Articulus 3
METRI HUJUS PRIMI EXPOSITIO.
DIVISIONES multiplices quas textibus quidam præmittunt, videntur potius obscurare quam elucidare sensum verborum; et quidquid prævolando inducunt de intelligentia litteræ atque de his quæ aguntur et continentur in ea, nec tamen ante ipsius expositionem clare intelligi valet, hoc totum ex clara et plana textus elucidatione evidenter patet atque facillime elici potest. Hinc divisionibus illis relictis, textum clarissime explanabo: per quod sine difficultate intelligetur quidquid in divisionibus expositionibusque prolixis præmittitur.
Itaque Boetius in primo hoc metro describit ac pandit dispositionem suæ personæ in corde et corpore, in qua fuit quando hæc scripsit: primo recitans sua adversa, quatenus juxta mentis suæ conceptum, Philosophiam inducat quasi personam consolatricem, et sapientialibus suis consiliis ac doctrinis mentem ab omni irrationabili mœstitia ac dolore immoderanter gravante ac deprimente, relevantem, curantem, ac de cetero præservantem; ita ut mens deinceps discat et assuescat in adversitatibus, tribulationibus, persecutionibus gloriari, quemadmodum sanctus apostolus Jacobus in exordio suæ hortatur epistolæ: Omne gaudium existimate, fratres, quum in tentationes varias incideritis.1 Ait ergo Boetius:
Carmina qui quondam studio florente peregi, etc. Ordo verborum est: Ego qui quondam, videlicet studio florente, peregi carmina, id est, metra jucunda dictavi, seu prosas aut libros delectabiles conscripsi, heu! flebilis, id est vehementer tristis, cogor, id est, inducor et impellor nunc, inire modos loquendi mœstos, id est lugubres seu fletui aptos, mœrorem animi designantes. Nam teste Philosopho, ea quæ sunt in voce, id est verba vocalia, sunt notæ, id est signa, earum passionum, id est affectionum et conceptionum, quæ consistunt in anima. Propter quod asserit Plato: Ad hoc nobis datus est sermo, ut mutuæ conceptionis fiant indicia, id est, quatenus unus alteri indicet mentis suæ conceptum. Hinc Sanctis in patria post resurrectionem sermo vocalis non erit necessarius ad hunc usum. Unde dominus Guillelmus, Parisiensis episcopus, in libro suo de Universo videtur sentire, quod Sancti post diem judicii glorificati in corpore, se invicem non alloquentur vocaliter, quoniam corda sua invicem intuebuntur, et unus clare conspiciet conceptum atque affectum alterius. Porro Doctor solennis, puta Henricus de Gandavo, in suis Quodlibetis fatetur, quod alloquentur se invicem ex inæstimabili abundantia interioris lætitiæ: quod verius creditur, quia nec corda nec ora vacabunt aut cessabunt ibidem a laudibus Creatoris, ut asserit Augustinus. Denique, ut Seneca protestatur, sermo loquentis imago est mentis. Ideo homines in afflictionibus atque mœroribus gravibus constituti, in dolorosa ac tristia verba prorumpunt, sicut et hi qui jucunditate abundant interius, verba proferunt gaudiosa. Idcirco dixit Salvator: Ex abundantia cordis os loquitur. Et sanctus Job in doloribus positus:2 Verba (inquit) mea dolore plena sunt.3
¹ Ita legitur in editione Coloniensi. Unde Dionysius noster duos videtur scripsisse prævios articulos, qui perierunt sicut et Proœmium. (Cf. tom. I, pag. lvi, n. 46.)
