Skip to the text

Expositio hymni

IN eo fit ad Dei Filium oratio ut suo lumine nos illustret, peccata noxiaque repellat et virtutes in nobis adaugeat.

Auctor Ambrosius. Carmen iambicum dimetrum.

HYMNUS ab alto incipit intellectu, deinde post primum versum totum oratio est.

1 Splendor paternæ gloriæ, id est, tu, Unigenite, « splendor gloriæ paternæ », id est fulgor splendidissimæ gloriæ Dei Patris, seu majestatis atque substantiæ ejus, oriens ex lumine Patris fontali : in quo splendore majestas et omnis perfectio æterni Genitoris plene, perfecte naturaliterque relucet. Filius namque procedit a Patre per intellectum, quum sit Verbum et Sapientia Patris. Idcirco procedit a Patre secundum rationem assimilationis plenæ ac naturalis : perfectio namque intellectus consistit in assimilatione intellecti ad intelligentem. Pater quoque vocatur qui de substantia sua generat similem sibi : hinc Filius nuncupatur imago Dei Patris, et character seu figura substantiæ Patris. Unde ad Hebræos asseritur : Qui quum sit splendor gloriæ et figura substantiæ ejus ; et Sapiens : Vapor est enim virtutis1 Dei, et emanatio quædam claritatis omnipotentis Dei sincera, candor lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.2 Hæc quippe emanatio est naturalis, intellectualis, ad intra.

De luce lucem proferens, hoc est, ex te ipso, qui summa lux es, producens Spiritum Sanctum, qui est lumen æternum. Imo tota supergloriosissima Trinitas est una et eadem lux sicut et una essentia : idcirco, quum Pater dicitur genuisse lumen, et Filius lucem spirasse, per hæc nomina absoluta intelliguntur relativa, hoc est ipsæ Personæ, quæ relative dicuntur, ut Filius dicatur « de luce lucem » proferre, hoc est Spiritum Sanctum, qui est lux. Dicitur quoque Filius « lucem de luce » proferre, hoc est Spiritum Sanctum producere de luce, id est de virtute spirativa sibi data a Patre, et rursus Spiritum Sanctum qui est lux de luce, hoc est procedens a Patre, qui est lux fontana. Insuper Filius protulit « lucem de luce », hoc est, Spiritum Sanctum misit et dedit Apostolis a Patre, quemadmodum ait :3 Quum venerit ille Paracletus quem ego mittam vobis a Patre.

Lux lucis, hoc est, tu, Unigenite, es « lux lucis », id est lux emanans a Patre, qui est lux a nullo procedens : es enim Deus de Deo, lumen de lumine, Deus verus de Deo vero, et hoc juxta sensum prætactum. Et fons luminis, id est Spiritus Sancti, qui a Patre et Filio tanquam ab uno fonte procedit. Filius quoque, sicut Pater, est « fons luminis », hoc est universæ lucis creatæ : imo tota individua consubstantialisque Trinitas est unus et idem fons creati luminis omnis. Dies diem illuminans. Christus vocatur metaphorice « dies », quoniam sicut dies exterior illuminat oculos corporales et dirigit in agendis, sic Christus oculos interiores ; et ita per « diem » designatur mens desuper illustrata. Dies item exterior temporalis et dies etiam in patria, lucem suam a Christo secundum quod Deus est, fontaliter sortiuntur.

