Expositio hymni
COMMENDATUR in eo miris præconiis sanctissima crux, in qua totius humanæ redemptionis sacramentum est consummatum.
Auctor Fortunatus episcopus. Carmen trochaicum, Alcmanico et Euripidio alternatim currens.
QUALITER crucem alloquamur, laudemus, salutemus et extollamus, tactum p. 37. est in expositione hymni : Vexilla Regis prodeunt. Itaque dicitur :
O crux fidelis, id est fideliter cooperans humanæ saluti et habens vere illos effectus qui ei adscribuntur, et hoc virtute Christi in ea suspensi, utpote instrumentum nostræ salvationis. Et rursus crux vocatur « fidelis » materialiter, quia de ea pro parte est fides fidelium, quod scilicet per crucis patibulum Dei Filius nos redemit. Dicitur igitur crux « fidelis » ratione suorum effectuum, cujus fide atque signaculo ac virtute dæmones refrenantur, et innumerabilia mira ac magna fiunt et facta sunt. Inter omnes arbor una nobilis, id est præ cunctis arboribus clara et efficax, non ex sua natura ac specie, quum multæ sint arbores, præsertim in paradiso, ea nobiliores, sed ratione eorum quæ Christus gessit in ea, cujus sacratissimi corporis tactu crux ipsa nobilitata et consecrata est vehementer ac sancti sui cruoris perfusi humore, eo modo quo talium excellentiarum res inanimata capax potest consistere, in quantum divina ordinatione ac jussione assumitur, applicatur ac deputatur ad talia peragenda tanquam medium instrumentale, quemadmodum de arca Moysis legitur. Denique quarumdam corporalium ac naturalium rerum sunt miræ et magnæ vires, ut constat de herbis et gemmis nonnullis, atque ut in libro Tobiæ narratur de felle piscis :1 quanto magis præstantissimum lignum crucis ex contactu et linitione deificatissimi corporis et sanguinis Dei incarnati credendum est præclarissimas vires esse sortitum ?
Nulla silva talem profert fronde, flore, germine, id est, nullum nemus nec ulla terra, imo nec paradisus terrestris producit arborem tam præclaram et efficacem, propter supernaturales excellentias et virtutes cruci concessas, per quam et sublimia valde miracula in ejus inventione et exaltatione sunt facta. Porro frondes, flores et germina sanctæ crucis sunt spiritualiter intelligenda, quanquam et arbor illa adhuc terræ infixa, habuerit corporaliter ista. Nam et brachia crucis, quibus sanctissima Christi brachia erant affixa, sunt quasi frondes ipsius ; spiritualiter vero frondes ejus sunt gentes per crucem salvatæ per latitudinem terræ. Flores autem crucis sunt ornamenta gratiæ ac virtutum, virtute ac fide crucis collata hominibus ; germina quoque, spirituales filii ac filiæ Christi, quos per crucem redemit, regeneravit, salvavit.
Dulce lignum, in quantum per illud salvatum est genus humanum a vitiorum absinthio, ab amaritudine infernali, a dominatu diaboli : sic gloriamur in cruce, quæ dulcis est per suos effectus animæ contemplanti. Dulces clavos. De clavis quibus in cruce confixus est Christus, certum est quod inæstimabilem ingerebant tenerrimis, vivacissimis manibus ac pedibus ejus dolorem : qui clavi nihilo minus dulces censentur modo prætacto, sicut et crux, præsertim quia per eos instrumentaliter recuperati sumus et reducti ad divinorum suavitatem charismatum in præsenti, et ad incomprehensibilem dulcedinem deliciarum cœlestium in futuro. Dulce pondus, id est corpus dominicum in se vere dulcissimum, ab omni labe prorsus immune, plenum omni redundantia virtutum et gratiarum, Verbo æterno ac animæ Christi prorsus obedientissimum atque in omni opere bono fidelissime cooperatum, quod et suavissimos habet effectus, sustinet, id est portat.
Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa viscera. Verba ista sumenda sunt non juxta superficiem litteræ, sed juxta compassionem dicentis. Alioqui impossibilitatem et absurditatem viderentur includere : quia nec lignum illud intelligit quæ ad ipsum dicuntur, et ipsum per innumerabiles modo partes divisum in ipsis ecclesiis reservatur, nec corpus Christi jam in ipso extentum est. Dicuntur ergo hæc ex persona devotæ animæ, quasi in sua apprehensione et imaginatione sub cruce stantis, innocentissimo Christo in ea pendente et inæstimabiliter patiente ex violentissima sui sacratissimi corporis et venerandissimorum membrorum distentione et transfixione : cui anima ex naturali pietate, et in quantum innocentissimus fuit, intime condolens, loquitur ista, quasi in mentis excessu victa affectu, rationem non pensans, ut passio tanta aliqualiter relevetur. Itaque ait : « Flecte ramos, arbor alta », id est, o tu, crux, lignum vivificum, fructuosissima « arbor » per similitudinem nominata (ut tactum est super illud hymni Vexilla : Arbor decora et fulgida), arbor, inquam, « alta » virtute et dignitate atque effectibus, « flecte ramos », id est, partes tuas in latum seu transversum extentas mollifica, ut fiant flexibiles et contrahantur, ne brachia Salvatoris maneant in eis tam violenter distenta ; « tensa laxa viscera », id est, remissius tene extentas in te interiores partes corporis Domini.
