Skip to the text

Expositio hymni

IN eo divina laudatur potentia a provida ordinatione ac dispositione temporum, oraturque Deus ut ardores concupiscentiarum a nobis tollat, corpori sanitatem, animæ tranquillitatem tribuat.

Auctor Ambrosius. Carmen iambicum dimetrum.

1 RECTOR potens, verax Deus. Deum, omnium creatorem omnipotentem, esse eorum quæ condidit potentem rectorem, in aliorum expositione hymnorum patuit jam frequenter : qui est « verax Deus », quoniam ipse solus est Deus verus veritate naturæ, qui solus est ens penitus independens, absolute perfectum, actus purus et esse purissimum in se subsistens, ab omnibus infinita excellentia separatum ; qui etiam « verax » est in verbis, in promissis, in cunctis suis judiciis, sicut et Filius dicit ad Patrem : Sermo tuus veritas est ; et Psalmista : Principium verborum tuorum veritas. Atque Tobias ait : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ misericordia et veritas. Qui temperas rerum vices, hoc est, moderaris, disponis et ordinas temporalium rerum ac temporum processus et successiones, tempora et ætates, ut plenius fuit expositum super illud : p. 102 A' et s., 109 C et s.

Joann. xvii, 17. Ps. cxviii, 160. Tob. iii, 2.1

Æterne rerum Conditor, Noctem diemque qui regis.

Splendore mane instruis, id est, auroram informas et ornas candore ac radio solis, intelligendo per « mane », quod est pars temporis, temporalia quæ sunt in ipso diluculo, ut elementa et mixta, quæ tunc solis lumine perfunduntur; et ignibus meridiem, hoc est, tempore meridiano afficis et qualificas elementa ardoribus solis. Tunc enim sole exsistente in alto, fit reflexio radiorum ejus ex objectione corporum talium : ex qua reflexione calor causatur, præsertim dum reflexio magis directe perpendiculariterque causatur.

Exstingue flammas litium, id est ignitos motus passionum, et pravos iræ, impatientiæ, cupiditatis furores, ex quibus lites, contentiones ac consimilia vitia oriuntur. Anima namque iracunda incendit litem. Jacobus quoque ait :2 Unde bella et lites in vobis?3 nonne ex concupiscentiis vestris? Nam ira materialiter definitur esse accensio sanguinis circa cor : hinc ira non habet misericordiam, nec erumpens furor, et impetum spiritus concitati ferre quis poterit ?4

Aufer calorem noctium, id est concupiscentiarum fervores et actus, quibus nocturno tempore magis vacatur. Confer sa- lutem, id est habitudinem congruam et salubrem, corporum, ut secundum exigentiam profectus felicitatisque animæ corpora nostra regantur spirituique subdantur, et corporea sanitate ad honorem Dei bene utamur : nam et salus inferiorum in recta consistit subjectione ad superiores ; veramque pacem cordium, id est internam quietem in Deo et gaudium imperturbatum in actibus virtuosis. Pax namque superaddit gaudio imperturbationem, nec potest anima veram invenire pacem nisi in suo Creatore, cui loquitur Augustinus : Domine, creasti nos propter te, et inquietum est cor nostrum quousque perveniat ad te.

Præsta, Pater piissime, Patrique compar Unice, id est, tu, Unigenite, Deo Patri æqualis.5 Istud supra expositum est.

Hunc hymnum, quemadmodum ceteros, devotione congrua depromamus, atque ad ea quæ desuper obtinere precamur, dignam quoque operam, diligentiam et annisum impendere non cessemus. Oportet quippe naturam cooperari gratiæ Dei, ut faciat homo quod in se est : quia, ut Augustinus deprompsit, qui creavit te sine te, id est sine tua cooperatione, non justificabit te sine te. Hæc demum est ratio quod quotidie multa orando in Horis ac aliis precibus, non exaudimur, et petentes nobis profectum dari virtutum, aridi permanemus, quoniam et remisso oramus affectu, neque satagimus impedimenta exauditionis vitare, id est negligentias et peccata (quantum naturæ possibile est) occasiones etiam peccandi undique declinare, et ad ipsa virtutum exercitia, quantum ad substantiam operum, nos pro viribus adhibere, extendere, applicare. Si quis regem offendisset terrenum, sibique peteret indulgeri, nec tamen a regis cessaret offensa, numquid rex, quamvis valde clemens, illi ignosceret? Non puto. Itaque, juxta tenorem precum hymni istius, conemur pravissimos iræ, impatientiæ ac omnis inordinatæ et sensualis affectionis impetus et flammas suffocare. Impatiens namque operatur stultitiam, et ira in sinu stulti quiescit, ac hominem similem efficit furioso. Sensualis quoque affectio venenum est spiritualis amoris :6 sic et effectus sensualis et inordinatæ affectionis, oscula, amplexus et attactus, non carent periculis.7 Non ergo per talia neque per immoderantiam cibi et potus foveamus aut excitemus in nobis ipsis aut aliis calores noctium, incentiva libidinis, stimulos carnis : quod et junioribus, in quibus adhuc viget sanguinis calor, et qui ad motus inordinatos sunt proni, potissimum est pensandum et observandum. Unde, ut recitat Cassianus, sancti patres in Ægypto inter cetera statuerunt ne unus Fratrum alterius tangeret manum :8 quod item in Regula S. Pacomii divinitus edita, de cœlo allata et per sanctum angelum viro sancto præsentata, continebatur.

AD NONAM HYMNUS

  1. Rerum, Deus, tenax vigor, Immotus in te permanens, Lucis diurnæ tempora Successibus determinans.

  2. Largire clarum vespere Quo vita nusquam decidat,

Sed præmium mortis sacræ Perennis instet gloria.

  1. Præsta, Pater piissime, Patrique compar Unice, Cum Spiritu Paracleto Regnans per omne sæculum. Amen.

Footnotes

  1. p. 109 C et s. ↩

  2. Eccli. xxviii, 11. ↩

  3. Jacob. iv, 1. ↩

  4. Prot xiv, 4. ↩

  5. p. 24 C et s., 118 D'. ↩

  6. Prov. xiv, 17. ↩

  7. Eccle. vii, 10. ↩

  8. Cf. t. XXVII, p. 30 C'. ↩

Chapter 30 of 32