Expositio hymni
ISTE totus apprime suavis est et admodum elegans, multasque explicans gallicinii commoditates : quæ ad spiritualem transferenda sunt intelligentiam, qua nox et tenebræ peccatum, somnus vero torporem et inertiam in peccato signat ; lux diurna, divinæ gratiæ fulgorem ; gallus, Christum ; ejus cantus, vocem Christi nos Scripturis sacris excitantis, ut excusso torpore noxio, ad opus bonum evigilemus et exsurgamus.
Auctor Ambrosius. Carmen iambicum dimetrum.
HUNC hymnum S. Benedictus in Regula sua vocat Ambrosianum, id est hymnum seu canticum a B. Ambrosio editum : quod etiam constat ex hoc quod totus hic hymnus quantum ad sensum, imo et quasi quoad verba, continetur in ejusdem Sancti Hexaemeron, in descriptione operum quintæ diei, ubi de naturis avium ac piscium atque terrestrium animalium multa pulchra conscribit : Galli (inquiens) cantus est suavis in noctibus, non solum suavis, sed etiam utilis ; qui quasi bonus cohabitator dormientem excitat et reddit sollicitum, atque viantem consolatur, processum noctis canora significatione protestans. Hoc (utpote gallo) canente, latro suas relinquit insidias ; hoc ipse Lucifer excitatus oritur et cœlum illuminat. Hoc canente, mœstitiam trepidus nauta deponit, omnisque crebro vespertinis fluctibus excitata tempestas et procella mitescit. Hoc devotus affectus exsilit ad precandum (id est, hoc gallo canente, homo devotus, mentis affectu promptus et alacer, surgit et quasi exsilit de lecto, ad orandum et ad persolvendum matutinale Officium), legendi quoque munus instaurat, id est, studium de sero intermissum resumit : quod studium Scripturarum, est munus (id est donum) Dei, qui dum studemus, loquitur nobis. Hoc canente, Petra Ecclesiæ (scilicet Petrus) culpam suam diluit, quam priusquam gallus cantaret, negando contraxerat. Istius (videlicet galli) cantu spes omnibus redit, ægri alleviatur incommodum, minuitur dolor vulnerum, febrium flagrantia mitigatur, revertitur fides lapsis, Jesus respicit titubantes, corrigit errantes. Hæc Ambrosius. Ex quibus illucescit litteralis intelligentia hymni istius.
Æterne rerum Conditor. Cujus verbi sensus patet in expositione primi hymni super illud :1
Conditor alme siderum, Æterna lux credentium.
Atque, ut tactum est ibi, Deus appellatur conditor rerum æternus, lux quoque æterna credentium, non quod ab æterno res ipsas creavit, aut ab æterno credentes illuminavit, quippe qui nec ab æterno fuerunt : idcirco conditor rerum æternus dicitur materialiter potius quam formaliter, quoniam ipse qui cuncta creavit ex tempore, vere in se ipso æternus est. Atque, ut Rabbi Moyses protestatur, ideo non ab æterno sed ex tempore res creavit, et in memoriam beneficii creationis, diem sabbati jussit esse solennem, quoniam hæc est facillima et omnino certissima via probandi Deum esse ante omnia ab æterno, et cuncta voluntarie, non necessitate naturæ, profluxisse ab ipso :2 quod verum esse monstratur per omnia miracula facta in veteri Testamento a Moyse aliisque Prophetis, et item per omnia quibus evangelica lex a Deo esse ostenditur. Posset insuper dici, quamvis improprie, quod Deus vocetur æternus conditor rerum, non ab actu sed a potestate creandi, et item quoniam ab æterno creare decrevit, vel propter ideales rerum rationes, quæ ab æterno in mente fuerunt divina.