Verusque sol, illabere. Christus, fons sapientiæ, Verbum æternum, vocatur « sol verus », eo modo quo protestatur :45 Ego sum vitis vera. Quod tamen metaphorice, id est per similitudinem, convenit ei : et tamen dicitur vitis vera, non per proprietatem naturæ, sed ad distinctionem vitis falsæ, cui dicit Jeremias : Quomodo conversa es in pravum, vinea aliena ?6 De qua loquitur Deus : Exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas.7 Sic itaque Christus, præsertim secundum deitatis naturam, dicitur « verus sol » : sol, inquam, sapientiæ, sol justitiæ, solque intelligentiæ (de quo in Sapientia fatentur iniqui : Sol intelligentiæ non est ortus nobis), qui vere illuminat animas devotorum.8 Porro, quum Christus ut Deus, omnium rerum illabatur essentiis, quomodo deprecamur eum illabi mentibus nostris, nisi per donorum suorum infusionem, multiplicationem et incrementa, ita ut omnium animarum nostrarum interiora radiis illuminationum suarum infundat, caritatis ardoribus impleat, donis virtutibusque infusis atque indesinenti profectu ditet, decoret, perficiat, quatenus deliciæ ejus sint esse nobiscum et in nostris cordibus jugiter commorari ?9 Micans nitore perpeti, id est, in te ipso æterna et infinita claritate refulgens, perpetuoque « nitore », hoc est lumine gloriæ, irradians mentibus Beatorum. Ad quem Boetius fudit hanc precem : Atque tuo splendore mica. Rursus, « micans », id est, bonis coruscans, « nitore perpeti », hoc est Spiritu Sancto, qui est nitor ac puritas finem non habens.10 Jubarque (id est omne donum gratuitum, pulchrum ac splendidum) Sancti Spiritus infunde nostris sensibus.

Votis vocemus et Patrem, hoc est, Deum Trinitatem (cui quotidie dicimus :11 Pater noster qui es in cœlis), seu « Patrem » æternum Unigeniti Dei (unde in Joanne habetur : Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris), invocemus piis desideriis ac fervidis, prout decet tantum Patrem affectuosissime invocari, qui respuit indevotum, evomit tepidum, negligentem detestatur ac pigrum ;1213 Patrem perennis gloriæ, id est æternæ beatitudinis atque lætitiæ in se ipso ; « Patrem » quoque Christi, qui est gloria Patris (siquidem filius sapiens est gloria patris) ;14 et rursus, « Patrem perennis gloriæ », id est perpetuæ jucunditatis Beatorum in patria, eo modo quo Pater luminum appellatur, id est causa fontalis ac paternalis omnium luminum et jucunditatum bonarum.15 Juxta quem sensum subjungitur : Pater potentis gratiæ, quoniam causa est et origo gratiæ gratum facientis et omnium gratuitorum bonorum : cujus gratia tantæ est potestatis, quod in ea et per eam omnia possumus quæ Deus a nobis requirit, omnibus quoque adversariis nostræ salutis consistimus fortiores, quemadmodum ait Apostolus : Omnia possum in eo qui me confortat.16 Culpam releget lubricam, id est, expellat a nobis vitia instabilia, rectum iter ad salutem impedientia, et ad casum mortis moventia, quemadmodum via exterior lubrica frequenter inclinat ad casum, et facit nutare, ac expeditum impedit gressum. Unde de impiis fertur in Psalmo :1718 Fiat via illorum tenebræ et lubricum.1920

4 Informet, id est, fortiter formet et causet in nobis, actus strenuos, id est actiones virtutum idoneas, fortes, condignas. Deus namque est qui operatur in nobis velle et perficere, juxta Apostolum.21 Cui loquitur Isaias : Omnia opera nostra operatus es nobis.22 Item, « informet », id est, doceat nos exercere, « actus strenuos », non remissos : quia, ut Salomon loquitur, qui dissolutus et remissus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis.23 Hinc orat Psalmista : Doce me facere voluntatem tuam.24 Dentem retundat invidi, id est, morsum et lacerationem ac læsionem invidiosi diaboli, seu etiam hominis rancorosi et obloquentis, reprimat et confringat, sicut Psalmographus loquitur Deo : Dentes peccatorum contrivisti ;25 et iterum : Filii (inquit) hominum, dentes eorum arma et sagittæ.2627

Casus secundet asperos, id est, eventus adversos, duros, pœnales, faciat nobis prosperos esse ac salutares, ita quod eos patienter ferendo proficiamus ex eis, et sic omnia cooperentur nobis in bonum.28 Unde ait Apostolus : Gloriamur in tribulationibus ; et iterum : Deus (inquit) faciet cum tentatione proventum. Hinc additur : Donet gerendi gratiam, id est, Deus præstet « gratiam » ac virtutem taliter operandi ac ita nos habendi quod sic omnia 5 nobis proficiant ad salutem.

