Articulus 5
EXPLANATIO PROSÆ HUJUS PRIMÆ.
SICUT præhabitum est, liber iste sapientialis, partim philosophicus et partim theologicus, per modum dialogi est conscriptus:1 et sicut Boetius in prima proœmii hujus parte, videlicet metro mox præcedente, in persona ægri, valide desolati mortemque cupientis locutus est secundum naturalis et sensitivi appetitus dispositionem; ita nunc loquitur secundum rationis deliberationem et intellectivæ partis judicium, in persona Philosophiæ, quam sub apparatu ac specie formosæ introducit atque describit puellæ seu feminæ: quam describit, primo quantum ad ejus personam, secundo quantum ad dispositionem ejus in vultu ac oculis. Est itaque sensus et ordo verborum:
Dum ipse Boetius reputarem tacitus mecum hæc, id est, silenter intra me cogitarem et quasi vera esse putarem quæ in præhabito scripta sunt metro, et designarem officio stili, id est, scripto commendarem, lacrimabilem querimoniam de adversitatibus et afflictionibus meis; visa est, id est apparuit, mihi adstitisse supra verticem, id est capitis summitatem, mulier reverendi admodum vultus, id est femina habens maturum valde et venerabilem apparatum, ardentibus oculis et perspicacibus, id est oculis claris, acutis et igneis, ultra communem hominum valentiam, id est vigorem seu potestatem, colore vivido, id est, vivacem et delectabilem habens colorem, atque exsistens inexhausti vigoris, ita quod vigor ejus ac viror non videbatur consumptus neque deficiens, sed in virtute sua fortiter permanens.
Per mulierem hanc philosophia significatur. Quæ per mulierem designatur potius quam per virum. Primo, quia hoc nomen, philosophia, quum sit feminei generis, a passiva proprietate imponitur: quæ proprietas convenit feminis, quarum est concipere ac subjici viris, quemadmodum in Genesi Deus legitur dixisse ad feminam primam: Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Secundo, quoniam sicut femina desponsatur ac traditur viro, sic philosophia homini studioso et cunctis professoribus suis. Unde in libro Sapientiæ fatetur amator pudicus de sapientia ipsa:2 Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam eam mihi assumere, et amator factus sum formæ illius.3 Tertio, quia quemadmodum mulieris est concipere, parere ac suis uberibus alere prolem, eamque pie tractare ac fovere in gremio, condolere et consolari eamdem; sic philosophia concipit salubre propositum, parit actum laudabilem, scientiis speculativis ac practicis tanquam duobus uberibus nutrit animam studiosi. Et de hoc Plato in Phædone tractat diffuse: Philosophi, inquiens, non est in rebus sensibilibus atque carnalibus oblectari, sed divinorum considerationibus recreari ac refici. Aristoteles quoque in Ethicis: Sapiens, ait, non quærit extra se in vilibus delectari, quoniam intra se jucundis theorematibus plenus est.
Quarto, nam sicut mulier sua dispositione, loquela, conversatione, attactu, allicit et inflammat cor viri; sic philosophia suo decore ac rhetoricali facundia, pertractatione ac studio, mentes accendit recte studentium, ita ut inde vix queant avelli. Unde dum S. Gregorius Nazianzenus adhuc adolescens studeret Athenis, adstiterunt sibi in somno quasi speciosissimæ duæ puellæ, manus super ipsum ponentes. Quas quum ille cum ingenti indignatione repelleret, dixerunt: Cur nos, o bone et caste adolescens, ita repellis, quum simus tibi admodum familiares et caræ? Siquidem una nostrum Sapientia, alia Castitas nuncupatur. Hinc in libro Sapientiæ habetur: Scio quoniam sapientia mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei;4 intrans in domum meam, conquiescam cum illa.
Propterea, etiam theologia per sponsam et puellam seu feminam designatur; et sicut Boetius hunc edidit librum de Consolatione philosophiæ, sic quidam doctores theologicæ facultatis composuerunt tractatus de Consolatione theologiæ. Ideo in Proverbiis Salomon exhortatur:5 Dic sapientiæ, Soror mea es; et prudentiam voca amicam.
Verum his objici potest, quia ut fertur in libro de Virtutibus philosophorum, antiqui figurabant prudentiam seu sapientiam sub persona philosophi sedentis in cathedra, temperantiam vero sub persona puellæ seu virginis. Et respondendum, non esse inconveniens eamdem rem secundum diversas suas proprietates et actiones per diversa figurari et exprimi: sicut et increata ac genita Sapientia prout unigenitus Filius Dei et Verbum æternum vocatur, sponsus dicitur animarum sanctarum; atque ut Sapientia, idem ipse sponsa nominatur spirituum devotorum.
