Skip to the text

Expositio hymni

REFERUNTUR in eo præclara mysteria de partu Filii Dei, juxta Prophetarum vaticinium, ex Maria virgine, cujus prærogativas gratiarum et privilegia divinorum munerum prosequitur.

MYSTERIUM Ecclesiæ, hymnum Christo referimus. « Mysterium Ecclesiæ » est sacrum et incomprehensibile illud secretum quod credit Ecclesia seu populus christianus, videlicet sanctissima incarnatio Verbi æterni, et cetera sacra quæ Christus pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit : ut sunt, nativitas, circumcisio, oblatio ejus in templo, institutio sacramentorum, potissimum Eucharistiæ, passio, etc. Hoc mysterium seu horum mysteriorum congeriem « referimus Christo », id est ad laudem et gloriam Christi, qui ita se exinanivit pro nostra salvatione, « hymnum », id est materiam et objectum laudum et canticorum quæ de iis decantamus et offerimus Christo ac toti superfelicissimæ Trinitati, quæ tam alto et pio consilio decrevit nos per hæc Christi mysteria redimere ac salvare.12 Unde totis præcordiis gratias agimus et laudamus Unigenitum Dei, qui tanto amabilior, honorabilior ac pretiosior nobis effectus est, quanto plus se propter nos humiliavit, atque quo majora ac plura pro nobis toleravit opprobria et tormenta, irrisiones, conculcationes, blasphemias mortisque jacula. Quem Christum genuit Puerpera, quæ primo peperit puerum permanens virgo : puerum plane in assumpta humanitate, de quo prædixerat Isaias, Puer nobis natus est ;3 secundum deitatis vero naturam, Dominum majestatis æternæ. Propterea subditur, Verbum Patris in filium Virginis Matris, utputa sui ipsius. Nec duo sunt filii, sicut nec duæ personæ, sed Verbum æternum in suo esse personali, increato, æterno substantificavit et suppositavit, hoc est, subsistere fecit, naturam humanam, ut secum unam faceret personam.

Sola in sexu femina electa es in sæculo, id est, o magna et gloriosa Maria, tu « sola in sexu » femineo, hoc est inter personas feminei sexus, « electa es » ab æterno a supervivente Trinitate, « in sæculo », id est inter personas in hoc sæculo conversantes ; vel « in sæculo », quia in sæculo isto assumpta es ad istud mysterium exsequendum, ad quod ab æterno fuisti electa. Et meruisti Dominum universorum, ex te incarnatum in annuntiatione angelica, quando consentiendo dixisti : Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (unde angelus sanctus dixit ad Joseph de te :45 Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est) ;6 sancto portare in utero tuo virgineo, in ventre mysterii, in templo sacratissimo veri Dei, in thalamo Sponsi æterni, de quo dictum est in primo hymno :

Uti sponsus de thalamo, Egressus honestissima Virginis Matris clausula; in hymno quoque secundo :

Procedens e thalamo suo, Pudoris aula regia.

Sicque qui ab æterno mansit in sinu et corde Patris, novem mensibus habitavit in utero virgineæ atque mundissimæ Matris, de quo sancta Elisabeth : Benedictus (inquit) fructus ventris tui.7 Nonne ergo beatissima viscera Mariæ virginis, quæ portaverunt æterni Patris Filium ; quæ portaverunt portantem se, qui quum sit splendor gloriæ et figura (id est imago) substantiæ, id est supersubstantialis Dei Patris, portat omnia verbo virtutis suæ, id est præcepto suæ omnipotentiæ ?8

Sic ex se incarnari et in utero suo portare Filium Dei meruit præclarissima hæc Maria de congruo magis quam de condigno. Et quamvis per universas suas excellentissimas virtutes istud meruerit suo modo, specialiter tamen et appropriate ac dispositive per suam profundissimam humilitatem, qua se sub universis humiliavit hominibus, et ineffabiliter magis quam aliquis unquam purus homo deinceps : sicque tanta sua humiliatione meruit exaltationem hanc maximam ; deinde per suam mundissimam castitatem ac nimiam prorsus puritatem qua nituit, quæ tanta fuit, quod (teste Anselmo) major sub Deo nequit intelligi, puta sub ejus Filio, Deo utique incarnato, cujus et creatam puritatem ac sanctitatem constat multo fuisse majorem puritate suæ benedictissimæ Matris. Consummate vero id meruit sua ardentissima ac perfectissima caritate, id est actuali dilectione qua zelo divini honoris atque humanæ redemptionis præ cunctis Sanctis inæstimabiliter æstuavit.

Vates antiqui temporis prædixerant quod factum est : quia Virgo conciperet et pareret Emmanuel, id est Deum nobiscum exsistentem per nostræ naturæ assumptionem et conversationem suæ personæ. De hoc in primis duobus hymnis satis dictum opinor.9

Mysterium hoc incarnationis Verbi æterni, et donum virginalis fecunditatis maternæ, magnum est magnitudine virtutis ac gratiæ, magnitudine potestatis divinæ et prærogativæ humanæ, Mariæ quod concessum est a Deo omnipotente, ut Deum, per quem omnia, id est Verbum æternum, de quo fertur in Joanne : Omnia per ipsum facta sunt (et hoc certe, non utique sicut per causam ministerialem et secundariam, Patre inferiorem, ut sceleratissimus mentitus est Arius, sed sicut per eum cui ratio exemplaris causæ appropriatur); ex se cerneret, id est, crederet et contemplaretur, prodire, id est procedere.10 Egressus quippe Christi ex utero Virginis instantaneus exstitit, nec corporaliter videbatur a Matre; sed natum et ante se in terra situm, omnium creaturarum dignissima, præstantissima Virgo mox hilariter vidit, devotissime adoravit, et paulo post in brachiis suis strinxit, involvit, atque in præsepio reclinavit, quem et propriis manibus suis levavit de terra quum cœpisset algere. Denique tria opera maxima et summe miranda Deus effecit : quæ sunt creatio mundi, incarnatio Verbi, et transsubstantiatio panis et vini in corpus et sanguinem Christi. Et quærunt doctores quid horum majus mirabiliusque consistat : ad quod quidam super secundum Sententiarum, aliqui super tertium, nonnulli super quartum (ut Thomas) respondent. Quære ibidem.

AD LAUDES HYMNUS

  1. Vere gratia plena es, Et gloriosa permanes : Quia ex te nobis natus est Christus, per quem sunt omnia.

  2. Pastores qui audierunt, Gloriam Deo cantarunt ; Cucurrerunt in Bethlehem Natum videre Dominum.

  3. Sic Magi ab ortu solis, Propter stellæ indicium,

Portantes typum gentium, Primi offerunt munera.

  1. Rogemus ergo, populi, Dei Matrem et Virginem, Ut ipsa nobis impetret Pacem et indulgentiam.

  2. Gloria tibi, Domine, Gloria Unigenito, Una cum Sancto Spiritu, In sempiterna sæcula. Amen.

Footnotes

  1. p. 17. ↩

  2. Philipp. 11, 7. ↩

  3. Is. 11, 6. ↩

  4. Luc. 1, 38. ↩

  5. p. 26. ↩

  6. Matth. 1, 20. ↩

  7. Luc. 1, 42. ↩

  8. Hebr. 1, 3. ↩

  9. p. 22 C et s., 27 A. ↩

  10. Joann. 1, 3. ↩

Chapter 19 of 32