At vero Boetius in adolescentia et juventute sua erat studens Athenis, floruitque ibidem flore adolescentiæ ac juventutis vigore, fama, honore, profectu, sapientia ac virtute; et tunc carmina non vana, amatoria et lasciva composuit, sed versus, sermones ac libros perutiles. Potest autem per studium ipsa studentium Universitas designari, quæ excellenter floruit tunc Athenis, quemadmodum postea diu Parisiis, præsertim quando regebant ac studebant ibi Alexander, Albertus, Thomas, Bonaventura, Ægidius: quo tempore erant ibi (ut legitur) septuaginta millia studentium. Rursus per studium intelligi potest ipse conatus occupatioque studentis ad proficiendum: quia ut Tullius ait, studium est vehemens applicatio animi ad aliquid peragendum; et ita studendum est pro adeptione scientiæ, sapientiæ ac virtutum. Propter quod Salomon loquitur: Si sapientiam quæsieris quasi pecuniam, et quasi thesauros effoderis eam, tunc invenies scientiam. Fac ergo et tu quod in Ecclesiastico scriptum est de aure hominis studiosi: Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam. Hinc corde intento et totis viribus applicato, verba lectionis adverte.
Præterea, in exordio hujus metri Boetius meminit pristinæ suæ prosperitatis, quatenus opposita juxta se posita clarius innotescant. Et quod ait, « cogor », non est accipiendum de absoluta coactione seu necessitate, quæ etiam in voluntatem non cadit, sed sicut expositum est. Sicque cogebatur Boetius inire seu aggredi tristes « modos » seu species eloquendi. — Verumtamen carmen interdum accipitur pro cantu seu metro aut eloquio mœsto (juxta illud in Ezechiele, Erant in libro scriptæ lamentationes, et carmen, et væ), communius tamen pro jucundo.4 Unde in Ezechiele Dominus loquitur ad ipsum Prophetam: Factus es eis quasi carmen musicum quod dulci suavique sono canitur.
Consequenter ostendit Boetius, sibi suppetere et esse in promptu materiam conscribendi flebiles versus lugubresque sermones.
Ecce mihi laceræ dictant scribenda Camœnæ. Camœna vocatur musa canens amœne, id est, suaviter sonans: sicque per Camœnas designantur hoc loco scientiæ naturales philosophicæ sive poeticæ, quæ in se delectabiles sunt et scientem delectant. Ex quibus tamen accipitur consequenter ac indirecte materia, occasio seu consideratio contristandi. Propter quod dicitur eamdem esse scientiam contrariorum, et unum oppositum dicitur cognosci per alterum, ut ægrum per sanum: qui enim cognoscit quod sanitas consistit in apta contemperatione humorum et elementarium qualitatum, faciliter potest perpendere, quod ægritudo ex distemperatione et superfluitate materiæ oritur. Sic, quoniam Boetius ex scientiis atque sententiis philosophorum ac poetarum cognovit, quod bonis ac sapientibus viris debentur honor, prosperitas, promotio ac libertas (quemadmodum in libro Proverbiorum Salomon loquitur, Intelligens gubernacula possidebit; et rursus, Gloriam sapientes5 possidebunt), et nihilo minus Boetius ipse vidit se virum doctissimum, justitiæ zelatorem, in exsilium missum, incarceratum, detractionibus denigratum; habuit ex his causam tristitiæ, quæ ex adversis consurgit. Sicque præfatæ Camœnæ dictabant, id est, ministrabant et offerebant ei, « scribenda », id est materiam conscribendam, seu prosas et versus stilo tradendos prout suo competebat proposito.6 Quæ Camœnæ vocantur « laceræ », id est laceratæ, et quasi dissutæ et diminutæ seu imperfectæ, quoniam sicut musa rupta et læsa sonat inepte, sic prædictæ scientiæ ingerendo mœrorem interioribus et exterioribus Boetii auribus, quasi dolorose ac male sonabant, juxta quod in Ecclesiaste asseritur: Qui addit scientiam, addit et dolorem. Rursus Camœnæ hæ laceræ nuncupantur, quoniam naturales scientiæ ac poetarum sententiæ valde sunt imperfectæ ac debiles, imo frequenter erroneæ, respectu sententiarum theologicæ veritatis, cujus libri atque scientiæ indissolubili firmitate fulciti sunt atque fundati.78910 Unde in Prologo super Lucam dicit Ambrosius : Mundana scientia, verborum ambitu fucata est; sapientia vero sacræ Scripturæ, rerum veritate est magis subnixa. Est igitur sensus: « Ecce Camœnæ laceræ », id est præfatæ scientiæ, « dictant mihi scribenda », id est, administrant et præbent mihi ea quæ scribere debeam. Ex habitu namque scientiæ sciens procedit in actum, et novit quid scribere debeat et quid loqui. Hinc, ut in Ecclesiastico et Proverbiis legitur : Sapiens se ipsum in verbis amabilem facit;11 os vero fatuorum ebullit stultitiam.12