JOANNES. — Quæro, an apparitio ista quam hic describit Boetius, sit ab eo conficta, vel vere habuerit eam.
DIONYSIUS. — Ad hoc æstimo respondendum, quod istud incertum sit, et potest utrumque opinari. Verius tamen puto, quod Boetius eam excogitavit. Non tamen ob id debet dici conficta, neque figmentum : non enim intentione fallendi, sed instruendi, eam composuit, volens nunc sub persona Philosophiæ, nunc sub persona ægri, sic loqui. Sic nempe, ut in Luca legitur, Christus post resurrectionem finxit se longius ire:6 quod egit ad aliquid designandum, ut sanctus exponit Gregorius. Denique super illud Job, In horrore visionis nocturnæ stetit imago coram oculis meis, etc., S. Thomas relinquit sub dubio, an visio illa fuit conficta, an vera.7 Lyra vero opinatur, quod fuit ficta. Verumtamen Gregorius et Albertus exponunt eam ut vere exhibitam.
Præterea, quia Boetius describit philosophiam sub nomine mulieris, hinc ea quæ ad decorem et eminentiam pertinent mulieris, adscribit imaginatæ mulieri quæ visa est ei, ad insinuandum excellentiam et pulchritudinem philosophiæ. Quæ etiam super verticem capitis Boetii stetisse describitur, ad denotandum altitudinem philosophicæ veritatis, et quod ipsa consistit in suprema vi animæ, utpote intellectu. Per reverendum vero vultum Philosophiæ, intelligitur morum venustas quam philosophia inducit ac docet; honorabilitas quoque philosophicæ facultatis: nam ut in exordio libri de Anima continetur, scientia est de numero bonorum honorabilium.8 Unde Seneca protestatur, quod nunquam in tantum convalescet vulgi malitia, quin nomen philosophi honorabile permanebit. At vero per oculos ardentes et supra communem vim hominum perspicaces, intelligi possunt intellectus agens atque possibilis, qui distinguuntur realiter; ratio quoque superior et inferior, quæ non re sed ratione distinctæ sunt; seu habitus potentiarum istarum, ut sapientia et scientia, quæ summi boni amore saltem naturali perficiuntur; contemplationes quoque et perscrutationes philosophiæ subtiles. Vividus vero color Philosophiæ accipi potest exemplaritas ejus exterior (sicut hortatur Apostolus, Honeste ambulate ad eos qui foris sunt; et Salvator, Luceat lux vestra coram hominibus); seu relucentia ejus et claritas qua fulget ad alios, quemadmodum Salomon fatetur: Sapientia prudentis lucet in facie ejus.
Deinde Philosophia fertur « inexhausti vigoris », quoniam profunditatem ejus nemo potest perspicere, nec ipsam plenarie adipisci: imo, ut asserit Plato, ea quæ scimus, minima sunt respectu eorum quæ ignoramus; Aristoteles item testatur, quod sicut se habet oculus vespertilionis ad lumen solis, sic intellectus noster ad eorum notitiam quæ manifestissima sunt natura, id est, ex sua natura sunt præcipue cognoscibilia, quum ex sua natura sint potissime actualia atque formalia.9 Est etiam « inexhausti vigoris », id est insuperabilis firmitatis ac jugiter perseverans, quantum ad ea quæ demonstratione in ipsa probantur: sic etenim est eorum quæ aliter nequeunt se habere.
Quamvis ita ævi plena foret, etc. His verbis Boetius describit philosophiam quantum ad ejus durationem: nam ab exordio mundi cœpit philosophia. Imo revera primo parenti est concreata: infusa enim et concreata est primo homini scientia naturalis, per quam rerum naturas mox conditus novit, cunctisque animalibus imposuit nomina, ut in Genesis libro habetur. Atque ut ait Philosophus, propter admirari cœperunt homines philosophari. Imo secundum ejus opinionem, philosophia fuit ab æterno sicut et mundus: propter quod dixit easdem opiniones infinities iterari. Sed illa opinio absolute est falsa.
Itaque sensus est, quod philosophia est « inexhausti vigoris », sicut expositum est, quamvis, id est non obstante quod, foret ita ævi plena, id est perpetuæ seu antiquissimæ durationis, ut nullo modo crederetur esse nostræ ætatis, id est tam brevis durationis ut individua quæque sunt apud nos. Nam et philosophia in animabus permanet separatis, nec corrumpitur nisi per accidens et in particulari, non autem in universali. Potest enim corrumpi in certo subjecto; et ut aliqui dicunt, corrumpitur ebrietate, somno, nimia interruptione, et magna infirmitate: et certum est quod ista actum philosophiæ impediunt, atque in tantum excrescere continuarique possent, quod habitum quoque auferrent. Est etiam philosophia in intelligentiis « ævi plena », id est perpetua, quoniam omnis intelligentia plena est formis atque scientiis, ut fertur in libro de Causis.
