Expositio hymni
DIVINA in eo laudatur providentia, sua virtute omnia conservans, diei partes suis vicibus distinguens, oraturque Deus ut felicem et beatum vitæ exitum, et post piam ac sanctam mortem, vitam æternam largiatur.
Auctor Ambrosius. Carmen iambicum dimetrum.
ECCLESIA Dei in hymnis et precibus, Horis et canticis suis, semper sollicita est omnia illa sic ordinare ut et tempori congruant et gratia vitandi peccata obtineatur divinitus. Hinc in hymno Nonæ oramus pro gratia ac virtute pertingendi immaculate ad vesperum.
1 Rerum, Deus, tenax vigor, id est, o tu, « Deus » omnipotens, « vigor tenax rerum », id est vis seu potestas omnium rerum conservativa indesinenter : vigor, inquam, non formalis inhærens, sed separatus effectiveque operans, sine cujus manutenentia et incessanti conservatione, nulla penitus creatura posset per unum momentum consistere aut durare, etiam minus quam dies sine lumine solis, ut non solum theologi, sed profundiores quoque philosophi conscripserunt. Hinc Sapiens dicit Deo :1 Quomodo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur ?
Immotus in te permanens, id est in te ipso prorsus incommutabilis perseverans, quemadmodum per Prophetam protestaris : Ego Dominus, et non mutor. Propter ea loquitur Balaam : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur ; neque ut filius hominis, ut mutetur : dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? Denique, juxta Philosophum, Deus est actus purus, id est natura seu forma non inhærens, sed foris manens, omnia formans, nihil informans, quamvis in cunctis realiter sit : simplicissima (inquam) formalissimaque natura, in qua nulla potentia passiva determinans, nulla differentia contrahens, nil materiæ aut materialis proprietatis potentialitatisve limitans ; sed natura in se ipsa infinita, omnino perfecta, æternaliter et prorsus invariabiliter in optima ac superbeatissima sui dispositione consistens, cujus est nullo indigere, a nullo moveri, actuari aut perfici, imo cetera universa movere, actuare, perficere. Ecce quam gloriosus et supergloriosus est Dominus Deus noster : cui super hoc præcordialissime congratulari semper debemus. Ideo dixit Boetius :
O qui perpetua mundum ratione gubernas, ... stabilisque manens, das cuncta moveri.
Verumtamen Plato asseruit primum motorum, utputa Deum, moveri : quod quamvis Aristoteles reprehendat, verba tamen, non mentem magistri sui Platonis impugnat. Etenim eo sensu disseruit Plato Deum moveri, quo et S. Dionysius primo capitulo de Cœlesti hierarchia loquitur : Omnes illuminationes, moto Patre, id est Deo creatore, descendunt. In quibus verbis non aliud designatur per Deum moveri, quam ipsum in actum procedere.
Lucis diurnæ tempora successibus determinans : id est, tu, Deus, « determinans », id est finiens ac distinguens, « tempora lucis diurnæ », id est horas ac claritatem diei, « successibus », id est successivis processibus indesinentique cursu a diluculo usque crepusculum : quod Deus facit per solis irradiationem ac motum. Opera namque naturæ Deo in Scripturis principaliter adscribuntur, præsertim in Job, qui loquitur Creatori omnia ordinanti : Manus tuæ fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? Pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me.2
Largire clarum vespere, id est, gratiose nobis concede virtutem perveniendi ad vesperam et finem hujus diei sine sordibus vitiorum, ut « clarum » ac lucidum « vespere » sortiamur, toto diei tempore in operibus lucis et gratiæ, non tenebrarum ac dæmonum, fructuose deducto, præsertim quia post prandium, ventre repleto, solent homines ad vana et inutilia esse procliviores, aliquantula jam servitute ante prandium Deo exhibita, quasi unoquoque talium illud Proverbiorum dicente :3 Victimas pro salute devovi, hodie reddidi vota mea; idcirco egressus sum ut viderem te.
Quo vespere, vel potius « quo », id est per quam tuam largitionem tam gratiosam, vita nusquam decidat, hoc est, conversatio nostra interim nequaquam cadat deorsum ab altitudine gratiæ ac virtutum in ima culparum, nec defluat sine fructu. Propter quod ad Hebræos expressit Apostolus : Abundantius oportet nos observare ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus; quomodo enim effugiemus, si tantam neglexerimus salutem?45 Sed præmium mortis sacræ perennis instet gloria, hoc est, beatitudo æterna immineat, appropinquet præfixoque tempore nobis præstetur « præmium », id est pro mercede, « sacræ mortis », id est virtuosi felicisque obitus, quem utique habebimus, si juxta tenorem orationis præmissæ, in bonis actibus perseveremus, atque in prætactis a te fuerimus exauditi : nempe, ut ait Salvator, qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. Vel, « præmium mortis sacræ », id est beata merces ac retributio passionis et mortis Christi, qui tradidit se pro nobis, videlicet « gloria perennis, instet », id est, nobis incumbat ac condonetur. Christus quippe ex summa caritate, obedientia, pietate, patiendo et moriendo pro nobis, gloriam nobis promeruit æternalem, ut patuit jam frequenter. Et Petrus ait : Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu, deglutiens mortem ut vitæ æternæ efficeremur heredes. Unde et ipsemet fassus est : Filius hominis non venit ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.6
Itaque et hunc hymnum sic decantemus ut ad clarum vespere quotidie et tandem ad prosperum finem vitæ perducamur, sicque vere participes simus meriti ac præmii Dei et Salvatoris, et impleamus quod hortatur Apostolus : Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta (id est pro nihilo reputata); recogitate eum qui talem sustinuit adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris.7 Hinc nos quoque indefesse adhæreamus justitiæ, et pro ea libenter patiamur adversa, confusione contempta, id est, omnem confusionem, despectionem, vituperationem quam ob hoc perpessi fuerimus, parvi pendentes, imo pro nihilo reputantes :8 quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad perennem gloriam quam Dominus et Salvator sua sacratissima morte promeruit nobis :9 quam consequemur, si tamen compatimur.
AD COMPLETORIUM HYMNUS
Christe10, qui lux es et dies, Noctis tenebras detegis, Lucisque lumen crederis, Lumen beatum prædicans.11
Precamur, sancte Domine, Defende nos in hac nocte; Sit nobis in te requies, Quietam noctem tribue.
Ne gravis somnus irruat, Nec hostis nos subripiat, Nec caro illi consentiens Nos tibi reos statuat.
Oculi somnum capiant, Cor ad te semper vigilet; Dextera tua protegat Famulos qui te diligunt.
Defensor noster, adspice, Insidiantes reprime;
Guberna tuos famulos Quos sanguine mercatus es.
Memento nostri, Domine, In gravi isto corpore; Qui es defensor animæ, Adesto nobis, Domine.
Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paracleto, Et nunc et in perpetuum. Amen.
Footnotes
Chapter 31 of 32