Sequitur: Et veris elegi fletibus ora rigant. « Elegi » nominantur cantus et versus de calamitatibus et ærumnis tractantes, quales in diversis historiis copiose habentur, etiam in divinis, sicut sunt Threni seu Lamentationes Jeremiæ prophetæ. Est itaque sensus: « Elegi », id est hujuscemodi versus, « rigant ora fletibus veris », hoc est, consideratio seu decantatio talium versuum ac verborum tam ubertim me plangere facit, quod lacrimæ ex meis oculis defluentes labia mea humectant: juxta illud in Threnis, Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus.13
Porro Boetius dicendo, « fletibus veris », insinuat esse et fletum falsum, dolosum, confictum. Fletus quoque dicitur verus dupliciter. Primo, quia ex justa aut rationabili oritur causa. Qui si ex caritate procedat, meritorius est vitæ æternæ: ut dum quis sic sua aut proximorum deplorat peccata, aut alia magna adversa. Sic Christus videns civitatem Jerusalem, flevit super eam.14 Et David rex pœnitens valde: Lavabo (inquit) per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo.15 Sic, ut in Vitaspatrum describitur, dum abbas Pastor audisset obiisse abbatem Arsenium, flevit et dixit: Beatus es, abba Arseni, quia deflevisti te ipsum in hac vita; qui enim se ipsos in hac vita non deplorant, se in futuro sæculo in æternum deflebunt. Secundo fletus dicitur verus, quia ex interno dolore seu compassione procedit: quamvis dolor ille sit forsitan inordinatus, sicut et aliqui lugent quia se vindicare non valent. Fictus vero, dolosus et falsus fletus censetur, qui arte et assuefactione seu calliditate educitur: quemadmodum in Jeremia de crudeli ac impio Ismaele narratur, qui Godolia occiso, occurrens octoginta contristatis ac miseris viris, incessit plorans et flens, quousque eos perduxit ad lacum, ubi eos occidit.16 Sic quoque puellæ quædam ac feminæ norunt flere. De quibus dixit Ovidius:
Neve puellarum lacrimis moveare caveto; Ut flerent oculos erudiere suos.
Denique fletus Boetii fuit verus, quia ex rationabilibus causis effusus: quoniam vidit rempublicam ac fidem catholicam per impiissimum Theodoricum tyrannum in multis subverti, et se multis cladibus premi.
Sciendum duplex esse hominis bonum. Unum corporale ac temporale: in quo non consistit hominis salus, nec necessarium est ad spiritualem profectum. Et hoc homini invito potest auferri: ut exteriores divitiæ, et amici, ac sanitas corporis. Aliud est bonum hominis spirituale internum, ut scientiæ et virtutes: quæ ab invito nequeunt tolli. Hinc ait Boetius:
Nullus terror potuit saltem pervincere has Camœnas, ne prosequerentur comites iter nostrum: hoc est, nemo me ita potuit perterrere, quod prædictæ Camœnæ non « prosequerentur » tanquam sodales « iter nostrum » usque in istud exsilium. Tanquam dicat: Quamvis persecutor abstulit mihi patriam et amicos, divitias, dignitatem, honores et prosperitatem terrenam, non tamen potuit mihi auferre præfatas scientias consolatoriasque sententias, nec potuit impedire quin illæ in corde meo manerent, sicque ubique pergerent mecum. Hinc de Joseph patriarcha scriptum est: Hæc (utpote sapientia) venditum justum non dereliquit, descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit eum. Unde et quidam philosophus omnibus suis bonis exterioribus spoliatus disseruit: Sapientiam mihi auferre non potestis. Alius quoque philosophus spoliatus locutus est: Omnia bona mea mecum manserunt. Solæ namque scientiæ et virtutes sunt vera hominis bona: ideo non pervincuntur, id est, non tam perfecte vincuntur ac obruuntur invito libero arbitrio, ut tollantur. Sic et Seneca in epistola quadam refert de quodam prudente, qui omnibus rebus suis combustis, solus ab igne evadens, et interrogatus an omnia amisisset, respondit: Omnia mea habeo mecum. Si ergo gentiles illi philosophi ista carnalia et terrena taliter contempserunt, quid carnales et cupidi Christiani coram Deo sunt responsuri?
