Expositio hymni
LAUDATUR in eo sacrosancta virgo Maria, quod ab angelo cœlitus misso salutata, Dei Mater est effecta; denique rogatur ut nobis materna ostendens viscera, Filium reddat placatum atque benignum.
Auctor incertus. Carmen trochaicum trimetrum, non excultum.
HYMNUS iste in solennitatibus sacratissimæ Virginis decantatur. In quo primum ipsam præstantissimam nostram Dominam salutamus et collaudamus, ad captandam benevolentiam ejus, imo potius ad honorandum eam in Domino, quia post verum Deum summe ac unice est amanda ac honoranda, utpote vera Mater illius, per quod constituta est dignitatis et excellentiæ quodammodo infinitæ, facta comparentalis Patri æterno, veraque Genitrix unigeniti Filii Patris summi, familiarissimum amantissimumque sacrarium, templum et tabernaculum Spiritus Sancti, et tanta demum ac talis in omni excellentia gratiæ ac virtutum, in variis charismatibus adorandi Paracleti, qualem ac quantam condecuit esse Matrem Dei, angelorum Reginam, et Imperatricem universorum Sanctorum. De qua sanctus et fervens ille Ignatius suo scripsit præceptori, Joanni apostolo : Quem non delectet eam videre quæ Deum deorum, permanens virgo, genuit nobis, si tamen sit nostræ religionis amicus? Itaque devota ac hilari mente dicamus atque cantemus :
Ave, maris stella. Hæc est salutatio congratulationis quia sic est, magis quam deprecationis ut sic sit. Nempe hæc unica et incomparabilis Virgo nunc vere est sine omni væ, sine omni miseria culpæ ac pœnæ; et ut devotissimus ejus amator sanctus testatur Bernardus, luci inaccessibili superdeliciosissimæ ac superpulcherrimæ Deitatis tam profundissime est immersa, quantum sine personali unione conditio patitur creaturæ. Cui versificator quidam compendiosa salutatione deprompsit :
Felix Mater, ave, Qua mundus solvitur a væ, Quæ genitricis Evæ Væ facis esse breve.
Itaque quo te, o serenissima Domina, magis diligimus, eo majori congratulatione ac complacentia tibi proferimus teque salutamus, dicentes, « Ave, maris stella », quæ convenienti valde metaphora stella maris vocaris. Porro, in primis « stella » merito appellaris, stella utique radiantissima cœli empyrei, quæ totum illum orbem supermundanum, paradisum supremum, triumphantem Ecclesiam ineffabiliter ornas, pulchrificas, illustras, exhilaras. Nec est ibi stella te pulchrior, nisi Unigenitus tuus, qui in Apocalypsi fatur: Ego sum genus et radix David, stella splendida et matutina.1 Deinde rite nominata es « stella maris »: quemadmodum enim stella illa firmamenti quæ polus arcticus nuncupatur, stat quasi fixa immobilis, dirigens navigantes, ad cujus adspectum nautæ in periculis consolantur, et quo se vertere debeant contemplantur; sic miseri viatores in hoc sæculo nequam tanquam in procellosissimo et inquietissimo oceano fluctuantes et periclitantes, ad te, o misericordissima advocata, o Mater dulcissima, o tutum fidelissimumque refugium, dirigunt in omni periculo desolatum mentis intuitum, et ex tui speculatione consolantur, respirant, confidunt, atque a te clementissime adspiciuntur, juvantur, diriguntur, sicque ad portum pertingunt salutis perpetuæ.
Dei Mater alma, id est sancta Genitrix Unigeniti Dei Patris, qui quum essentialiter sanctus sit et sanctitas infinita in deitatis suæ natura, non nisi sanctissimam voluit matrem habere, tanto Sanctis ceteris sanctiorem, quanto Genitricem Sancti Sanctorum decuit famulis et ancillis ejusdem Sancti, imo et ejusdem sanctissimæ Matris illius, consistere sanctiorem. Etenim universi Sancti, qui utique ministri sunt vel ancillæ Sancti Sanctorum, etiam sunt ministri aut famulæ Matris illius, id est Genitricis Dei et Creatoris sui, quæ privilegio, jure et auctoritate maternitatis suæ, qua Mater est veri Dei et comparentalis æterno Patri, præest ac præcipere potest omni creaturæ in cœlo et in terra. Atque semper virgo prorsus superpurissima, in qua nunquam inordinatus quis fuit affectus, cogitatus aut motus, virgo ante partum, in partu et post partum.