Noctem diemque qui regis, id est, tempora cuncta distinguis, dispensas, et ad congruum dirigis finem : sicque diem naturalem, qui est spatium viginti quatuor horarum, in diem artificialem (qui est tempus lationis seu motus solis super nostrum horizontem) et noctem partiris. Et temporum das tempora, id est tempora diversis negotiis peragendis accommoda, ut alleves fastidium, id est, quatenus homines ex hac temporum ac temporalium rerum et actionum seu exercitiorum varietate, minori fatigatione et tædio afficiantur, quoniam alternis uti delectabile eis est. Quod cur ita sit, et de hac temporum distinctione, dictum est in expositione hymni præhabiti, super illud : Artus solutos ut quies.
Itaque « tempora temporum » nuncupantur hic successiones temporum, per qualitates et varias partes interpolatæ et distinctæ.3 Juxta hunc modum loquendi scriptum est in Ecclesiastico : Est tacens non habens sensum loquelæ, et est tacens sciens tempus apti temporis.4 Unde in Ecclesiaste legitur :5 Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cœlo. Denique de hac temporum distinctione divinitus instituta scriptum est in Genesi : Fiant luminaria in firmamento cœli, et dividant diem et noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos ;6 in Daniele quoque : Ipse mutat tempora et ætates.7
De distinctione vero temporis in dies et noctes subtiliter loquitur et quasi prophetat Psalmista, dicendo : Fecit lunam in tempora, sol cognovit occasum suum ; posuisti tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ ; ortus est sol, et congregatæ sunt, et in cubilibus suis collocabuntur ; exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum.8 Ex quibus vir sanctus, admirans sapientiam et excellentiam Dei in effectibus suis, concludit et exclamat : Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti.9 Idcirco et nos dicendo, Æterne rerum Conditor, pensemus nos esse creatos ab eo, et ex consideratione omnipotentiæ ejus, metu et reverentia, imo amore et gratitudine afficiamur ad ipsum. Præterea, quoniam ista distinctio ordinationum ac dominatio temporum est propria Deo, Christus in Evangelio, volens testari se Deum esse, disseruit : Amen dico vobis, quia Dominus est Filius hominis etiam sabbati.10 Atque ad sanctum Job locutus est Dominus : Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo et ostendisti auroræ locum suum ? Indica mihi in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit, ut ducas unumquodque ad terminos suos.11
Præco diei, id est gallus, jam sonat, id est, cantat et suo cantu diem appropinquare designat, naturali (non intellectuali) suo instinctu : attamen instar intelligentis se habet, sic temporum distinctiones denuntiando. Propter quod Dominus ad Job effatur : Quis posuit in visceribus hominis sapientiam, aut quis dedit gallo intelligen tiam?1213 Noctis profundæ pervigil, id est vigilans et alacer excitator dormientium in ipsa nocte profunda : quod in præcedenti hymno expressum est, cur nox vocetur profunda. Nocturna lux viantibus, id est, luminare nocturnum, videlicet luna seu stella matutina, supple, jam refulgens et apparens, « viantibus », id est, in nocte iter agentibus, a nocte noctem segregans, id est, unam noctem ab alia divisam ostendens, radiando inter noctem unam ac aliam : quod sol suo ortu et cursu principalius agit quam lux illa nocturna, instrumentaliter tamen respectu Creatoris omnia principaliter efficientis et per causas secundas plurima exsequentis.
Hoc excitatus, Lucifer solvit polum caligine : hoc est, « Lucifer », id est stella matutina radiosa et suam secum deferens lucem, « excitatus », id est in motu suo progressus usque ad sui apparitionem super terram, « hoc » (utpote gallo) canente, non a gallo, sed in hora cantus ipsius, « solvit polum », id est, cœlum eruit, « caligine », id est ab obscuritate quæ videtur esse in cœlo ante Luciferi ortum et irradiationem : qui Lucifer sua luce perfundit orbes aliqua claritate, qua videntur parumper albescere, et multo plus, sole surgente.