Mentem gubernet et regat, id est, superiorem animæ partem, intellectum et voluntatem, « regat » in interioribus actibus et « gubernet » in exterioribus, casto, fideli corpore, id est, ita ut corpus sibi habeat obtemperans, continens atque fideliter agens, juxta illud Apostoli : Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore.29

Fides calore ferveat, hoc est, caritatis ardore formetur et accendatur, ac fortiter operetur : etenim fides sine caritate informis est, et quæ non habet opera, mortua est in se ipsa.30 Insuper fides dono sapientiæ adornatur et adjuvatur ad contemplandum divina. Sit ergo in nobis fides clara, fervida et operatoria, quæ ad omne bonum nos incitet et confortet :31 nam et Sancti per fidem vicerunt regna ;32 et hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra.33 Ipsa est omnis boni fundamentum et radix, ac vita justi. Fraudis venena nesciat, id est, diabolica tentamenta, perfidorum errores, persuasiones pestiferas et omnium hæreticorum deceptionem abhorreat, ut semper inviolata, pura et fortis persistat.

Christusque nobis sit cibus, hoc est refectio et confortatio animæ nostræ. Ipse enim est panis vitæ et intellectus, sapientia summa mentem reficiens et confortans, qui et sacrosancto corpore pretiosoque sanguine suo nos alit in Sacramento, ut fatetur evangelista Joannes :34 Ego sum panis vitæ, qui de cœlo descendi ; et denuo :35 Hic est panis de cœlo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur in æternum ;36 itemque : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.37 Potusque noster sit fides : id est, consideratio fidei dulcem et salutarem nobis efficiat cibum istum, et mentes nostras contra æstum tentationum refrigeret, quatenus salubriter masticemus mente hunc cibum, et convertamur ac transformemur in ipsum.

Læti bibamus sobriam ebrietatem spiritus : hoc est, « ebrietatem spiritus sobriam », id est potum prætactum, spiritualiter, modeste ac pure inebriantem cor nostrum, videlicet fidei contemplationem ab immoderato scrutinio abstinentem ac mentem divinorum gustu atque prædominante caritatis affectu replentem, gustemus, hauriamus, et instar poculi deglutiamus in intima spiritus nostri hilariter. De qua refectione et ebrietate Sponsus in Canticis loquitur : Comedite, amici, et bibite ;38 et inebriamini, carissimi.

Lætus dies hic transeat : hoc est, totum hunc diem in virtuosis actibus cum spirituali gaudio expendamus, omnem otiositatem, negligentiam, transgressionem totis viribus detestantes ac devitantes : sicque dies vocatur lætus aut tristis, ex lætitia aut tristitia hominum qui sunt in eo. Sic ergo impleamus quod dixit apostolus Paulus ad Philippenses : Gaudete in Domino semper. Oportet itaque ut omnia cultus divini obsequia prompto animo, hilari mente, cum interna alacritate spiritus peragamus, sicut hortatur Propheta : Servite Domino in lætitia. Verumtamen jucunditatem hanc filiali timore, frequenti compunctione, diligenti cordis custodia oportet muniri, temperari, misceri, quum scriptum sit :39 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.40 Nam et sapiens in omnibus metuit, et beatus homo qui semper est pavidus.41 Inordinata vero tristitia, sæcularis et mordax, omni homini, præsertim solitario, est vitanda, quem oportet bonæ esse fiduciæ, et in infinita Dei misericordia respirare, non pusillanimem desolatumve esse, imo in cella cœlicam ducere vitam, orationibus, psalmodiis, meditationibus, compunctionibus, interdum autem et lectioni vacando. Hinc in Ecclesiastico edocetur : Tristitiam longe expelle a te, multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea ; melior est mors quam vita amara ; jucunditas cordis, hæc est vita hominis.4243 Unde apud Job : Cur misero data est lux, et vita his qui in amaritudine sunt ? Porro qui novit ac didicit in adversis gaudere, et ipsam afflictionem objectum lætitiæ sibi statuere in quantum multipliciter utilis est, potest semper gaudere.