Felix cœli porta, non tam eminenter ut mundi Salvator, Filius tuus, sed dispositive et cooperative, quia per te et ex te natus est nobis cœli apertor, et tu meritis tuis copiosissimis et efficacissimis precibus gratiam et securum ingressum regni mereris. Iterum, per præclarissimam Virginem, ut cantat Ecclesia, meruimus auctorem vitæ suscipere; ipsa quoque est mediatrix nostra et reconciliatrix piissima: sicque recte dicitur « cœli porta », hoc est via et medium introeundi in regnum. Amplius, sicut per Evam clausa fuit porta paradisi terrestris, quæ tamen per transgressionem Adæ clausa fuit directe et consummate; sic per Virginem gloriosam aperta dicitur porta cœli, quæ per Christum complete et proprie dicitur reserata, ut dictum est supra.2
Sumens illud Ave, id est salutationem angelicam nunquam ante auditam, Gabrielis ore, qui in assumpto corpore visibiliter tibi apparuit ac loquebatur in plena vigilia, sicut et Danieli ac Zachariæ, quorum nullum tam solennissime salutavit ut te, funda, id est, firmiter colloca et conserva, nos in pace pectoris, quæ est tranquillitas mentis in Deo, de qua legitur :345 Pax multa diligentibus legem tuam.6 In pace quoque temporis, quæ est quies a visibilium hostium seu perturbationum impugnatione, nos tene. Unde dixit Apostolus : Cum omnibus hominibus pacem habete ; et Salvator :7 Pacem habete inter vos. Verum quæcumque adversitas, persecutio, correptio, exercitatio acciderit nobis, nequaquam a pace pectoris retrahamur :8 imo in adversis tanquam in cunctis divitiis gloriantes, pacem mentis nostræ in potestate aliorum nullatenus statuamus ita, quod ipsi dum voluerint, valeant nos turbare.9 Mutans nomen Evæ, quæ mater perditionis et doloris vocatur, tu autem mater salutis et gaudii. Denique litteræ hujus nominis « Eva » transpositæ, compaginant verbum hoc « ave ».
Solve vincla reis. Hoc atque sequentia piissima ac potentissima Domina operatur, non ut causa principaliter effectiva, sed instrumentaliter et procuratorie ac mediatorie cooperativa, excellentius tamen quam alii Sancti et Sanctæ : siquidem regnum misericordiæ perhibetur ei commissum. Propter quod Regina misericordiæ nuncupatur, mater gratiæ ac salutis, quoniam prærogativa et jure maternitatis Dei, subauctoritatem quamdam in iis creditur esse sortita, quemadmodum Christus, secundum naturam assumptam, in sacramentorum effectibus, secundum doctores super quartum Sententiarum.10 Itaque, o Maria, « solve », id est, dissolve, relaxa, aufer, « vincla » vitiorum « reis », id est, peccatores a vinculis iniquitatum suarum meritis tuis ac precibus libera, remissionem ac gratiæ infusionem impetrando. Etenim nihil vult nos Deus habere quod non transeat per manus Mariæ. Ideo quidquid boni in nobis est, per eam recognoscamus nos suscepisse, et ei inde gratias referamus in Deo, tanquam mediatrici.
