Skip to the text

Expositio hymni

INVOCATUR in eo Spiritus Sanctus ut dignetur nobis illabi; hortamur deinde ut et corpore et animo divinas personemus laudes, ac ferventem caritatis affectum in proximos habeamus.

Auctor Ambrosius. Carmen iambicum dimetrum.

HORA Tertiarum recte precamur Spiritum Sanctum ut se nobis dignetur infundere, qua hora sanctissimæ primitivæ Ecclesiæ fuit infusus, juxta quod dictum est in hymno de solennitate ipsius: Dum p. 60 A. hora cunctis tertia.

Nunc Sancte nobis Spiritus, unum Pa- 1 tri cum Filio, dignare promptus ingeri :123456789101112 id est, tu, o « Spiritus Sancte », qui es « unum Patri cum Filio », id est substantialiter unum cum Patre æterno ac unigenito ejus Filio, « dignare nunc », id est in hac hora, « promptus ingeri nobis », hoc est intime imprimi per tuorum infusionem, incrementa et perfectionem charismatum, ut supra in hymnis de solennitate Spiritus Sancti ipsius expositum est ; nostro refusus pectori, id est rursus infusus seu restitutus, superadspersus tanquam dulcissima unctio saluberrimumque unguentum « nostro pectori », id est cordi.

Os, lingua, quæ sunt instrumenta loquendi, mens, id est intellectus et ratio, sensus interior atque exterior, vigor, hoc est tota animæ fortitudo, confessionem personent, id est, perfecte et fervide sonent et exprimant ac decantent « confessionem », id est divinæ majestatis laudationem, juxta illud : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; et item : Psallam Deo meo quamdiu sum. Confitebor tibi, omne bonum tibi grata mente ac humili adscribendo, mihi ipsi vero deficere et peccare et ad omne malum exsistere pronum. Sic quoque confitebor tibi confessione propriæ culpæ, juxta quod scriptum est : Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino. Nam, ut in Proverbis expressum est, qui abscondit scelera sua, non dirigetur;13 qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Ideo sanctus Job protulit :14 Vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus.15 Ad hoc hortatur nos Jeremias : Scrutemur vias nostras, et quæramus et revertamur ad Dominum;16 levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlos.

Flammescat igne caritas, id est, amor spiritualis, divinus, infusus inardescat, crescat, perficiatur in nobis æstuanti flammigeroque affectu, prout in Evangelio loquitur Christus : Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur ?17 Accendat ardor proximos, id est, fervor divini ac fraterni amoris corda calefaciat proximorum nostrorum, sicut fatetur Psalmographus :1819 Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis.20

Hunc brevem hymnum non brevi nec parva devotione cantemus, imo dulcissimum illum Paracletum dulci ac æstuanti invocemus affectu, et universa quæ agimus, ad profectum et perfectionem divini ac fraterni ordinemus amoris, nec a primo torpeamus fervore, ne Christus nobis objiciat illud Apocalypsis :2122 Habeo adversus te pauca, quoniam caritatem tuam primam reliquisti; memor esto itaque unde excideris et pœnitentiam age. Itemque ait ad quemdam : Scio opera tua, quia nec calidus es neque frigidus;23 sed nunc quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo. Hinc ad Hebræos hortatur Apostolus : Consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum.24

Si amabilis est creatura, nonne in infinitum amabilior est Creator? Ejus ergo bonitatem, amabilitatem, dulcedinem et decorem, omnem ipsius dilectionem, liberalitatem et gratiam super genus humanum sinceriter contemplemur, sicque accendamur in eo. Quod si nec ita accendimur, invocemus bonitatem ejus immensam ut ipse nos inflammare dignetur; suspiremus ad ipsum assidue, affectuose dicentes :25 O dulcissime Deus, quando te toto corde amabimus? Sicque decantato hoc hymno, Missarum solenniis cum summa devotione interesse ac jubilare Altissimo non differamus.

AD SEXTAM HYMNUS

  1. Rector potens, verax Deus, Qui temperas rerum vices, Splendore mane instruis, Et ignibus meridiem.

  2. Exstingue flammas litium, Aufer calorem noctium ;

Confer salutem corporum, Veramque pacem cordium.

  1. Præsta, Pater piissime, Patrique compar Unice, Cum Spiritu Paracleto Regnans per omne sæculum. Amen.

Footnotes

  1. Eccli. xx, 8. ↩

  2. Ps. cxxxix, 12. ↩

  3. Eccle. x, 14. Job xiii, 5. ↩

  4. Prov. xxix, 11. ↩

  5. Eccli. xxviii, 28. ↩

  6. Ps. xxxvii, 2. Jacob i, 19. ↩

  7. Ibid. 26. ↩

  8. Hebr. xiii, 9. ↩

  9. Luc. vi, 25. ↩

  10. Ephes. v, 11. ↩

  11. Eccle. vii, 6. ↩

  12. Prov. xv, 23. ↩

  13. Ps. xxxi, 5. ↩

  14. Prov. cxviii, 13. ↩

  15. Job xiii, 15, 6. ↩

  16. Thren. iii, 0, 41. ↩

  17. Luc. xii, 49. ↩

  18. Ps. ix, 2. ↩

  19. p. 54 A. ↩

  20. Ps. xxxviii, 4. ↩

  21. Ps. iii, 15, 16. ↩

  22. Ps. ciii, 33. ↩

  23. Apoc. ii, 4, 5. ↩

  24. Hebr. x, 24. ↩

  25. Gen. viii, 21. ↩

Chapter 29 of 32