Expositio hymni
DIRIGITUR in eo ad omnes Sanctorum præserva, in gratia virtutibusque custodi, ordines oratio, nempe ad Deum, ad sacrosanctam Dei Matrem, ad angelicos spiritus, ad sanctos Prophetas, Apostolos, martyres, confessores et virgines, ut a nobis hostium nostrorum propellant ferociam atque molestiam, æternique regni consortium nobis indulgeant et suæ gloriæ participationem.
CHRISTE, redemptor omnium. Qualiter Christo conveniat esse omnium hominum redemptorem, expositum est super illud in primo hymno :
Christe, redemptor omnium, Exaudi preces supplicum.
Conserva tuos famulos, id est, nos tuos ministros et universos fideles a malis præserva, in gratia virtutibusque custodi, ne peccando spiritualiter annihilemur, esse gratiæ amittendo. Idcirco oravit Psalmista : Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; et rursus :1 Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.2 Beatæ semper Virginis placatus sanctis precibus, id est, nobis indulgens, nec propter offensas nostras conservationem hanc subtrahens nobis, sed jugiter in adjutorium nostrum superintendens. Hinc sancti veteris Testamenti toties oraverunt non relinqui a Deo : quod petimus nobis conferri meritis et precibus beatissimæ Virginis, quæ est communis, fidelissima ac potentissima advocata totius Ecclesiæ ac omnium nostrum.
Beata quoque agmina cœlestium spirituum, hoc est, o chori et ordines angelorum sanctorum, præterita, præsentia, futura mala pellite : id est, præteritarum culparum indulgentiam nobis acquirite, imo et gratiam non recidivandi; « præsentia » etiam seu imminentia mala vestro patrocinio evadamus, nec immoremur alicui culpæ, imo advertamus nocumenta peccati, ut inde cessemus gemendo, orando ac bonis actibus insistendo; sic quoque vitemus mala « futura », hoc est quæ incideremus nisi vestris auxiliis juvaremur. Qui autem de præteritis veraciter dolet, futura præcavet diligenter. Deprecamur etiam a malis pœnæ et adversitatibus liberari, ne supra modum gravemur et ultra vires, ne in illis per impatientiam corruamus ac superemur.
Vates æterni Judicis, hoc est, o sancti Prophetæ Judicis summi, Apostolique Domini Jesu Christi, suppliciter, id est humiliter et affectuose, exposcimus (oratio namque est interpres ac nuntius desiderii salutaris : ideo nisi ex affectu pio poscamus, dici oratio non meretur) salvari, hoc est beatitudinem obtinere, vestris precibus, non tamen absque propriis meritis, sine quibus nemo adultæ ætatis composque rationis salvatur. Idcirco precamur nobis donari gratiam ac virtutes per quas debite conversemur atque salvemur, vestra sectando vestigia in sanctitate, obedientia et vera semper justitia.
Martyres Dei inclyti, hoc est, o vos, « inclyti martyres Dei », tanto nobiliores quanto plura ac graviora pro fide tormenta alacrius, constantius, ferventius tolerastis, confessoresque lucidi, id est lumine gloriæ nunc splendidi, et tanto lucidiores quanto in isto exsilio fuistis in conversatione puriores, exemplariores, perfectiores, vestris orationibus nos ferte in cœlestibus, hoc est, orationum vestrarum auxilio impetrate nobis cuncta necessaria ad salutem, ut ad vestram perducamur societatem.
Chorus sacratus virginum, hoc est, o tu, sacra virginum utriusque sexus multitudo ordinata ac Deo nunc perfecte dicata, electorumque omnium, id est ceterorum electorum felicium, simul cum Sanctis omnibus, hoc est, o Sancti universi simul et seorsum accepti, consortes Christi facite, id est, procurate vobiscum nos fieri coheredes Filii Dei, ut divinæ conformemur naturæ per dona gloriæ ac beatificam visionem : quæ conformatio tantæ est excellentiæ, ut assimilatio qua Deo nunc assimilamur per munera gratiæ, per virtutes ac merita, quasi nulla sit comparatione illius. Propter quod S. Joannes in sua prima fatur epistola :3 Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quoniam quum apparuerit similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.4 Illa quippe contemplatio, dilectio, transformatio Beatorum in Deum, tantæ est claritatis, tanti fervoris, tantæ prædominationis, ut contemplatio atque dilectio Dei in sæculo isto, et si quæ transformatio est in eum, sit prorsus obscura, tepens, remissa.