Gloria felicis, etc. Gloria multipliciter sumitur. Primo, ut Tullius loquitur, pro frequenti seu celebri fama cum laude. Secundo, pro jucunditate. Tertio, pro eminenti repræsentatione perfectionis causæ, potissimum primæ causæ, in suo effectu, juxta illud Ecclesiastici: Gloria Dei plenum est opus ejus. Atque his tribus modis accipi gloria potest quum dicimus: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Quarto, pro objecto seu materia gloriæ, hoc est pro re in qua et de qua quis gloriatur, ut dum Salomon protestatur: Filius sapiens, gloria patris; filius vero stultus, mœstitia est matris suæ. Et ita nunc sumitur; ut sit sensus: Gloria felicis olim viridisque juventæ, id est, ea quæ fuerunt mihi materia, ratio et objectum consolationis et gloriæ in juventute mea prospera ac virenti, solantur, id est consolantur, fata mea, id est diffortunia et eventus mei, nunc mœsti ac senis. Boetius quippe in juventa seu juventute sua in libris ac studio, in virtutibus atque scientiis compilationibusque librorum gloriabatur: in quibus etiam in senio suo consolationem quæsivit ordinate, in Deo, non in illis, finaliter persistendo, imo ad Omnipotentis honorem ac veram beatitudinem omnia referendo. Hæc est gloriatio bona et consolatio salutaris, de qua primo Machabæorum libro Jonathas loquitur: Solatio habemus sanctos libros, qui in manibus nostris sunt. Hinc in Ecclesiastico fertur: Vinum et musica lætificant cor, et super utraque dilectio sapientiæ. Senibus quoque gloria et consolatio magna est, tempore juventutis ac adolescentiæ studio sapientiæ et scientiæ profectuique virtutum efficaciter studuisse. — Porro fatum multipliciter sumitur, ut infra dicetur; nuncque improprie capitur, pro eventibus ac diffortuniis: ad quæ influentiæ cœlestes aliquo modo disponunt, ut patebit inferius, ubi de fato tractabitur.
Ex his accendaris, o studens, ad expendendum dies adolescentiæ juventutisque tuæ sapienter ac fructuose, in omni profectu scientiæ ac virtutum, ut in novissimis tuis læteris. Etenim hujus rei doctrinam atque exemplum ostendit tibi natura in minusculo animante, utpote in formica, de qua in Proverbiis inducitur: Vade ad formicam, o piger, et disce sapientiam; quæ quum non habeat ducem nec præceptorem, parat in æstate escam sibi, et congregat in messe quod comedat. In quibus verbis, per æstatem intellige juventutem ac adolescentiæ robur; per messem, tempus abundantis instructionis. Quemadmodum ergo formica præparat ac reponit in æstate alimenta quibus opportuno tempore sustentetur, atque in messe colligit victualia quibus vescatur in hieme; ita et tu in adolescentia et juventute, et dum bene eruditos habes magistros, fortiter stude exuberanterque profice, opulentiam gratiæ ac virtutum in mente tua reconde, conserva, corrobora, ex quibus in senio, adversitate et ægritudine, consolationem, refectionem ac constabilitionem accipias, quum et denuo Sapiens dicat: Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute invenies?
Consequenter ostendit Boetius cur præ-
I Mach. XII, 9.
Eccli. XL, 20.
Prov. VI, 6-8.
