr. xi, 6. ↩
-
Luc. 1, 20. ↩
-
Ps. LXIX, 2. ↩
-
Job v, 1. ↩
-
Dan. VIII, IX. ↩
-
Luc. i, 15. ↩
-
Hebr. xi, 6. ↩
-
Luc. 1, 11, 13, 15-17. ↩
-
recubans ↩
-
Luc. 1, 18. ↩
-
Num.xx, 10-13. ↩
-
Exod. xvii, 6. ↩
-
Cf. t. XI p. 392 B. ↩
-
Luc. 1, 19, 20. ↩
-
Ibid. 64. ↩
-
p. 22 B. ↩
-
Luc. 1, 65. 79. 42-45. ↩
-
Luc. 1, 41. ↩
-
Luc. 1, 80. ↩
-
Matth. iii, 4. ↩
-
Jud. 14, 15. ↩
-
Num. vi, 2, 3. ↩
-
Joann. 1, 29. ↩
-
Joann. 1, 28-33. ↩
-
Matth. xi, 11. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Apoc. 1, 5. ↩
-
Matth. iii, 13-16 ; ↩
-
Marc. 1, 9 ; ↩
-
Luc. iii, 21 ; ↩
-
Joann. 1, 27. ↩
-
Is. xl, 3. ↩
-
Malach. iii, 1. ↩
-
Matth. xiii, 8; ↩
-
Luc. viii, 8, 11. ↩
-
Varc. 1, 3. ↩
-
Is. XL, 3; ↩
-
Jacob. III, 2. ↩
-
Deut. XXXIII, 12. ↩
-
Amos vi, 4, 6. ↩
-
Rom. XIV, 13. ↩
-
III Reg. XVII, 1. ↩
-
Joel u. 14. ↩
-
Coloss. I, 10. ↩
-
Ephes. IV, 1; ↩
-
Joel ii, 14. ↩
Chapter 17 of 32