Pudor, id est sapientialis erubescentia, qua homo fidelis erubescit in divinæ majestatis præsentia viliter se habere, Creatorem offendere, turpiter cogitare, « pudor » quoque, hoc est pudicitia castitatis, sit ut diluculum, id est, sit principium illuminationis animæ nostræ, quemadmodum diluculum seu aurora principium est diei ac lucis diurnæ. Nempe per hoc quod coram

Deo peccare verecundamur et nobili castitati operam damus, valde desuper illuminari incipimus, quia de ista erubescentia scriptum est : Est confusio adducens gratiam et gloriam. Hinc indurato et assuefacto in vitiis loquitur Jeremias : Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Fides velut meridies : id est, fides nostra dono sapientiæ ac lumine gratiæ taliter illustretur, caritatis quoque fervore ita perficiatur, ut tanquam meridies fulgeat in mente ac ferveat, atque per bona opera ædificationis exempla præbeat proximis, et ita sit lucerna lucens ac ardens. Crepusculum, hoc est occasum peccati, recessum illuminationis divinæ et minorationem lucis internæ, mens nesciat, id est, cor nostrum non patiatur neque incurrat ; imo, sole declinante, magis ac magis se intus recolligat, ad Dominum elevetur, ac soli sapientiæ se applicare non cesset, dicendo : Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit. Hinc in Vesperarum hymno cecinimus :

Ut quum profunda clauserit Diem caligo noctium, Fides tenebras nesciat, Et nox fide reluceat.

Aurora cursus provehit : hoc est, in « aurora cursus », id est celer motus ad bona seu fervens progressus in actus virtutum, « provehit », id est, ad altiora et meliora sustollit et elevat mentem, quemadmodum sol in aurora ascendit in cœlo ; vel, « aurora cursus », id est ipsum diluculum, in quo incipit cursus diei et processus operationis diurnæ, « provehit », id est, promotionem in meliora agere inchoat : quod aurora agere perhibetur, quia in ea hoc agitur.

Aurora totus prodeat, in Patre totus Filius, et totus in Verbo Pater : id est, in ipsa « aurora Filius totus », id est Christus perfectus ac integer, Deus et homo, exsistens « totus in Patre » tanquam Verbum Patris in corde Patris æternaliter invariabiliterque persistens, « et Pater » consistens « totus », id est perfectus, in Filio tanquam in naturali ac plena imagine sua, « prodeat », id est, gratiose nobis appareat, ita quod utrumque fideliter contemplemur in aurora, sicut loquitur Isaias :44 De mane vigilabo ad te; et Psalmista : Mane adstabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.45 Ecclesiasticus quoque asserit : Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum. Expresso interea Patre et Filio, intelligitur simul Spiritus Sanctus, amor et nexus, communio et osculum utriusque : qui Spiritus Sanctus totus est in utroque, atque uterque totus in ipso. Et enim quælibet divina et increata Persona est tota in qualibet alia, seu potius in alia utraque ; et ut primo libro asserit Damascenus, singulæ Personæ in singulis sunt per circumincessionem, quum quælibet sit immensa, et item per essentiæ identitatem, ut sanctus disseruit Augustinus, quum consubstantiales esse noscantur.

Quocirca sincere ac dulciter contemplemur quam prorsus immensa sit superbeatissimæ Trinitatis hujus beatitudo et gloria, quanta propinquitas mutua ; quam superclarissime et superdeliciosissime se invicem æternaliter intueantur, quam superardentissime se invicem ament et amplectantur, et utique intensive penitus infinite ; quam multæ et summæ sint eis rationes mutuæ dilectionis, quam superdulcissime se mutuo perfruantur. Tantæ ergo summæ et superbenedictæ Trinitatis felicitati ac gloriæ totis congratulemur præcordiis, humiliter deprecantes ut et nos pauperculi, pietate ipsius, ad videndum et degustandum quod credimus et speramus, mox post vitæ hujus curriculum perducamur.