Eccli. XXV, 5. tacta consolatione indiguit, tangendo mala pœnæ quæ ex suo exsilio ceterisque adversis incurrit, dicens : Senectus enim inopina, id est improvisa, quam non opinabar tam celeriter adipisci, venit, id est, jam contigit mihi, properata malis, id est, festinantius solito eveniens mihi ex malis pœnalibus, adversitatibus, mœroribus, quibus affligor et diu vexatus sum; et dolor, id est afflictio mea in mente et corpore, jussit, id est, per modum potenter jubentis fecit, suam ætatem, id est festinatam senectutem, mihi inesse. Nam cani intempestivi, id est albi seu grisei pili, funduntur vertice, id est, in superiori parte capitis mei nascuntur aut diffunduntur: qui cani dicuntur « intempestivi », id est ante naturale ac solitum tempus exorti; et laxa cutis, id est cutis corporis mei jam laxata, carnibus pro magna parte consumptis, sicque evacuata et rugosa effecta, tremit, quoniam naturalis calor sustentans ac erigens, deficit in eadem, corpore effeto, id est corpore meo consueta nutritione privato: quia captivis, incarceratis, principi odiosis, pretiosa, fortia, calida alimenta, quibus assuetus fui in Roma, non exhibentur, nec hic mihi concessa sunt. Effeta vero dicitur res infertilis ex defectu caloris, seu extra fetum nutritionemve posita; estque adjectivum, et dicitur effetum, quasi extra fetum.
Pro horum intelligentia, advertendum quod senectus est duplex. Una omnino naturalis, ex solito cursu naturæ proveniens: et communiter venit in senio, naturali calore deficiente. Frigiditas namque est mater albedinis, sicut calor, nigredinis. Alia accidentalis et quodammodo violenta, ex infirmitatibus, doloribus immoderatisque curis proveniens, aut etiam ex vigiliis et studiis diuturnis, atque infrigidatione penetrante ad interiora. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Cogitatus ante tempus senectam adducet;17 et sequenti ibi capitulo: Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. Nempe ex cogitationibus talibus de ponderosis, nocivis ac terribilibus rebus, oriuntur in appetitu sensitivo afflictivæ passiones, ut timor, tristitia, mœror, quæ fiunt cum corporali transmutatione frequenter immoderate, secundum συστολήν et διαστολήν, id est cordis constrictionem et dilatationem:18 sicque distemperatur complexio naturalis, humor consumitur, vis naturæ debilitatur; unde et cutis arescit, rugatur, ac tremit. Propter quod Salomon: Spiritus (inquit) tristis exsiccat ossa;19 itemque: Sicut tinea vestimento et vermis ligno, ita tristitia nocet cordi. Unde et Job in afflictionibus constitutus, de his loquitur: Cutis mea aruit et contracta est; et alibi: Rugæ meæ testimonium dicunt contra me.
Denique tremor causatur in corpore, eo quod spiritus vitales soliti corpus erigere, ex frigiditate perdunt vigorem, ita quod pondus membrorum sustollere nequeunt:202122 quumque membra pondere suo tendant deorsum, spiritus autem vitales pro viribus sursum, oritur ex contrariis conatibus illis ac motibus tremor, nec solum in senibus, sed et in timentibus, sanguine recedente a membris ad cor. Unde in libro Danielis habetur, quod genua Balthasar regis præ timore collidebantur ad se invicem.
Consequenter Boetius instar hominis vehementer desolati et præ adversitatibus mori optantis, deflet suæ vitæ prolongationem in tantis miseriis.23 Mors hominum felix est, quæ inserit, id est immittit, se ipsis hominibus non dulcibus annis*, id est tempore adversitatis et amaritudinis,* et sæpe vocata, venit mœstis*, id est, advenit hominibus tristibus, diu optata et frequenter postulata et invitata ab ipsis.*
Porro mors quum sit privatio vitæ, nec aliquid positivum in se ipsa, non est felix neque secundum se appetibilis: imo in se et secundum se, et directe ac per se, est quædam corruptio atque miseria, nocumentum et pœna ac malum pœnale. Quum enim esse et vivere sint omnibus naturaliter appetibilia per se, constat quod corruptio eorumdem sit quid malum et abhorrendum. Idcirco, secundum Philosophum, omnium terribilium terribilissimum est mors; et sapiens quidam asserit: Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione viventium. Ex quo patet, quod mors non est directe de intentione naturæ nec Creatoris. Propter quod subditur ibi: Creavit enim ut essent omnia. Verumtamen mors dicitur felix per accidens, in quantum est terminus calamitatis: sicque appetitur a quibusdam. Imo etiam beata et pretiosa vocatur, in quantum est quasi janua vitæ æternæ, juxta illud in Psalmo: Pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Non tamen debemus adversitates et tribulationes vitæ præsentis tam moleste impatienterve ferre, ut appetat quis mortem secundum se, et malit omnino non esse quam talia sustinere, sed debet potius ea æquanimiter tolerare ex rationabilibus causis, videlicet, pro suis peccatis, pro gratiæ incremento, pro dominicæ passionis imitatione, et ut per ea evadat futura supplicia, gloriosior quoque reddatur in beatitudine sempiterna. Hinc æternam damnationem merentur qui ut evadant adversa, tædia et tormenta vitæ præsentis, occidunt se ipsos. De hoc infra plenius dicam.
