Articulus 4
DUBIORUM HUJUS PRIMI METRI PROPOSITIO ET ABSOLUTIO.
JOANNES. — Placet mihi hæc expositio litteralis; verum circa nunc introducta occurrunt mihi dubia multa.
Quæro igitur primo, utrum Boetius fuit in veritate tam desolatus ac tristis, mortemque cupiens et de prolongatione suæ vitæ Deo ingratus, sicut in verbis his suis apparet. Si dicatur quod non, videtur ista mendose scripsisse: imo et ista scribendo, videtur scandalizasse legentes ac audientes, pusillanimitatem, inconstantiam, impatientiam et immoderatam prorsus tristitiam suam omnibus reserando. Si dicatur quod sic, objicitur quod in Proverbiis Salomon contestatur:1 Non contristabit justum quidquid ei acciderit;2 itemque: Vir sapiens fortis est; et vir doctus, robustus ac validus. Quum ergo Boetius fuerit homo doctissimus, imo et virtuosus, nequaquam videtur quod ita succubuerit passionibus sensualitatis ac animi motibus, sed amore justitiæ, præsertim ex caritate Dei ac desiderio salutis æternæ, pertulerit æquanimiter universa, intuendo quod ait Apostolus:3 Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis. Denique philosophi concorditer docuerunt, quod sapientis est motibus passionum prævalere ac dominari.
DIONYSIUS. — Boetium fuisse virum sapientiæ ac virtutum confidimus; nec ex impatientia, pusillanimitate, aliave vitiosa radice, eum ut sonant verba præhabita locutum putamus. Fuit tamen in inferiori sensitivaque parte animæ ejus tentatio quædam humana, et exsurrectio primorum motuum passionum jam præfatarum tristitiæ ac doloris et tædii vitæ: ita quod quantum ad sensitivum et naturalem quemdam affectum, maluisset per mortem a tot ac tantis afflictionibus erui, quam diutius in vita hac conservari. Sicque loquebatur secundum impetum et vehementiam quamdam hujusmodi passionum, ad declarandam dispositionem quam habuit in inferiori suæ animæ portione: ut scirent fideles quam dira et gravia toleravit, utpote a tanto principatu, consulatu, honore, fama, opulentia, libertate injuste dejectus, atque in tam ærumnosam exsulationem, captivitatem, incarcerationem ejectus; sicque ejus exemplo discamus, in consimilibus, aut saltem minoribus, in adversis patientiam custodire, pensantes quod talis ac tantus vir tot et tanta pertulerit propter justitiam et propter commune bonum.
JOANNES. — Istud satis dulciter, pulchre ac favorabiliter sonat pro præconizatione et honore Boetii: sed unde id probas, quum verba ipsius evidenter aliter sonent aliudque videantur prætendere?
DIONYSIUS. — Nescis? Imo quum scias quod idem ipse Boetius qui in persona afflicti, ægri, dejecti, loquitur præinducta, in sequenti mox prosa in persona loquitur Philosophiæ, verba utique sapientiæ, et quæ superior pars animæ ejus ex deliberatione sensit ac censuit, depromens: nonne advertis quod prædicta secundum sensualitatem expressit?
JOANNES. — Adverto et fateor, sed opto id certius comprobari; et quæro an in hujusmodi motibus passionum excessit.
DIONYSIUS. — Non oportet eum a culpis venialibus excusare: et quamvis motus primo primi, eo quod sint pure naturales, omni careant culpa, etiam veniali; motus tamen secundo primi, qui scilicet ex prævia apprehensione seu cogitatione nascuntur, venialiter sunt culpabiles. Porro an in aliquo horum mortaliter aliquando lapsus sit, Dominus novit. Et si sic, certum est eum inde efficaciter pœnituisse : imo creditur martyr esse, ab eodem tyranno hæretico diu vexatus ac dira morte occisus, ob eamdem aut similem causam, a quo et ob quam Joannes Papa et Symmachus consularis perempti sunt.
