Skip to the text

Expositio hymni

GRATULATUR in eo virgini Mariæ dulcissimæ, quod plena gratiarum, eum genuerit gloriosa peccatoribus Filium, quem pastores atque Magi, Creatorem omnium in Bethlehem requirentes, melodiis confessi sunt et muneribus ; deinde ad piissimam Dei Matrem, ut populis suis pacis et indulgentiæ impetret auxilium, supplicatio dirigitur.1

VERE gratia plena es, id est, o tu, sacratissima Virgo, « plena es gratia », id est supernaturali dono ac habitu gratiæ, sumendo gratiam extense, prout gloriam ac lumen gloriæ includit ac comprehendit, secundum quod gloria dicitur gratia consummata, et Apostolus protestatur : Gratia Dei vita æterna. De plenitudine autem et excellentia gratiæ incomparabilis Virginis dictum est.2 Et gloriosa permanes, id est, in perpetuum invariabiliter felix, famosa gaudiosaque perseveras : quia ex te nobis, id est ad nostram redemptionem atque salutem, natus est Christus, secundum assumptam humanitatem, quoniam caro ejus ex purissimis sanctissimæ Virginis sanguinibus est formata, per quem, secundum suam divinam naturam, facta sunt omnia, juxta illud Joannis :3 Omnia per ipsum facta sunt, ut frequenter est expositum.

Pastores qui audierunt ab angelo eis dicente : Evangelizo vobis gaudium magnum, quia natus est vobis hodie Salvator;45 gloriam Deo cantarunt, juxta illud Lucæ : Reversi sunt pastores, glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant. Cucurrerunt in Bethlehem, juxta illud :6 Venerunt festinantes; natum videre Dominum.

Sic Magi ab ortu solis, propter stellæ indicium. Qualiter factum sit hoc, Matthæus describit, in quo habetur : Quum natus esset Jesus in Bethlehem, ecce Magi ab oriente venerunt, dicentes : Ubi est qui natus est rex Judæorum? Vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.7 Etenim Christus multos Judæorum plurimosque gentilium salvaturus, nativitatem suam mox aliquibus ex Judæis ac quibusdam ex gentibus revelavit. Hinc subditur : Portantes typum gentium, id est, repræsentantes figuram gentilium, primi offerunt munera, aurum, thus et myrrham : auro designantes personam Regis, thure Dei, myrrha morituri, prout de isto in Aurea legenda et alibi copiose habetur, nec huic immorari oportet.

Rogemus ergo, populi, id est, o confratres et proximi, « rogemus », Dei Matrem ac Virginem, ut ipsa nobis impetret pacem cordis et temporis atque æternitatis et indulgentiam plenam :8 siquidem Filius ejus omnipotens eam honorans, nil denegat ei quod ipsa ex deliberatione absolute desiderat ac precatur. Denique, ut devotissimus doctor religiosorum, sanctus ait pater Bernardus, securum habemus accessum : nam Mater ostendit Filio pectus et ubera, Filius ostendit Patri latus et vulnera, nec potest esse repulsa ubi tot et tanta concurrunt caritatis insignia.

Gloria tibi, Domine sancte, Pater æterne, gloria Unigenito, etc.

Postremo hunc hymnum devotissime semper legamus et decantemus, memores mysteriorum beneficiorumque Salvatoris, ac gloriosissimæ Virginis beatitudini, sublimationi, dignitati ac omni ejus excellentiæ tanto præcordialius congaudentes quanto intensius ac singularius eam diligimus. Et ita quotidie, non tepide et remisse, quasi ex arida et solita frequentatione, sed tanto gratantius et ferventius quanto frequentius, memores simus eorum quæ in Christi nativitate et apparitione facta cognoscimus. O quam inæstimabiliter Verbum incarnatum implevit deificatissimæ Virginis mentem, cujus sic implevit inhabitavitque ventrem ! Quam indicibiliter copiosam contraxit suavissima Virgo caritatis exuberantiam, misericordiæ affluentiam, suavitatis redolentiam, sapientiæ illustrationem, omniumque charismatum plenitudinem divinorum, ex fonte sapientiæ, Verbo æterno sic intra se habitante et sibi tam proxime applicato !

AD HORAS DIURNAS HYMNUS

  1. Memento, salutis auctor, Quod nostri quondam corporis, Ex illibata Virgine Nascendo, formam sumpseris.

  2. Maria, mater gratiæ, Mater misericordiæ, Tu nos ab hoste protege Et hora mortis suscipe.

  3. Maria, Mater Domini, Æterni Patris Filii,

Fer opem nobis omnibus Ad te confugientibus.

  1. Per tuum, Virgo, Filium, Per Patrem, per Paracletum, Adsis præsens ad obitum Nostrumque muni exitum.

  2. Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et Sancto Spiritu, In sempiterna sæcula. Amen.

Footnotes

  1. Joann. i, 3. ↩

  2. p. 82 A'. ↩

  3. Joann. 1, 3. ↩

  4. Luc. ii, 10, 11. ↩

  5. Ibid. 11. ↩

  6. Ibid. 16. ↩

  7. Matth. ii, 1, 2. ↩

  8. Rom. vi, 23. ↩

Chapter 20 of 32