Denique tempus in se non est amarum aut dulce, sed quædam ipsius motus mensura. Denominationem vero sortitur ab his quæ fiunt in tempore. Imo et ea quæ fiunt in tempore, tempori adscribuntur. Unde apud Matthæum ait Salvator: Sufficit diei malitia sua; et Apostolus: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Qui nihilo minus ad Corinthios scribit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
Hinc deflet Boetius quod mors miseris eam cupientibus deest nec advenit; et more poetarum fatur de morte quasi de re subsistente, habente libertatem accedendi et occidendi dilate sive indilate, et recedendi atque parcendi, et ait: Heu, heu! id est, proh dolor! Et repetitio confirmatio dicti est, excitatio quoque ad attendendum. Quam surda aure, id est per modum auris surdissimæ, mors avertitur (deponentaliter), id est, avertit ac despicit, miseros mori optantes, differendo venire et exstinguere eos, et ipsa mors sæva negat claudere oculos flentes, id est, protrahit vita et potestate videndi privare oculos miserorum, præ tædio vitæ ac desiderio mortis plorantium!24
Iste est modus loquendi poeticus, quum tamen mors non sit nisi privatio vitæ, et accidens corruptivum, sequens ex naturalibus causis aut violentis. Ista etiam est querela dolentium, afflictorum, miseriis oppressorum, qui interdum magis loquuntur secundum vehementiam suæ afflictionis impetumque doloris, quam secundum rectæ judicium rationis. Juxta quem modum sanctus Job dixit, afflictionibus plenus, Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo:25 prout istud infra limpidius exponetur, quia de horum plena expositione, multa restant dicenda. Nihilo minus oppressi suppliciis possunt mortem laudabiliter affectare secundum sensum prætactum, tanquam januam vitæ sequentis ac melioris, et item in quantum mors est finis præsentis afflictionis: sic tamen mors non est appetenda absolute, sed sub conditione, si et in quantum complaceat Deo. Sic quippe in Ecclesiastico ait Scriptura: O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, defecto ætate, et cui cura est de omnibus.26 Hinc item in libro Job scribitur: Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt?27
Consequenter Boetius invehitur contra fortunam, quia et ipsa instar mortis, vago et incerto provenit cursu: et sicut mors frequenter insequitur fugientes, videlicet juvenes, fortes, divites, gloriantes, terrenis prosperitatibus abundantes, et fugit eam desiderantes, utpote miseros, desolatos; ita fortuna multoties magis arridet iniquis quam justis, nulli tamen stabiliter servat fidem in omnibus, nisi forsan perpaucis.