Hoc gallo canente, omnis errorum chorus, id est tota errantium et insidiantium ac malefacientium multitudo, viam nocendi deserit, id est, operationem ac aditum lædendi, persequendi, occidendi, furandi, adulterandi relinquit :14 non totaliter talia tunc vitando, sed minus quam ante galli cantum ea agendo. Hinc in libro Job habetur : Oculus adulteri observat caliginem, dicens, Non me videbit oculus ; perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi ; si subito apparuerit aurora, arbitrantur quasi umbram mortis.15 Ad hoc quoque uno modo pertinet quod apud Joannem Salvator ait : Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus.16
Hoc nauta vires colligit, id est, tempore galli cantus nauta vires resumit et lætificatur ex appropinquatione lucis diurnæ, et quia pericula maris minuuntur. Unde subjungitur : pontique mitescunt freta, id est, fluctus et inquietudines maris aliquantum sedantur, aut penitus tranquillantur, sole suis radiis dispergente materias tempestatum, ut in libro Meteororum exponitur.
Hoc gallo canente, ipsa Petra Ecclesiæ,, id est Petrus, post Christum præcipuum Ecclesiæ firmamentum ac robur fidelium, ut ait Theophilus.17 Idcirco Hieronymus exponens illud Matthæi, Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, disseruit : Super hanc petram, id est super te. Verumtamen istud quidam contentioni deservientes, æquanimiter audire non queunt, dicentes Ecclesiam super purum hominem non esse fundatam, sed immediate ac solum super Deum. Quibus faciliter respondetur, quod Christus est fundamentum et robur ac petra Ecclesiæ primum ac principale, Petrus vero secundarium ac instrumentale. Dum equidem Scriptura aut sancti doctores a se vel ab invicem dissentire videntur, aptius responderi non valet quam ut per rationabilem distinctionem concordentur, et sic cesset contentio.18 Nam et Petro Christus specialiter dixit : Tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Culpam diluit, id est, peccatum suæ trinæ negationis qua Christum negaverat, pœnitendo et amare flendo delevit. Unde Christus ei prædixit : In hac nocte, antequam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus, ut in Marco recitatur.19 Quo facto, conversus Dominus respexit Petrum, qui mox verborum Christi reminiscens, egressus est et flevit20 amarissimo planctu, non solum tunc, sed et deinceps hora eadem, qualibet nocte, in tantum quod facies ejus præ calidis lacrimis videbatur quasi adusta, ut S. Clemens testatur.
Ex his subditur exhortatio.
Surgamus ergo strenue in primo galli cantu aut circiter, seu hora ab Ordine instituta: ita quod tunc de strato corporali, de omni pigritia cordis, a somni torpore mox alacriter nos excutiamus, consurgamus et inardescamus ad matutinale Officium, ad Dei præconium, ad psalmodiam solennem, ad devotissimum Deitatis amplexum, ad suavissimam supergloriosissimæ Trinitatis contemplationem, audito Regis magni ac summi Principis signo. Tunc elevemus corda nostra cum manibus ad Deum, et cum omni humilitate, compunctione ac puritate inchoemus novi diei obsequium, divini cultus præconium, matutinale Officium, omni distractione abjecta, cum frequenti pectoris tunsione et consimilibus gestibus devotionem excitantibus, si soli fuerimus et fieri possit secrete.21
Gallus jacentes excitat, non sua intentione, sed æternæ Sapientiæ præordinatione, quæ galli cantum ad hoc et ad multa alia ordinavit. Sed et sonus illius cantus cooperari potest ad hoc, imo et quasi exemplariter agit id ipsum: nam et cantus ille, tanquam effectus ex Dei institutione procedens, est quædam Dei laudatio, et materialiter admonet nos ut illa hora Deum et Creatorem nostrum laudemus, quum et irrationale animal suo illud faciat modo. Erubescamus ergo tunc ad surgendum tardare, cum tædio surgere et quasi imminentem horrere laborem. Hinc additur: et somnolentos increpat, id est, ipso suo effectu ostendit rationales creaturas reprehensibiles esse, quæ tunc præ somnolentia et torpore tardæ et