Et rigor lentescat ille, id est, rigiditas, duritia, inflexibilitas illa molior et remissior fiat, quem dedit nativitas, id est tibi innata seu ex natura tua contracta, ut superni membra Regis tendas, id est, quatenus extenta teneas membra Christi, regis cœlestis, stipite miti, id est flexibili, non tam pœnali.2
Sola digna tu fuisti ferre sæcli pretium, id est, « tu » dumtaxat « sola » inventa es « digna » portare mundi Salvatorem, non proprio merito, quæ ratione carens, nec mereri proprie potuisti nec demereri, sed Dei præordinatione, atque portum præparare nauta, id est, tanquam navis gubernator « præparare », id est disponere et obtinere, tanquam instrumentum et armatura passionis atque victoriæ Christi, « portum », id est locum quietis, mansionem cœlestem, mundo naufrago, id est generi humano in hoc mundo tanquam in inquietissimo pelago periclitanti tentationibusque quassato. Quem mundum sacer cruor perunxit, id est, sanctus sanguis sua virtute et efficacia linivit, perfudit, purgavit, fusus Agni corpore, id est ex Christi, mansuetissimi agni, corpore vulnerato, flagellato, spinis coronato, clavis confosso, exhausto, in cruce distento et arefacto, in tantum ut dicat Psalmista :
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea, aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis;3 et rursus apud Jeremiam: Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam.4 De quo et per Isaiam fuit prædictum: Quasi ovis ad occisionem ducetur, et tanquam agnus coram tondente se obmutescet.5 Quod princeps Apostolorum completum protestans: Redempti (inquit) estis pretioso sanguine, quasi incontaminati et immaculati agni Christi.6
Gloria et honor Deo absolute accepto, qui est unus in essentia et trinus in personis, usquequo, id est omnifarie jugiterque, altissimo, quod de qualibet increata Persona totaque Trinitate prædicatur. Unde de Personis subjungitur: una, hoc est simul, Patri Filioque, inclyto Paracleto, id est etiam nobilissimo consolatori Spiritui Sancto. Cui Deo laus est et potestas per æterna sæcula, id est in perpetuum, ut supra.78
Itaque conformemus cordis nostri affectiones auctori et sensui hymni istius, Christo propter nos passo et ejus acerbissimæ passioni vehementer compatiendo, in quantum passio illa tenerrimæ suæ naturæ humanæ fuit tam indicibiliter pœnalissima, acutissime penetrativa, crudelissime interfectiva. Unde et ipse ex sola ejus imaginaria præintuitione tanto horrore in natura assumpta concussus est (quæ et vivacissima atque fortissima, tenerrima quoque ac passibilissima fuit), quod protinus factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.9 Verumtamen, in quantum passio illa fuit totius humani generis redemptiva, gloriari in Deo regratiarique Christo debemus de ea, sicut cantat Ecclesia:10 Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Jesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra.
Denique passionem nostri Salvatoris debemus quotidie variis modis recolere. Primo, ad actualiter recordandum: quia pessima ingratitudinis pars est non attendere beneficia impertita. Secundo, ad compatiendum, ut tactum est, in quantum sanctissimus ac innocentissimus Dei Filius tam pœnosissime cruciabatur: in quo tamen compassionis dolor passionis excessit dolorem. Tertio, ad imitandum, ut considerando quam caritative, humillime, patientissime, mansuetissime, fortissime, obedientissime Christus omnia toleravit, discamus et satagamus in afflictionibus, castigationibus, correptionibus, aspernationibus omnibusque adversis tanquam in cunctis divitiis gloriari: præsertim quia hæc universa quæ patimur, multo minora sunt quam meruerunt scelera nostra. Quarto, ad gloriandum, sicut prætactum est, in quantum tot tantaque bona ex ea sunt consecuta. Quinto, ad regratiandum toti supergloriosissimæ Trinitati, cujus præordinatione æterna per hunc admirabilem modum sumus salvati, quæ voluit Regem regum pro nobis sic pati. Sexto, ad admirandum quod pro nobis vilissimis voluit Unigenitus
Dei sic conculcari, sperni ac lacerari. Septimo, ad inflammandum, ut hæc omnia contemplantes, Christi amore valide inflammemur. Octavo, ad contemplandum : quia in hoc mysterio redemptionis humanæ per Christi passionem refulget altitudo sapientiæ atque scientiæ Dei, et infinita misericordia ac justitia ejus. Præterea perpendamus quis, qualis et quantus sit iste qui pro nobis taliter est tractatus, qua causa, quo fructu, quo fine. De his omnibus in aliis diversis opusculis est tractatum, idcirco hic ea tetigisse sufficiat.
DE OMNIBUS SANCTIS
AD VESPERAS HYMNUS
Christe, redemptor omnium, Conserva tuos famulos, Beatæ semper Virginis Placatus sanctis precibus.
Beata quoque agmina Cœlestium spirituum, Præterita, præsentia, Futura mala pellite.
Vates æterni Judicis, Apostolique Domini, Suppliciter exposcimus Salvari vestris precibus.
Martyres Dei inclyti, Confessoresque lucidi,
Vestris orationibus Nos ferte in cœlestibus.
Chorus sacratus virginum Electorumque omnium, Simul cum Sanctis omnibus, Consortes Christi facite.
Gentem auferte perfidam Credentium de finibus Ut Christi laudes debitas Persolvamus alacriter.
Gloria Patri ingenito, Ejusque Unigenito, Una cum Sancto Spiritu, In sempiterna sæcula. Amen.
Footnotes
Chapter 22 of 32