Fortuna vero est causa per accidens; et quid realiter sit, infra patebit. Itaque ait:
Dum fortuna malefida, id est infidelis, seu fidei malæ, faveret levibus bonis, id est, olim mihi arrideret in temporalibus bonis ac mundi honoribus, quæ vana et levia et quasi nullius momenti sunt comparatione spiritualium æternaliumque bonorum, in quibus temporalibus aliquando abundabam, tunc tristis hora, id est tempus mœroris, merserat pene, id est, fere in terram dejecit et amputavit, caput meum. Nam sicut præhabitum est, quando Boetius adhuc præfuit Romæ in consulatu, Theodoricus tyrannus ex odio insidiabatur Boetio, fecitque eum adjudicari proscriptioni aut morti, et in exsilium depulit eum. Illaque hora fuit tristis, secundum quod tempus sumit denominationem eorum quæ fiunt in tempore: propter quod tempus prosperitatis dicitur lætum, et tempus adversitatis triste vocatur. Nunc, videlicet tempore exsilii mei, quia fortuna nubila, id est obscura et mihi molesta, mutavit vultum fallacem, id est respectum suum deceptorium ac incertum (nam ante respexit me blando, arridenti prosperoque respectu, jam autem contrario), vita impia, id est crudelis et impiis sæpe favens, protrahit ingratas moras, id est, durationes exsistentiæ meæ mihi non placentes, et de quibus non ago grates, prolongat in hac conversatione molesta. Hæc profert Boetius poetico more et doloris affectu, non quod hominum vita regatur fortuna aut causis fortuitis, sed omnipotentis Dei providentia certa: quamvis vita præsens fortunæ partim subjaceat quantum ad naturales et proximas causas, et quoad causas per accidens, quæ omnes divinæ providentiæ sunt subjectæ, cujus respectu nihil est casuale neque fortuitum, ut infra tractabitur.
Denique propter hunc bipartitum fortunæ respectum, antiqui eam pingebant cum duplici vultu (uno anteriori, formoso, jucundo; alio posteriori, deformi ac mœsto), et cæcam, pedibusque carentem, ac alas habentem: quia incerta est, et qui ei innituntur ac credunt, spiritualiter excæcantur atque falluntur; ipsa quoque velut avis, volat instabilis de uno ad alium. De qua in Anticlaudiano scribit Alanus:
Hæc est inconstans, incerta, volubilis, anceps.
Hinc in persona Fortunæ quidam effatur:
En ego Fortuna: si starem sorte sub una, Et non mutarer, nunquam fortuna vocarer.
Istud ergo expertus, Boetius subdit: Quid me felicem toties jactastis, amici? hoc est, o amici, incaute me sæpe reputastis et affirmastis esse beatum: non enim fui perfecte simpliciterque felix censendus, quum ad beatitudinem requiratur secura in bonis stabilitas, quæ mihi non adfuit, quia qui cecidit et dejectus est a bonis, propter quorum eminentiam reputatus fuit beatus, ille non erat stabili gradu, id est in statu firmo atque immobili: quemadmodum ego, qui propter divitias, honores, dignitates, et consimilia quædam, beatificabar a multis, destitutus sum et privatus omnibus illis, et in has redactus miserias. Juxta hunc sensum beatus Job dixit: Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum.
Postremo, posset hoc metrum tropologice seu moraliter exponi de quocumque fideli erudito, a grandi prosperitate ad vehementem miseriam devoluto:28 quales in novo Testamento plures fuerunt sancti episcopi, seu alii præsidentes ac eminentes personæ, ab hæreticis, regibus impiisque tyrannis aut perversis hominibus, a suis dignitatibus, officiis possessionibusve depulsi, atque in exsilium, carcerem aut mortem detrusi; et ad hos potest hæc littera faciliter applicari.
Footnotes
-
Jacob. 1, 2. ↩
-
Matth. xii, 34. ↩
-
Job vi, 3. ↩
-
Ezech. II, 9. ↩
-
Prov. I, 5. ↩
-
Eccli. I, 1. ↩
-
Eccle. I, 18. ↩
-
Eccle. III, 35. ↩
-
Prov. XXXIII, 32. ↩
-
Prov. II, 4. ↩
-
Eccli. xx, 13; ↩
-
Prov. xv, 2. ↩
-
Thren. 1, 2. ↩
-
Luc. xix, 41. ↩
-
Ps. vi, 7. ↩
-
Jer. xli, 2-7. ↩
-
Eccli. xxx, 26. ↩
-
Jer. xxxi, 1. ↩
-
Prov. xvii, 22. ↩
-
Jer. xvi, 9. ↩
-
Job vii, 5. ↩
-
Job xxv, 20. ↩
-
Dan. v, 6. ↩
-
* evitat ↩
-
Job III, 3. ↩
-
Eccli. XLI, 3, 4. ↩
-
Job III, 20. ↩
-
Job xvi, 13 ↩
Chapter 3 of 199