Skip to the text

Expositio hymni

ISTE omnino similis est formæ cum præcedente, et amborum fere eadem est sententia eademque materia, supplicatio scilicet ad omnes Sanctorum gradus ut orent pro nobis.

1 JESU, salvator sæculi. Hic hymnus a præcedente in sensu permodice differt, et quod in exordio dicitur, « Jesu, salvator sæculi », idem est cum exordio illius hymni : Christe, redemptor omnium. Redemptis ope subveni, hoc est, nobis merito ac virtute tuæ passionis, imo et totius tuæ conversationis in mundo hoc, a reatu peccati et potestate diaboli liberatis succurre. Tota etenim vita Salvatoris ab exordio incarnationis fuit continua expiatio, oblatio, satisfactio pro generis humani peccatis : quæ expiatio, oblatio, satisfactio in hora passionis exstitit consummata. Et, pia Dei Genitrix, quæ in viscera caritatis et pietatis quasi tota conversa es, salutem posce miseris, id est, miserrimis nobis orando impetra gratiam et salutem.

2 Cœtus omnes angelici. Omnes angeli sunt unus cœtus universalis, totalis, sub rege uno, omnium Creatore, ordinatissime dispositi ac saluberrime triumphantes: quamvis sunt plures cœtus particulares, sicut et plures chori ac ordines. Unde dixit Salvator tempore passionis : Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum. Deinceps, ut divinissimus Dionysius est effatus, in quolibet choro sunt primi, medii ac ultimi : qui etiam protestatur, quod quanto chorus seu ordo angelorum est altior, tanto plures in se continet et includit personas; imo, ut ex eisdem magni Dionysii verbis sanctus atque gloriosus Thomas fatetur, quemadmodum corpora cœlestia quasi incomparabiliter excedunt corpora inferiora in magnitudine, sic beatissimi atque sanctissimi spiritus illi angelici omnem inferiorum numerum in multitudine. Merito ergo ait sacra Scriptura in Job :1 Numquid est numerus militum ejus? Præterea, nequaquam putandum quod ex angelis sanctis et animabus beatis duplex constet Ecclesia, sed una totalis, integra et perfecta resultat Ecclesia ex ipsis, ita quod animæ sanctæ atque beatæ ad angelorum ordines assumuntur altiores aut inferiores, juxta suorum exigentiam meritorum, et prout in caritate fuerunt magis aut minus perfectæ : nisi quod aliqui probabiliter opitantur, quod animæ innocentium, quæ nullo proprio merito consequuntur salutem, specialem constituant chorum. Hoc quoque quod de assumptione hominum electorum ad ordines beatorum angelorum asserui, beatus ac gloriosus Gregorius in homilia ac S. Ambrosius super psalmum, Beati immaculati in via, testantur. Idcirco, quod in sermone de assumptione sacratissimæ atque gloriosissimæ virginis Mariæ, gloriosus ac beatus ait Hieronymus, quod quamvis sanctis hominibus similitudo felicitatis angelicæ promittitur, veritas tamen negatur, satis obscure prolatum videtur : imo nisi animæ sanctæ ad choros angelorum beatorum vere assumerentur, ruina angelorum ex singulis aut saltem pluribus choris facta, ex animabus sanctis atque beatis non instauraretur ; beatissimi quoque et gloriosissimi Apostoli infimis angelis sanctis inferiores essent in gloria. Patriarcharum cunei et Prophetarum merita, hoc est ipsi Patriarchæ et sancti Prophetæ, nobis precentur, id est, precando pro nobis obtineant, veniam.