Denique his verbis de ævo philosophiæ consonat quod de sapientia ait Scriptura, imo quod in Ecclesiastico ait Sapientia ipsa: Ab initio et ante sæcula creata sum, etc.; in Proverbiis quoque: Dominus possedit me in initio viarum suarum.10 Et alibi quoque dicitur: Clara est et quæ nunquam marcescit sapientia.11
Consequenter ostendit staturam mulieris hujus seu Philosophiæ, hoc est spiritualem magnitudinem seu parvitatem ipsius.
Statura discretionis ambiguæ erat: id est, certo discerni et judicari non potuit quanta esset proceritas aut pusillitas Philosophiæ. Quod consequenter declarat. Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat, id est, ipsa Philosophia interdum « sese cohibebat », id est, retraxit se intra se, et coaptavit se « ad communem hominum mensuram », proportionando suam doctrinam capacitati mediocri vulgarium, docendo quæ tales satis faciliter intelligere queunt, ut quæ in libris Physicorum et Ethicorum traduntur. Sic et Apostolus suis scribit discipulis: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed tanquam carnalibus; tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non solidum cibum. Nunc vero pulsare cœlum summi verticis cacumine videbatur, id est, Philosophia « videbatur »12 interdum « pulsare cœlum », id est, se tam alte extendere quod cœlestia corpora tangere videbatur, tractando de astronomia, et de naturis, motibus, viribus, influentiis orbium et planetarum ac siderum: an epicycli et eccentrici sint ponendi, an inter orbem et orbem sit aliquod intermedium corpus, an planetæ suis motibus scindant ac dividant suos orbes. Sic, inquam, cœlum pulsare seu attingere videbatur « cacumine verticis summi », id est altitudine considerationis suæ valde sublimis.
Quæ quum caput altius extulisset, id est, dum Philosophia hæc considerationem suam adhuc ad sublimiora elevasset, ipsum etiam cœlum penetrabat, id est, usque ad perscrutationem et cognitionem immaterialium rerum pervenit, utputa substantiarum separatarum et intelligentiarum a quibus cœlestia corpora moveri dicuntur; respicientiumque sese hominum frustrabatur intuitus: id est, ipsa Philosophia se erexit et volavit tam alte quod homines suo intellectuali visu nequibant eam attingere, intelligere, penetrare; sicque Philosophia « frustrabatur », id est, ab effectu (utpote visione sui) impedivit, mentes studentium. Hoc fit dum philosophia pertingit usque ad speculationem primæ causæ, a cujus plena notitia omnis creatura deficit infinite. Verumtamen quidam subtiliores tam profunde de ea scrutati sunt et locuti, ut major pars hominum capere nequeat.
Itaque omnia ista de sublimitate ac varietate staturæ ipsius Philosophiæ, spiritualiter sunt sumenda: ita quod philosophia asseritur se in altum et usque ad cœlos ac supra cœlos extendere objective, in quantum versatur circa objecta magis aut minus difficilia, sublimia seu divina, ad quæ pertingit non reali aut materiali extensione, sed spirituali protensione, tanquam ad terminos considerationum suarum. Juxta quem sensum ait Salvator: Ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum; Apostolus quoque: Nostra conversatio in cœlis est. Sicque Augustinus affirmat, quod anima hominis verius est ubi amat, quam ubi
Matth. vi, 21.
Philipp. III, 20. animat. Sic etiam uno modo intelligi potest quod in Ecclesiastico Sapientia protestatur: Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis; gyrum cœli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi. Verum hoc melius litteraliusque de Sapientia increata exponitur, quæ ibidem præmittit: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Denique, etiam juxta hunc modum loquendi, de simplicissimo, incircumscriptibili et immaterialissimo Deo in libro Job perhibetur: Excelsior cœlo est, et profundior inferno; longior terra mensura ejus, et latior mari.
Eccl. xxiv, 7, 8.
Ibid. 5.
Job xi, 8, 9.
Hinc describit Boetius Philosophiæ ornatum extrinsecum, puta vestitum, dicendo: Vestes Philosophiæ erant perfectæ, id est formatæ et contextæ, tenuissimis filis tanquam ex remota materia, subtili artificio, id est perita arte texendi, sicut a causa formali formante et quodammodo efficiente, indissolubilique materia velut ex causa materiali proxima; quas vestes ipsa Philosophia texuerat manibus suis, uti post, id est postea, cognovi, eadem Philosophia prodente, id est, mihi hoc propalante et exponente.