inaffectuosæ sunt ad surgendum et confitendum Domino; gallus negantes, id est, non acquiescentes surgere et Deum laudare, arguit, id est, suis factis et cantibus tanquam exemplis reprehendit modo jam tacto.22 Sic quippe irrationalia in exemplum contra homines in medium deducuntur, eo quod illa observant ac implent ea quæ ipsis ab auctore naturæ sunt præstituta et instituta, quum tamen irrationalia exstent; homo autem, quum sit rationalis naturæ et suum factorem agnoscat informi notitia, factis tamen neget, et talis transgrediatur. Sicque apud Isaiam Deus conqueritur: Cognovit bos possessorem suum et asinus præsepe domini sui, Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit;23 apud Jeremiam quoque: Milvus in cœlo cognovit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non intellexit judicium Domini.24
Gallo canente, spes redit: id est, fiducia cunctis augetur, die jam proximante; spes quoque indulgentiæ peccatorum, in quantum tunc ad memoriam revocatur qualiter S. Petrus suæ negationis ac pejerationis tunc veniam impetravit: per quod omni peccatori spes datur. Sic et hora illa spes oritur operandi bona atque vitandi mala in die tunc imminente. Ægris salus refunditur, id est, infirmis sanitas aliqualiter exhibetur: quia, ut patet ex verbis Ambrosii introductis, infirmitatum incommoda tunc alleviantur, minusque sævit vulnerum dolor, et febrium mitigatur flagrantia, appropinquante ac influente de longe medicinali ac dulci vigore luminis solis.25 Mucro latronis conditur: id est, latrones ceterique malefici, qui tunc a suis retrahuntur excessibus propter lumen diei instantis, in quo metuunt deprehendi, reponunt tunc in vaginis gladios suos, et arma sua sæva abscondunt. Lapsis fides revertitur: id est, his qui corruerunt in tenebras lumini fidei contrarias, ut sunt hæresis, perfidia, diffidentia, redit tunc veræ fidei lumen, quando a somno exsurgentes modo præfato, et mentes suas ad Dominum dirigentes, a Sole justitiæ illustrantur, et prævaricatores redeunt ad cor, ac fidei stabilimenta considerant.26 Unde dixit Apostolus: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.27
Sequuntur duo versus compendiosæ orationis, quam in Hexaemeron B. Ambrosius deprompsit diffusius.
Jesu, labentes respice, id est, o Domine « Jesu » Christe, « respice » oculo pietatis ac miserationis tuæ immensæ nos « labentes », id est peccantes quotidie, imo et omni pene hora, saltem in venialibus, per mentis distractiones, incustodiam sensuum, per verba infructuosa, ac aliis modis, de quibus in Proverbiis legitur : Septies in die cadet justus. Joannes quoque apostolus : Si dixerimus (inquit) quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus.28 Estque miser et vilis lapsus dum ab altitudine actualis devotionis, sinceræ meditationis, virtuosæ affectionis, exemplaris locutionis, laudabilis operis, delabimur ad cordis evagationem, inutilem cogitationem, puerilem affectionem operationemve frivolam.29 Hinc oravit Psalmista : Adspice in me, et miserere mei ; et in Ecclesiastico orat vir sapiens : Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum.3031 Et nos videndo corrige, id est, misericorditer intuendo emenda nos, atque in vita hac pie ac paternaliter nos castiga, ne postmodum multo acrius ac diutius puniamur, quemadmodum Jeremias oravit : Corripe me, Domine, verumtamen in judicio (id est pio discretionis moderamine), ne forte ad nihilum redigas me.32
Si respicis, id est, si tam pie ac paterne nos adspicis, lapsus cadunt, id est, peccata nostra deficiunt ac delentur, quoniam ita adspicere, est peccatis ignoscere gratiamque præstare, fletuque culpa solvitur :33 dum enim sic respicis, cor lapsi compungitur, emollitur, et in pœnitentialem fletum saltem interiorem solvitur ; sicque culpa ejus dissolvitur et indulgetur, quemadmodum Petrus a te respectus, flevit amare ac veniam impetravit.34