Baptista Christi prævius, hoc est beatissimus Joannes Baptista, Prophetarum ac Patriarcharum eximius, quippe quo inter natos mulierum major, id est sanctior, non surrexit2, et claviger æthereus, hoc est sacratissimus Petrus apostolus, cui plenitudo ecclesiasticæ potestatis a Christo præ ceteris est collata, quem et Christus Jesus instituit generalem, plenum ac summum suum vicarium super universos fideles, dicendo, Pasce oves meas, ut sanctus et gloriosus Cyrillus in libro disseruit Thesaurorum, sanctus atque beatus Bernardus in libro de Consideratione, et S.3 Thomas super quartum, atque in Summa contra gentiles, in Summa etiam contra Græcos, cum ceteris Apostolis, hoc est alii quoque sancti Apostoli simul cum illis, nos solvant nexu criminis, id est, precibus suis ac meritis impetrent nobis divinitus ut ab omni vinculo absolvamur culparum, de quibus in libro fertur Proverbiorum : Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.4

Chorus sacratus, hoc est multitudo seu universitas, martyrum beatorum, confessio sacerdotum, id est sancti sacerdotes, prælati, confessores, pastores, prædicatores felices, et virginalis castitas, id est sanctæ virgines merito castimoniæ ac sanctimoniæ suæ, nos a peccatis abluant.

Monachorum suffragia, hoc est omnium religiosarum personarum subsidia, preces ac merita, omnesque cives cœlici, id est habitatores cœli empyrei, quod sicut est nobilissimum ac sublimissimum corpus, sic est congruentissimus locus corporum glorificatorum et omnium civium supernorum, annuant votis supplicum, hoc est, piis desideriis nostrum supplicantium eis acquiescant ac cooperentur, et vitæ poscant præmium, id est mercedem cœlestem seu beatificam visionem, quæ est præmium vitæ gratiæ seu præmium vitæ gloriosæ, construendo hoc intransitive, id est præmium quod est ipsa vita gloriæ seu vita gloriosa, de qua loquitur Christus fons vitæ, apud Joannem : Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum. Quod præmium tale ac tantum est ut Isaias et Paulus testati sunt : Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quæ præparavit Deus diligentibus se.56

B Certe ait sacra Scriptura :7 Bonorum laborum gloriosus est fructus. Quumque spes præmii minuat vim flagelli (propter quod secundo Paralipomenon dicitur : Non dissolvantur manus vestræ, erit enim merces operi vestro; prima quoque ad Corinthios : Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino), hinc non fatigetur animus noster : non enim sunt condignæ passiones aut digni labores hujus temporis ad gloriam illam futuram. Verum absit ut Deo principaliter obsequamur intuitu præmii aut horrore supplicii, sed primo et maxime ex sincerissimo ejus amore, propter infinitam et propriam bonitatem, honorabilitatem et honorificentiam ejus.

Joann. xvi,

II Par. xv, 7.

I Cor. xv,

Hebr. xii,

3; Rom. viii,

Joann. xxi,

Cf. t. XXV,

DE TEMPORE FERIALI

AD VESPERAS HYMNUS

  1. Deus, creator omnium, Polique rector, vestiens Diem decoro lumine, Noctem soporis gratia.

  2. Artus solutos ut quies Reddat laboris usui, Mentesque fessas allevet, Luctusque solvat anxios.

  3. Grates, peracto jam die, Et noctis exortu, preces, Voti reos ut adjuves, Hymnum canentes, solvimus.

  4. Te cordis ima concinant, Te vox canora concrepet, Te diligat castus amor, Te mens adoret sobria.

  5. Ut quum profunda clauserit Diem caligo noctium, Fides tenebras nesciat, Et nox fide reluceat.

  6. Dormire mentem ne sinas, Dormire culpa noverit; Castos fides refrigeret, Somni vaporem temperet.

  7. Exuta sensu lubrico, Te cordis alta somnient, Ne hostis invidi dolo, Pavor quietos suscitet.

  8. Christum rogemus et Patrem, Christi Patrisque Spiritum; Unum potens per omnia, Fove precantes, Trinitas. Amen.

Footnotes

  1. Job xiv, 3. ↩

  2. Matth. xi, 11. ↩

  3. Matth. II. 11. ↩

  4. Prox. v, 22. ↩

  5. I Cor. ii, 9. ↩

  6. Is. lxiv, 4; ↩

  7. Sap. u, 15. ↩

Chapter 24 of 32