Præterea mirari non debes Boetium taliter esse locutum, quum etiam sanctissimi viri Job ac Jeremias multo dolorosius et (ut prima facie posset videri) immoderantius sint locuti. Scriptum est namque in libro Job : Aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, et ait :4 Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo ; quia non conclusit ostia ventris qui portavit me. Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii? Cur exceptus genibus? Cur lactatus uberibus? Et multa his consimilia ibi leguntur. Sic et Jeremias ait : Maledicta dies in qua natus sum ; maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens, Natus est tibi puer masculus ; maledictus qui non interfecit me a ventre, ut fieret mihi mater mea sepulcrum.5
JOANNES. — Nonne tu nosti quod S. Gregorius quarto Moralium perhibet verba illa beati Job non posse ad litteram accipi et exponi, sed mystice tantum, et idem affirmat de verbis Jeremiæ prætactis ?
DIONYSIUS. — Novi, et nihilo minus S. Thomas de Aquino, doctor eximius, omnia verba illa vere ac subtiliter exponit ad litteram.
JOANNES. — Est ergo inter tantos doctores dissensio ?
DIONYSIUS. — Non, quoniam ex diversa consideratione locuti sunt. Verum est enim quod verba illa sanctorum litteraliter exponi non queant, si intelligantur quasi ex deliberata ratione prolata : et sic sumpsit ea Gregorius. Si autem accipiantur quasi ex parte sensualitatis enuntiata, ad litteram possunt exponi : et ita exposuit Thomas. De hoc super Job et super Jeremiam diffusius scripsi.6
JOANNES. — Satisfactum mihi est a te. Sed quæro circa versiculum illum,
Has saltem nullus potuit pervincere terror : ubi dixisti, quod vera et spiritualia hominis bona, puta sapientia, scientia et virtutes, nequeant ei invito auferri. Contra quod arguo : nam unus potest sophistice arguendo seducere alium, imo et per probabilia argumenta ipsum inducere ad errores sanæ doctrinæ ac fidei virtutibusque contrarios, quemadmodum hæretici innumerabilia millia deceperunt fidelium; frequenter quoque unus trahit alium ad motus passionum prædominantes, per quos virtutes perduntur, ratio excæcatur, et sapientia salutaris amittitur.
DIONYSIUS. — Nemo peccat nisi aliquo modo volens. Quamvis ergo unus sit alteri peccandi et errandi occasio, non, tamen causa directe, nec absolute necessitas, præsertim loquendo de errore rationem peccati habente : nam invincibilis error et ignorantia facti, debita cautela adhibita, excusant totaliter a peccato. Verum in his oportet nos prolixitatem vitare.
JOANNES. — Breviter, quæso, responde quid tenacius adhæreat homini, scientia an virtus.
DIONYSIUS. — Quædam sunt virtutes infusæ quæ vel quantum ad suam essentiam, vel quantum ad suum esse formatum, amittuntur per quodcumque mortale peccatum : ut caritas, fides, spes, pœnitentia, latria, humilitas, patientia, etc. Caritas quippe cum mortali peccato inesse non valet, quia non potest esse informis. Fides vero et spes possunt esse informes, et quoad esse suum informe, sine caritate haberi; non autem quoad esse formatum, quod a caritate et actibus virtuosis sortiuntur, sine quibus fides mortua perhibetur.7 Similiter et spes. Idem quoque dicendum de septem donis Spiritus Sancti quod de caritate : idcirco sapientia et scientia prout inter dona hæc computantur, per quamcumque culpam amittuntur mortalem. Quum ergo simus proniores ad peccandum quam ad obliviscendum, constat quod hoc modo scientiæ acquisitæ firmius insint quam virtutes infusæ aut dona. Quemadmodum enim scientiæ acquisitæ multis actibus acquiruntur, ita et actibus multis successive perduntur : similiter et acquisitæ virtutes. — Si autem quæratur, quid permanentius tenaciusque inhæreat, acquisita scientia, an virtus acquisita; dicendum, quod in his potest esse excedens et excessum, et possunt quædam scientiæ acquisitæ firmius inhærere quibusdam virtutibus acquisitis, et econtra : et loquor de scientiis et virtutibus secundum conformem gradum perfectionis. Communiter tamen loquendo, scientiæ inhærent tenacius : quod non solum ratio, sed et experientia pandit. Proniores enim sumus ad vitia, magisque infecta est vis affectiva quam intellectiva; plura quoque nos incitant, tentant, inclinant ad peccandum, quam ad scientiæ oblivionem. Cernimus etiam quod boni scholares in devotione nutriti, pravis consortiis se jungentes, multo celerius atque facilius amittunt acquisitas virtutes quam scientias acquisitas; et multo majori indigemus custodia et labore ad conservandas virtutes quam ipsas scientias. Verumtamen quidam aliter dicunt, allegantes pro se Eustratium episcopum quemdam Græcorum, et Albertum; sed nihil concludunt. Imo quum virtutes morales versentur circa actus humanos reformationesque passionum, in quibus variatio multa consistit, scientiæ vero sint immutabilium rerum; idcirco tam ex parte objecti quam ex parte subjecti, major est permanentia firmitasque scientiæ quam virtutum moralium.