Tu, lux, refulge sensibus, id est, « tu », Christe, « lux » vera, lux mundi, sapientia Patris æterni, irradia et resplende interioribus « sensibus » nostris, intellectum in omnibus illustrando, rationem docendo, vim quoque cogitativam et imaginativam a vanis et stultis apprehensionibus phantasticis, imaginationibus turpibus, involutionibus insensatis præservando et expurgando, ex quibus oriuntur timores pueriles, tristitiæ deprimentes, aut pravæ et carnales affectiones : ad quarum omnium eradicationem ac devitationem indigemus visitatione superna ac illustratione piissima, quia, ut scriptum est, sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur, nisi fuerit ab Altissimo emissa visitatio.35 Talibus ergo non immoreris, quum per Jeremiam Dominus dicat : Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ ? Imo protinus ut senseris quidpiam tale, ad salubria te converte, ad meditationem passionis dominicæ, ad memoriam novissimorum tuorum, ad considerationem divinæ præsentiæ, ad orationis refugium, ad psalmodiæ solatium. Denique, quum appetitus objectum sit bonum apprehensum seu cognitum, hinc nil appeti potest, aut abhorreri seu formidari, nisi jam apprehensum seu cogitatum :36 idcirco qui vult ab inordinatis passionibus tristitiæ et timoris et pravis affectibus seu concupiscentiis præservari aut liberari, studeat a prætactis apprehensionibus, imaginationibus, cogitationibus se purgare et præservare.37
Mentisque somnum discute. Somnus proprie ad partem pertinet sensitivam. Porro somnus mentis est duplex : unus laudabilis, qui est soporatio mentis in Deo, somnus contemplationis (de quo exponitur illud Geneseos : Immisit Dominus soporem in Adam ;38 unde exponi potest et illud in Psalmo : In pace in id ipsum dormiam et requiescam) ;39 alius vituperabilis, qui est negligentia, torpor, otiositas cordis intromorati, incustoditi, nec coram Deo sollicite ambulantis. Quem pessimum somnum precamur discuti et expelli a nobis, ita quod Deus excitet nos et illustret ad considerandum idonee quot et quantis circumdati et expositi simus periculis, quam metuendum judicium nobis immineat, quam crudelissimis inimicis vallemur, sicque cum metu, tremore et timore nostram operemur salutem, residuum vitæ nostræ spatiolum fructuose jugiter expendentes.40
Te nostra vox primum sonet : id est, ante cetera diei opera et humana colloquia te in primis laudemus et invocemus, quatenus primo quæramus regnum Dei et justitiam ejus, et omne quod agimus in verbo aut opere, omnia in nomine tuo agamus. Et vota solvamus tibi, id est, desideria pia et virtuosa tibi offeramus ac impleamus, juxta illud Psalmi : Sic psalmum dicam tibi in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem; itemque : In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam laudationes tibi. Vel, « vota », id est promissa quæ fecimus tibi, fideliter expleamus. Displicet enim Deo stulta et infidelis promissio. Quibus verbis in Ecclesiaste præmittitur : Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere. Ex quibus elicitur, quod infidelis et stulta promissio sit, non statim reddere, quum quis possit ac debet. Ideo in Deuteronomio jussum est : Quod semel egressum est de labiis tuis observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo. Et hoc valde pensandum est omni religioso ac metuendum, quum status religiosorum sit status perfectionis acquirendæ : ideo ad proficiendum in virtutibus atque votorum adimpletionibus, dignam diligentiam debitumque conatum non impendere absque mora seu indilate, utpote tempore opportuno, exstat eis damnabile ac mortale, et valde mortale, quum fractio voti enormius sit peccatum quam violatio juramenti. Hæc recolens in corde tuo, sollicitus esto; disce mori, disce te frangere ; assuesce subjectione et abjectione gaudere, in reprehensionibus tuis et castigationibus sicut in omnibus divitiis gloriari. Hæc facile implet qui se ipsum in Deo veraciter diligit, privatum prorsus evellens a corde suo amorem.
ALIA EXPOSITIO
Præterea potest hic hymnus spiritualius explanari, ut breviter tangam.