Profer lumen cæcis : id est, excæcatis per peccata hominibus produc et impetra illuminationem gratiæ Dei, ut sua cognoscant, doleant, defleant, confiteantur, devitent peccata, et sua advertant pericula ; vitæ incertitudinem, temporis brevitatem, divini judicii rigorem ac cetera memorentur ; provideantque novissima, et ita illud Ecclesiastici adimpleant : Memento novissimorum tuorum, et desine inimicari ; nec irascaris proximo, et abstine te a lite.11
Mala nostra pelle, id est, mala culpæ a nobis avelle, pœnas quoque quas pro eis meremur, misericorditer moderare, quatenus Deus non secundum peccata nostra faciat nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuat nobis. Bona cuncta posce, id est, postula nobis dari omnia necessaria ad salutem, bona gratiæ in præsenti ac dona gloriæ in futuro, profectum in omni virtute ac dono Spiritus Sancti, sicut orat Apostolus : Deus spei vos repleat omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus Sancti ;12 sicque illud ad Corinthios vere dicatur de nobis : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia.13
Monstra te esse Matrem : id est, tam magnifice ac potenter, tam gratiose et maternaliter agendo nobiscum, per hos effectus ostende te esse Matrem Filii Dei, qui tot et tanta propter te operando, pandit se te honorare et exaudire ut Matrem suam dignissimam atque carissimam ; sic quoque succurrendo nobis piissime, ostende te esse matrem nostram, tam materne nos refovendo. Sumat per te precem, id est, per te preces nostras exaudiat, qui pro nobis, natus tulit esse tuus, id est Unigenitus Dei, qui pro nostra salute « tulit », id est, dignatus est et consensit, « esse natus (id est filius) tuus », sicut hoc supra in primis hymnis expositum est. Quumque, o beatissima Virgo, propter nos et causa nostri ac pro nostra salute tam incomprehensibiliter sublimata sis, et veri Dei vera Mater effecta, decentissimum est te nobis misericordissimam esse, ac debito condecentiæ moralitatisque jure ac congruentia, ad hoc quasi adstringi videris.14
O Virgo singularis, id est summa et unica in virginitate, sicut in ceteris quoque virtutibus prorsus præ cunctis puris hominibus excellentissima, prout modo expressum est.15 Unde subjungitur : inter omnes mitis, id est præ cunctis ineffabiliter mansuetissima, nunquam ad ullum iracundiæ motum inducta, nec ulla impatientia stimulata adversus eos a quibus vidisti unicum et superdilectissimum ac præinnocentissimum Filium tuum tot et tanta perferre, et tandem mortem acerbissimam sustinere. Nos culpis solutos, id est merito passionis Filii tui a vitiis liberatos, quantum ex parte ipsius est, et per te veniam assecutos, mites fac et castos, id est, virtutes has, castitatem ac mititatem, impetra nobis, seu profectum in eis, perseverantiam et consummationem finalem in ipsis. Magnæ quippe sunt istæ virtutes, Eccli. ut, 19. quum in Ecclesiastico scriptum sit : Fili, in mansuetudine opera tua fac, et super omnem hominum gloriam diligeris ; itemque : Omnis ponderatio non est digna continentis animæ.16
Vitam præsta puram, id est conversationem Deo acceptam, a peccatis præsertim mortalibus immunem, ut in cœlis sit conversatio nostra, quæ sursum sunt quærendo ac sapiendo, non carnalia et terrena;1718 iter para tutum, id est, dispone nobis securum accessum ad Filium tuum, ita ut taliter conversemur quod sine resistentia perducamur ad ejus præsentiam, nec separemur ab eo, ut videntes Jesum per beatificam visionem, quoad ejus deitatem et quoad naturam assumptam, quoad accidentalis præmii perceptionem præcipuam, prout istud supra clarius fuit expositum, semper collætemur, id est, perpetuo jucundemur in ipso et cum ipso in patria, quemadmodum in prima sua effatur Canonicæ Apostolorum supremus :19 In Christum nunc non videntes creditis, videntes autem exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum vestrarum.20
Sit laus Deo Patri, summo Christo decus, id est decens veneratio, utputa latriæ cultus. Dicitur autem Christus summus, non quod Patre aut Spiritu Sancto sit major, sed ne ratione assumptæ naturæ minor putetur simpliciter, quamvis secundum illam sit minor (quemadmodum ipse loquitur : Pater major me est) ; et rursus, quoniam Pater et Christus ac Spiritus Sanctus sunt unus summus, non tres summi, sicut sunt unus immensus, non tres immensi.21 Spiritui Sancto, supple, sit laus et decus sicut Patri et Filio ; tribus, subaudi, Personis sit, honor unus, id est idem et indivisus, seu eadem adoratio, sicut sunt unus Deus et unus Creator. Verumtamen, sicut sunt tres Personæ, sic quælibet earum potest sigillatim adorari et honorari. Nam in Missæ officio orationes specialiter diriguntur ad Deum Patrem. Et in hymnis atque sequentiis specialiter invocamus Spiritum Sanctum, dicendo :
Veni, Sancte Spiritus, Et emitte cœlitus Lucis tuæ radium.
