Expositio hymni
COMMEMORANTUR in eo Filii Dei incarnatio, eximia clementissimæ matris gratiæ et misericordiæ Mariæ dignitas, ad quam postremo fidelium fit supplicatio ut eos, precibus et meritis suis dignissimis, hinc egredientes protegere et ad gaudia perpetua deducere dignetur.
1 MEMENTO, salutis auctor. Dominus et Salvator secundum utramque naturam appellatur mundi salvator et nostræ salutis auctor differenter, ut patuit in duorum primorum expositione hymnorum. B Nempe ut Deus, sic ipse et Pater ac Spiritus Sanctus sunt unus auctor, dator, objectum, causa et fons nostræ salutis; verum secundum naturam assumptam, sicut ipse solus factus est homo, sic ipse solus est auctor et reparator ministerialis, meritorius, instrumentalis, mediativus ac impetrativus nostræ salvationis, mediator Dei et hominum, qui satisfecit pro nobis et advocatus noster est apud Patrem.12 Itaque, o Christe, « auctor » humanæ « salutis » utroque modo (quem oramus dicentes : C Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ), « memento », id est, exaudiendo nos gratiose ostende te memorem, quod nostri quondam corporis, ex illibata Virgine nascendo, formam sumpseris, hoc est, quod assumpseris « quondam », videlicet in hora incarnationis et ubi advenit plenitudo temporis, imperante Octaviano, circa exordium ultimæ ætatis mundi, « formam nostri corporis », id est figurationem et lineamenta corporis humani;34 vel « formam », id est naturam et veritatem, « corporis nostri », utputa veram atque passibilem carnem humanam, non phantasticam nec de cœlo allatam, sed nostræ consimilem, quantum ad essentiæ veritatem, non quantum ad fomitis corruptionem; vel « formam nostri corporis », id est animam rationalem, quæ humani corporis substantialis est forma (in eodem quippe instanti assumpsisti corpus et animam, hoc est carnem animatam); « nascendo ex Virgine illibata ».
Duplex ponitur nativitas. Prima in utero, dum scilicet caro organizata et satis disposita suscipit formam substantialem: et tunc homo vere generatur, id est, de non esse in esse producitur et esse substantiale sortitur. Secunda nativitas vocatur ex utero, qua infans prodit ad lucem: quæ generatio est manifestatio generationis factæ in utero. Porro Christus assumpsit carnem et animam in utero Virginis: carnem ex purissimis sanctissimæ Virginis sanguinibus, animam autem a superbeatissima Trinitate. Eodem demum momento quo carnem assumpsit, fuit ipsa caro infinita Dei virtute perfecte organizata et complexionata atque ab anima informata. Sic nascendo ex Virgine, non sumpsit Christus corporis formam nec animam rationalem (nisi quantum ad manifestationem), sed in Virgine. Idcirco, quod dicitur « ex Virgine », potest exponi, in Virgine, vel de forma corporis quantum ad completionem augmenti formationis illius. Præterea, si hoc verbum « sumpseris » referatur ad illud complexum « ex Virgine », non potest proprie exponi de forma substantiali corporis Christi seu anima rationali, quæ non fuit ex Virgine sumpta; si vero referatur ad hoc verbum « nascendo », potest exponi de anima, juxta modum nunc tactum.
2
Maria, mater gratiæ. Quum effectiva causa gratiæ gratum facientis non sit nisi Deus, cui proprium est creare, et gratia ipsa creetur et infundatur, quemadmodum caritas; ideo Maria non est mater gratiæ per principalem causalitatem et auctoritatem, sed per privilegiatam potestatem impetrandi et procurandi ac dandi hanc gratiam, per modum mediatricis ac efficacissimæ advocatæ, ratione suæ maternæ sublimitatis, qua comparentalis est Patri æterno et Mater vera unigeniti Filii ejus : quod est dignitas quodammodo infinita, ut dictum est. Est etiam mater gratiæ, quia præ ceteris Sanctis multo frequentius multoque pluribus ac copiosius eam impetrat et transfundit, et quoniam regnum misericordiæ ei commissum est.5 Unde subjungitur: mater misericordiæ, eo modo quo mater es gratiæ, quoniam in te ipsa visceribus pietatis et misericordiæ affluis et superabundas, et quantum in te est, pronissima semper es misereri, misericordiam impertiri, indulgere, exaudire, et omnem pietatis effectum undique exercere, sicque de plenitudine tibi concessa copiosissime communicare; nec aliquem miserum, quantumlibet impium, vitiosum ac vilem, despicis aut relinquis, si te ex corde invocaverit. Sic ergo mater gratiæ et misericordiæ nominaris, sicut in tua persona illud Ecclesiastici dicitur:6 Ego mater pulchræ dilectionis et timoris et agnitionis, etc.
B Specialissime tamen mater gratiæ et misericordiæ perhiberis ob causas præhabitas.