Æterne rerum Conditor, noctem diemque qui regis, id est statum ac tempus veteris Testamenti, de quo Apostolus : Nox præcessit; ac novi, de quo subjunxit : Dies autem appropinquavit. Regit quoque Deus « noctem » ac « diem », quia adversa et prospera confert ac ordinat, et omnia ad electorum dispensat salutem, quibus omnia cooperantur in bonum. Et temporum das tempora, ut alleves fastidium. « Tempora temporum » sunt tempora evangelicæ legis ac gratiæ, quæ temporibus legis naturæ legisque Moysis præeminent vehementer : in quibus gratiæ temporibus « fastidium » tollitur, quoniam lex evangelica est lex caritatis, quæ delectabiliter operatur. Amplius, fastidium quod olim erat in diuturna adventus Christi exspectatione, Christo jam nato, est alleviatum. Rursus, « temporum tempora, fastidium » tollentia, sunt dies præcipuarum solennitatum Ecclesiæ, quibus cum gaudio intersunt Christifideles.
Præco diei jam sonat: hoc est, doctrina beatissimi Joannis Baptistæ in Evangelio contenta et descripta, jam in Ecclesia prædicatur ac legitur, qui exstitit Christi « præco », nuntius et præcursor : qui Christus est spiritualis dies ac lux ; cujus etiam præco est omnis prædicator, doctor, pastor fidelis. Noctis profundæ pervigil, quia Joannes evigilator vigilantissimus fuit Judæorum, quos convertere satagebat ad Christum. Fuit insuper nocturna lux viantibus, quoniam partim ad vetus pertinuit Testamentum, et « viantibus » fulsit ac prædicavit Judæis. A nocte noctem segregans. Quamvis status et tempus evangelicæ legis, in qua gratia et veritas per Christum est facta, dies vocetur comparatione status et temporis veteris Testamenti, nihilo minus nox censetur respectu status ac gloriæ Beatorum; sicque inter has noctes distinxit Joannes, et segregavit eas ab invicem, dicens : Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum.
Hoc excitatus Lucifer, id est, « hoc » tempore gratiæ natus et apparens Christus, splendidissimum sidus, Oriens, ac splendor lucis æternæ (de quo mystice exponitur illud in Job :4142 Numquid producis Luciferum in tempore suo?), solvit polum caligine, id est, Ecclesiam, quæ in Evangelio regnum cœlorum et in Apocalypsi cœlum multoties appellatur, eruit de tenebris ignorantiæ et peccati, atque de obscuritatibus legis tegumentisque Prophetarum, præsertim in sacratissimo die Pentecostes, infundendo primitivæ Ecclesiæ Spiritum Sanctum, cujus illuminatione intellexerunt primi illi Salvatoris discipuli universam Scripturam, ac deinceps totum mundum illuminaverunt.43 Unde et Christus prædixit : Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.44
Hoc omnis errorum chorus viam nocendi deserit. Invisibiles quippe hostes virtute, fide et gratia Christi maxime sunt frenati et victi. Unde Christus deprompsit :45 Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Alibi quoque : Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici.46 Tandem etiam fecit tyrannos a Christianorum martyrizatione cessare.
Hoc nauta vires colligit, id est beatissimus Petrus et coapostoli ejus, quibus Christus denuntiavit : Faciam vos fieri piscatores hominum.47 Pontique mitescunt freta. Pontus seu mare est hoc sæculum nequam, seu turbulentum et vitiosum hominum genus, cujus inquietudines, bella, contentiones, amaritudines et peccata per Apostolorum prædicationem toto orbe pro magna parte cessaverunt, impiis illis ad Christum conversis et in ejus Ecclesia concorditer ac dulciter cohabitantibus, juxta illud Isaiæ : Tunc habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit;48 vitulus, leo et ovis simul morabuntur. Hoc ipsa Petra Ecclesiæ (de qua dixit Apostolus : Petra erat Christus) culpam diluit, id est vitia generis humani, de quibus sanctissimus Joannes disseruit :49 Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.50 Qui de se ipso perhibuit : Potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata.51 Quam et suis concessit discipulis ac sacerdotibus, loquens : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.52
Gallo canente, spes redit : id est, Christo evangelizante per suos vicarios et per evangelicam tubam, peccatores, quantumlibet vitiosi ac indurati, redierunt ad spem veniæ et salutis, quoniam ipse de se protestabatur :53 Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat; et rursum : Eum qui venit ad me non ejiciam foras.54 Et sic ægris per vitia salus, id est curatio a peccatis, refunditur. Unde et ipse expressit : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.55 Mucro latronis conditur, lapsis fides revertitur : hoc est, falsa doctrina cujuscumque seductoris reprobatur ac fugit, quia per Christi gratiam et doctrinam hæretici et pseudoprophetæ sunt confutati, et « lapsis » veritas fidei est oblata.