Item : Sancti Spiritus adsit nobis gratia ; in hymno quoque : Veni, Creator Spiritus.
Præterea, hymnum istum de sacratissima ac suavissima Regina ac Domina nostra cum devotione, fervore et alacritate depromamus tanto majori, quanto ipsa unica ac incomparabilis Domina ceteris Sanctis est sublimior nobisque amabilior. Nempe quum unumquodque tantum habeat de amabilitate quantum de bonitate, et tantum de honorabilitate quantum de auctoritate, dignitate ac majestate, tantum quoque de suavitate quantum de convenientia; constat quod quantum beatissima Virgo hæc ceteris Sanctis universis perfectior, sanctior, major et dignior est, tanto illis amabilior, honorabilior suaviorque consistit. Si ergo tam vehementer diligimus illustrissimam Catharinam, regalem ac speciosissimam Ursulam et omnem ejus felicissimam societatem, imo et affectuosissimam ac contemplativissimam Mariam Magdalene :22 quam ardentissime et specialissime diligere nos oportet hanc unicam et amantissimam Dei, cui tam inæstimabilis sanctitas et excellentia est præ omnibus illis ?
Certe, ut philosophi quoque fatentur, quanto est aliquid primæ causæ propinquius, tanto est ei in cunctis similius. Porro Mariam hanc unicam Deo altissimo indicibiliter esse propinquam præ ceteris Sanctis, non solum hominibus, imo et angelis sanctis universis, ambigere nequit neque negare nisi qui non credit quod ipsa sit verissima Genitrix summi Dei : quod qui non credit, aut convertatur et credat, aut pereat in æternum. Ipsam ergo, post verum Deum, præ omni creatura in esse creato subsistente (quod dico propter Christi humanitatem) summe amemus, jucundissime laudemus ac salutemus, reverentissime veneremur. Ipsa post Deum sit spes nostra præcipua, consolatio maxima, refugium singulare. Ad ipsam, tanquam ad stellam maris, in omni tribulatione, tentatione, necessitate, perplexitate, fluctuatione adspiciamus; eam cum ingenti confidentia invocemus, ejus humilitatem, mansuetudinem, misericordiam, castimoniam, caritatem totis viribus jugiter assequamur. Postremo valde pertimescamus eam inhonorare, ne ipsa offensa, destituamur tantæ advocatæ tamque benignissimæ Matris auxiliis. Nam etsi ipsa non facile offendatur, nec prona sit ulcisci, attamen Filius ejus, Judex supremus, pro Matre sua valde zelans, ejus injurias, inhonorationes, parvipensiones districte ulciscitur, et tanto districtius quanto ipsa gratiosior benigniorque consistit.
AD NOCTURNUM HYMNUS
Mysterium Ecclesiæ, Hymnum Christo referimus, Quem genuit Puerpera, Verbum Patris in filium.
Sola in sexu femina Electa es in sæculo, Et meruisti Dominum Sancto portare in utero.
Vates antiqui temporis Prædixerant quod factum est :
Quia Virgo conciperet Et pareret Emmanuel.
Mysterium hoc magnum est Mariæ quod concessum est, Ut Deum, per quem omnia, Ex se prodire cerneret.
Gloria tibi, Domine, Gloria Unigenito, Una cum Sancto Spiritu, In sempiterna sæcula. Amen.
Footnotes
-
Apoc. xxii, 16. ↩
-
p. 50 A'. ↩
-
Dan. viii, ix; ↩
-
Luc. i, 11. ↩
-
Ps. cxviii, 165. ↩
-
Luc. 1, 28. ↩
-
Rom. xii, 18. ↩
-
Marc. ix, 49. ↩
-
Ps. cii, 10. ↩
-
Cf. l. XXIV, p. 87 B' et s. ↩
-
Eccli. xxviii, 6, 8, 10. ↩
-
Rom. xv, 13. ↩
-
I Cor. i, 5, 7. ↩
-
p. 22 B, 27 C et s. ↩
-
p. 83 A'. ↩
-
I Cor. xxvi, 20. ↩
-
Coloss. III, 1, 2. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
p. 20 A, 72 D. ↩
-
I Petr. I, 8, 9. ↩
-
Joann. xiv, 28. ↩
-
Eccli. iii, 19. ↩
Chapter 18 of 32