Ecce hunc hymnum cum sublimi contemplatione, cum pura et ferventi affectione, cum præcordiali Dei laudatione cantemus. Panis ille cœlestis qui cibus est angelorum per facialem adspectum, sit cibus noster per fidem et fidei notionem, per caritatis affectum. Nec sine ingenti et prorsus rationabili causa omittamus quotidie consecrare et sumere tam superpretiosissimum cibum, ac Deo Patri tam acceptissimum sacrificium immolare, satagentes et conversationem ad hoc ipsum peragendum condecentem et (quantum imbecillitati nostræ exstat possibile) suo modo habere condignam. Spiritualiter vero manducemus hoc sacramentum assidue, imo et qualibet hora. O quanta est nobilitas sacerdotis ita agentis !46 Utinam efficaciter saperent nobis ista.

AD PRIMAM HYMNUS

  1. Jam lucis orto sidere, Deum precemur supplices Ut in diurnis actibus Nos servet a nocentibus.

  2. Linguam refrenans temperet Ne litis horror insonet, Visum fovendo contegat Ne vanitates hauriat.

  3. Sint pura cordis intima, Absistat et vecordia,

Carnis terat superbiam Potus cibique parcitas.

  1. Ut quum dies abscesserit, Noctemque sors reduxerit, Mundi per abstinentiam, Ipsi canamus gloriam.

  2. Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paracleto, Et nunc et in perpetuum. Amen.4748

Footnotes

  1. Hebr. i, 3. ↩

  2. Sap. vii, 25, 26. ↩

  3. Joann. xv, 26. ↩

  4. Joann. xv, 1. ↩

  5. 2 Eccl. 1, 5. ↩

  6. Jer. ii, 21. ↩

  7. Is. v, 2. ↩

  8. Sap. v, 6. ↩

  9. Prox. vii, 31. ↩

  10. De Conselat. lib. II, metr. 9. ↩

  11. Matth. vi, 9. ↩

  12. Apoc. iii, 18. ↩

  13. Joann. 1, 18. ↩

  14. Prox. x, 1. xv, 20. ↩

  15. Jacob. 1, 17. ↩

  16. Philipp. 13. ↩

  17. Prov. x, 1. xv, 20. ↩

  18. De Consol. lib. II, metr. 9. ↩

  19. Ps. XXXIV, 6. ↩

  20. Is. XXVI, 12. ↩

  21. Philipp. II, 13. ↩

  22. Ps. III, 8. ↩

  23. Prov. XVIII, 9. ↩

  24. Ps. CXLII, 10. ↩

  25. Rom. VIII, 28. ↩

  26. Ps. LVI, 5. ↩

  27. Rom. v, 3. ↩

  28. I Cor. X, 12. ↩

  29. 1 Thess. IV, 2, 4. ↩

  30. Jacob. II, 17. ↩

  31. Hebr. XI, 33. ↩

  32. I Joann. V, 4. ↩

  33. Rom. I, 17 ↩

  34. Eccli. XV, 3. ↩

  35. Joann. VI, 48, 51. ↩

  36. Ibid. 50. ↩

  37. Ibid. 56. ↩

  38. Cant. V, 1. ↩

  39. Ps. II, 11. ↩

  40. Eccli. XVIII, 27. ↩

  41. Prov. XXVIII, 14. ↩

  42. Eccli. XXX, 24, 25, 17, 23. ↩

  43. Job III, 20. ↩

  44. Luc. XXIV, 29. ↩

  45. Ps. v, 5. ↩

  46. Joann. vi, Ps. Lxxvii, 23. ↩

  47. Joann. vi, 51. ↩

  48. Is. xxvi, 9. ↩

Chapter 27 of 32