Gentem auferte perfidam credentium de finibus, non solum paganorum gentem, hæreticorum et prorsus incredulorum, verum etiam pravorum Christianorum, qui dicunt se nosse ac diligere Deum, factis vero negant. Hos « auferte », non ut prorsus non sint, sed ne perfidi maneant, imo convertantur, et fide et opere christiani consistant.5 Ut Christi laudes debitas, hoc est « laudes » et venerationes quas Christo exhibere tenemur, persolvamus alacriter, id est vivaciter et jucunde, quemadmodum scriptum est in Psalmo : Exsultabunt labia mea quum cantavero tibi;6 et item in Ecclesiastico habetur : Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum. Sic demum te verbis cordis ac oris laudemus, ut non te factis inhonoremus et per omissiones pecemus, ne nobis improperes :78 Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me per inobedientiæ aversionem.
Gloria Patri ingenito, hoc est non genito nec ab alio emananti. Pater enim a nullo est factus, nec creatus, nec genitus. Ejusque Unigenito, etc.
Ecce hunc hymnum cum præcipua mentis elevatione ad totam triumphantem Ecclesiam decantemus, perlustrando, visitando, perambulando contemplationis volatu universam illam Ecclesiam triumphantem: in primis Regem ejus, Regem utique omnium sæculorum, Christum, Deum et hominem, in deitatis natura Patri atque Spiritui Sancto penitus coæqualem, consubstantialem et coæternum, qui in natura assumpta jam prorsus glorificatissima, ineffabiliter totius paradisi cœlestis jucunditatem, accidentale præmium, auget; deinde ejus excellentissimam Genitricem, toti illi supermundanæ curiæ vehementer dilectam, honoratam, suavem, cui thronus positus est juxta thronum unici Filii sui: qui sibi invicem gloriosi congaudent.
Præterea pensemus qualiter palatium illud cœli empyrei pulcherrime decoratur angelorum sanctorum agminibus, splendidissimis supernorum spirituum choris, et innumerabilium millium nobilissimarum illarum deiformium mentium deliciosis ordinibus.
Deinde intueamur sanctorum Patriarcharum ac Prophetarum venerandum jucundissimumque exercitum, gloriosissimam electissimorum Apostolorum phalangam, purpuratum ac regium strenuissimorum martyrum cœtum victoriosum, devotissimorum quoque ac splendidissimorum cuneum confessorum, mundissimum item exercitum virginum clarissimarum, quæ omnipotentis Sponsi ac Regis altissimi sunt sponsæ ac filiæ et familiares amicæ, reliquorum etiam innumerabilium turbam Sanctorum. Omnium horum accendamur amore, ad eorum gloriosum suspiremus consortium. Attendamus quia et ipsi aliquando in hoc sæculo similes nobis fuerunt, mortales, propriis viribus nil valentes. Pensemus quam strenue viriliterque egerunt, quam constantes et fervidi exstiterunt, et nostram deploremus ignaviam, negligentiam et torporem. Verumtamen non desperemus, sed eorum inflammemur exemplis; et considerantes quam inæstimabilem et æternam gloriam et salutem, honorem, securitatem in hujus vitæ brevi curriculo hujusque stadii pauco labore sint adepti, resipiscamus ab incustodia et insipientia nostra, accingamur ad meliora; et quid debeamus Altissimo, quid nostra requirat vocatio perpendentes, incipiamus Domino Deo quotidie quasi cum novo servire fervore et coram ejus præsentia sollicite ambulare.
AD LAUDES HYMNUS
Jesu, salvator sæculi, Redemptis ope subveni ; Et, pia Dei Genitrix, Salutem posce miseris.
Cœtus omnes angelici, Patriarcharum cunei Et Prophetarum merita Nobis precentur veniam.
Baptista Christi prævius, Et claviger æthereus, Cum ceteris Apostolis, Nos solvant nexu criminis.
Chorus sacratus martyrum, Confessio sacerdotum Et virginalis castitas Nos a peccatis abluant.
Monachorum suffragia Omnesque cives cœlici Annuant votis supplicum Et vitæ poscant præmium.
Laus, honor, virtus, gloria Deo Patri et Filio, Sancto simul Paracleto, In sæculorum sæcula. Amen.
Footnotes
-
Ps. xvi, 8. ↩
-
Ps. xv, 1. ↩
-
I *Joanna* II, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quoniam quum apparuerit similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Illa quippe contemplatio, dilectio, transformatio Beatorum in Deum, tantæ est claritatis, tanti fervoris, tantæ prædominationis, ut contemplatio atque dilectio Dei in sæculo isto, et si quæ transformatio est in eum, sit prorsus obscura, tepens, remissa. ↩
-
I Joann. iii, 2. ↩
-
Tit. I, 16. ↩
-
Ps. lxx, 23. ↩
-
Is. xxi, 13. ↩
-
Eccli. I, 5. ↩
Chapter 23 of 32