De his plura possent induci, sed prolixitas, fastidii mater, est evitanda.
AD LAUDES HYMNUS
Splendor paternæ gloriæ, De luce lucem proferens, Lux lucis et fons luminis, Diem dies illuminans.
Verusque sol, illabere, Micans nitore perpeti, Jubarque Sancti Spiritus Infunde nostris sensibus.
Votis vocemus et Patrem, Patrem perennis gloriæ; Pater potentis gratiæ Culpam releget lubricam.
Informet actus strenuos, Dentem retundat invidi, Casus secundet asperos, Donet gerendi gratiam.
Mentem gubernet et regat, Casto, fideli corpore; Fides calore ferveat, Fraudis venena nesciat.
Christusque nobis sit cibus, Potusque noster sit fides;
Læti bibamus sobriam Ebrietatem spiritus.
Lætus dies hic transeat : Pudor sit ut diluculum, Fides velut meridies, Crepusculum mens nesciat.
Aurora cursus provehit, Aurora totus prodeat, In Patre totus Filius, Et totus in Verbo Pater.
Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paracleto, Et nunc et in perpetuum. Amen.
Footnotes
-
p. 18 C. et s. ↩
-
Exod. XX, 9-11. ↩
-
p. 103 A' et 8. ↩
-
Eccli. XX, 6. ↩
-
Eccle. III, 1. ↩
-
Gen. I, 14. ↩
-
Dan. II, 21. ↩
-
Ps. CIII, 19, 20, 22, 23. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Matth. XII, 8. ↩
-
Job XXXVIII, 12, 18-20. ↩
-
p. 103 A' et s. ↩
-
Ibid. 36. ↩
-
*forsan errorum* ↩
-
Job xxiv, 15-17. ↩
-
Joann. III, 20. ↩
-
Matth. xii, 18. ↩
-
Luc. xii, 32. ↩
-
Marc. xiv, 30. ↩
-
Luc. xxii, 61, 62. ↩
-
Thren. III, 41. ↩
-
Tit. I, 16. ↩
-
Is. I, 3. ↩
-
Jer. VIII, 7. ↩
-
p. 108 B'. ↩
-
Is. XLVI, 8. ↩
-
Ephes. V, 14. ↩
-
Prov. xxiv, 16. ↩
-
1 Joann. 1. 8. ↩
-
Jer. x, 16. ↩
-
Eccli. xxxvi, 1. ↩
-
Jer. x, 24. ↩
-
Ps. cxviii, 132. ↩
-
Luc. xxii, 61, 62. ↩
-
Eccli. xxxiv, 6. ↩
-
Gen. u. 21. ↩
-
Ps. 17, 9. ↩
-
Gen. ii, 21. ↩
-
Joann. 1, 9; viii, 12. ↩
-
Philipp. 2, 12. ↩
-
Hebr. 1, 3; ↩
-
Zach. vi, 12; ↩
-
Sap. vii, 26. Job xxxviii, 32. ↩
-
Joann. XVI, 13. ↩
-
Joann. XII, 31. ↩
-
Luc. X, 19. ↩
-
Matth. IV, 19. ↩
-
Is. XI, 6. ↩
-
I Cor. X, 4. ↩
-
Joann. I, 29. ↩
-
Matth. II, 6. ↩
-
Joann. XI, 23. ↩
-
Luc. XIII, 16. ↩
-
Joann. VI, 37. ↩
-
Matth. IX, 12. ↩
Chapter 26 of 32