JOANNES. — Quæro demum circa illud :
Mors hominum felix, quæ se non dulcibus annis Inserit, et mœstis sæpe vocata venit.
Videtur enim illud falsum, quia felicior vita est in adversis quam in prosperis : nam multo salubrius est in hac vita adversitatibus exerceri, desuper castigari, paterne argui, quam in divitiis, deliciis et honoribus vivere. Propter quod Dominus loquitur : Ego quos amo, arguo et castigo.8 Ergo multo infelicior est mors quæ in dulcibus annis seu prosperitatis tempore venit, quia tunc mori periculosius est.
DIONYSIUS. — Sicut prætactum est, Boetius loquitur hæc ex persona hominis desolati, mœroribus pressi, terrenam prosperitatem appretiantis, oculum non habentis ad futurum Dei judicium ac præmium sempiternum.9 In veritate vero expedit potius mori quam vivere in peccatis, ut etiam Aristoteles contestatur. In adversitatibus autem et castigationibus vivere patienter, sicque in præsenti purgari, præcipuum donum est Salvatoris.
JOANNES. — Postremo quæro, an homo in vita hac possit felix vocari.
DIONYSIUS. — Salvator apud Matthæum octo ponit beatitudines : Beati (inquiens) pauperes spiritu; beati mites; beati qui lugent; beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; beati misericordes; beati mundo corde;10 beati pacifici; beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Est ergo duplex beatitudo : una viæ, alia patriæ. Beatitudo viæ est meritum, dispositio et inchoatio quædam felicitatis futuræ, quæ est præmium beatitudinis viæ. Unde in qualibet beatitudine quam in Matthæo Dominus ponit, duo tanguntur : unum ut meritum, aliud ut præmium. Itaque constat hominem in vita hac posse esse ac dici beatum beatitudine viæ, quæ est imperfecta felicitas, non beatitudine patriæ, nisi quadam participatione.
Denique quæstionem hanc movet Philosophus primo Ethicorum, recitans ibi quorumdam opinionem; et asserit hominem hic posse esse felicem secundum quid, non simpliciter. Beatitudo enim consistit in actu, imo est optima et perfectissima actio quædam, quam nemo in isto exsilio potest indesinenter et sine interruptione habere. Loquitur item Philosophus in libro Ethicorum de duplici felicitate, puta : de civili, politica, exteriori, quam ponit in actu prudentiæ; atque de felicitate contemplativa, interiori, divina, quam in actu sapientiæ statuit. Quarum nulla potest in vita hac perfecte haberi: nam et in vita præsenti non cognoscimus Deum nisi per speculum in ænigmate, hoc est, per fidem et per similitudines creaturarum, atque per sapientiæ donum prout in hac vita potest haberi;11 nec in ulla beatitudinum harum continuitas est neque securitas, quoniam multa mala tam pœnæ quam culpæ, utrique beatitudini huic contraria, occurrunt homini in hac vita.
Footnotes
Chapter 4 of 199