Tu nos ab hoste protege, id est, ab omni diabolica tentatione defende et ab omni invisibili hoste: non ut penitus non tentemur, quoniam omnes qui Deo placuerunt, per multas tentationes et tribulationes transierunt fideles, et qui non est tentatus, quid scit?78 nec coronetur nisi qui legitime certaverit; sed ne tentatione ulla vincamur:9 quod est non induci in tentationem. « Protege » quoque « nos ab hoste », id est ab omni adversario nostræ salutis, quantum ad hoc quod adversatur, ut nihil proficiat inimicus talis in nobis, id est caro, mundus, voluntas propria, fomes aut acies vitiorum.10 Protege ergo nos meritis tuis ac precibus, virtutemque et gratiam resistendi ac prævalendi in omni tentatione adipiscendo ac tribuendo, quatenus Deus sic faciat nobis proventum ac triumphum in tentationibus cunctis, et conterat Satanam sub pedibus nostris velociter.1112
Et hora mortis suscipe, id est, in hora illa sub alis tuæ maternæ et misericordissimæ pietatis et caritatis nos tanto specialius et incessabilius accipe, tene, conserva, quanto tunc majus exstat periculum, major necessitas, impugnatio gravior, natura debilior. Animas quoque nostras de corporibus suis egredientes, clementissime suscipe, deduc, Judicique præsenta, et coram eo, quantum fieri poterit, excusa, releva, consolare, nec purgatorio adjudicatis absistas.
Maria, Mater Domini, æterni Patris Filii, id est Mater Christi, qui est unigenitus Filius Patris æterni, fer opem, id est, impende auxilium, nobis omnibus ad te confugientibus, id est, gratiam pœnitendi, proficiendi, perficiendi ac perseverandi feliciter impetra nobis.
Per tuum, Virgo, Filium, id est, o beatissima Virgo, per ea et propter omnia illa quæ unicus Filius tuus pro nostra assumpsit, fecit pertulitque salute, et ejus amore atque intuitu, et ob omnem mutuam dilectionem ejus ac tui, per Patrem, per Paracletum, id est propter amorem, bonitatem et benignitatem Patris ac Spiritus Sancti, et propter honorem, laudem et gloriam eorumdem, adsis nobis præsens ad obitum, id est, in hora obitus nostri digneris nobis adesse piissime, per misericordiarum tuarum effectus, et omni modo nobis tunc opportuno, nostrumque muni exitum, repellendo insidias inimici, et misericordissime adsistendo in illo tam discriminoso extremæ necessitatis articulo, post quem nunquam est reditus pereunti et in mortali vitio decedenti ad misericordiam ac salutem, de lege communi. Confer ergo, o Domina, et tunc ita adsiste ut in caritate et gratia exspiremus, quia in qua dispositione, affectione, conversione anima discedit a corpore, in ea manet perpetuo, prout Ecclesiastes testatur : Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Ideo, ut Damascenus expressit, quod
A. angelis fuit casus, hoc hominibus est mors; atque, ut sanctus asserit Augustinus, in eo, hoc est in illa habitudine et dispositione, inveniet unumquemque extremus dies, id est dies judicii, in quo eum invenerit suus ultimus dies.
B. Ecce hunc sententiosum affectuosissimumque hymnum cum omni attentione, compunctione, fervore legamus, cum grata recolentia dominicæ incarnationis, cum reverentiali consideratione excellentiæ venerandissimæ Virginis, cum profunda ponderatione periculorum nostrorum, cum intenta atque assidua mortis memoria et cum præparatione ad eam idonea. Non illos sequamur qui orationes et Horas suas quotidianas ad tempus aliquantulum solent devote persolvere, paulatim vero deinde tepescunt. Addamus ergo quotidie ad profectum, ad spiritualem fervorem, ad sollicitudinem salutarem, et quo morti amplius propinquamus, eo in omnibus magis timorati, custoditi, solliciti ac fervidi simus : quia qui timet Deum, nihil negligit; nec eminentius possumus gloriosissimam Virginem honorare nisi coram præsentia Filii ejus taliter conversando. Postremo, ut dignissimæ Virginis misericordias taliter valeamus suscipere, satagamus et nos in omnibus esse misericordes, non indignando, non ulciscendo, nec contra quemquam passionate pueriliterve rancorosum quid in corde gestando; nec vincamur a malo, sed vincamus malum in bono.
Eccle. xii. 19.
Rom. xii. 1.
DE SANCTA CRUCE
HYMNUS
Crux fidelis, inter omnes Arbor una nobilis : Nulla silva talem profert Fronde, flore, germine; Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sustinet.
Flecte ramos, arbor alta, Tensa laxa viscera ; Et rigor lentescat ille Quem dedit nativitas, Ut superni membra Regis Miti tendas stipite.
Sola digna tu fuisti Ferre sæcli pretium, Atque portum præparare Nauta mundo naufrago, Quem sacer cruor perunxit, Fusus Agni corpore.
Gloria et honor Deo Usquequo altissimo, Una Patri Filioque, Inclyto Paracleto, Cui laus est et potestas Per æterna sæcula. Amen.
Footnotes
Chapter 21 of 32