Per vestes Philosophiæ quidam intelligunt partes subjectivas seu species philosophiæ, videlicet septem artes liberales. Quorum expositioni objici potest, quod species philosophiæ sunt essentialiter idem cum ipsa, quum et ipsa prædicetur de illis quidditative, quemadmodum genus de speciebus; vestes vero sunt extrinsecæ rei, nec idem cum ejus essentia. Alii per vestes Philosophiæ intelligunt philosophicos libros, in quibus philosophia tanquam in signis continetur, sicut vestitus sub vestimentis. Aptius autem per vestes Philosophiæ intelligendæ videntur laudabiles actiones, utiles exercitationes et virtutes quas docet philosophia, expositiones quoque philosophicorum librorum: quia his omnibus spiritualiter operitur philosophia ac decoratur. Nam scientia sine virtute et actibus bonis, est informis et nuda, sicut materia sine forma. Hinc apostolus Jacobus in sua ait Canonica:13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam. Verumtamen prætacta expositio illa potest defendi. Nam species sunt extra generis intellectum, superadduntque generi essentiales perfectiones, quæ non continentur in genere nisi virtualiter atque implicite: sicque species sunt ornamenta generis sui.
Porro per tenuissima vestium harum fila, signantur subtilissimæ considerationes, ex quibus habitus scientialis generatur in intellectu, vel circumstantiæ virtuosarum actionum acute consideratæ. Artificium autem subtile, est vis instructiva, seu habitus scientiæ quo quis edocet alium quæ ad philosophicam pertinent veritatem. Indissolubilis demum materia vestium harum, sunt objecta scientiarum ac virtutum, seu potius formales rationes objectorum hujusmodi: nam et variabilium rerum rationes formales invariabiles sunt. Hinc scientia, invariabilium, perpetuorum ac necessariorum dicitur esse. Etenim, quamvis homo sit corruptibilis, attamen hominem esse animal rationale, indissolubiliter verum est. Et sive homo actualiter et existentialiter sit, sive non, nihilo minus ratio illa hominis vera est. Unde Porphyrius dixit: Sive Socrates sit, sive non sit, Socrates semper est homo, quamvis quidam non intelligentes, id negent. Has insuper vestes philosophia propriis manibus format et texit, quoniam ipsa est ad bene agendum, ad rite exercitandum, ad vere exponendum dirigens ac inducens, secundum quod habitus est operandi principium. Manus vero philosophiæ, sunt virtus et efficacia ejus ad ista agenda; seu regulæ directivæ: ut quod occasiones peccandi vitandæ sint, quod exercitia scholastica sint indefesse continuanda, quod addiscentem oporteat credere, et consimilia.
Consequenter ostendit Boetius imperfectionem vestium Philosophiæ. Quarum vestium speciem, id est pulchritudinem, quædam caligo neglectæ vetustatis obduxerat, id est operuerat, veluti caligo solet obducere et fuscare fumosas imagines, quæ primo sunt speciosæ, sed fumo adveniente eisque adhærente obscurantur. Sic et vestium philosophiæ formositas obnubilatur caligine « vetustatis neglectæ », id est tenebris ignorantiæ, admixtione errorum, imperfectione notitiæ veterum philosophorum, quorum philosophia valde fuit imperfecta et in multis erronea, præsertim Epicureorum: quorum opiniones Aristoteles in libris suis passim narrat ac improbat, puta Democriti, Zenonis, Empedoclis et Leucippi. Philosophiam quoque Platonis in multis impugnat. Nihilo minus B. Augustinus Platonem Aristoteli præfert, libro octavo de Civitate Dei affirmans: Plato ceteris philosophis gentium longe ac recte prælatus est. Sed et Aristotelis philosophia non caret erroribus, prout in libro de Universo declarat Guillelmus Parisiensis. Rursus, vestitus et decor philosophiæ, comparatione vestium ac decoris theologiæ tenebrosus consistit.
Hic designat Boetius divisionem philosophiæ in speculativam et practicam, dignitatisque ordinem inter eas; ut sit sensus: II Græcum, id est littera illa II prout in Græco formatur ac scribitur, quæ ita designat scientiam practicam, vel vitam activam, legebatur intextum, id est exarata opere textrino, in extremo margine, id est infima inferiorive parte, harum vestium: ad designandum quod quædam partes seu species philosophiæ sunt practicæ, ut sunt, ethica, œconomica, politica, quæ et speculativis scientiis sunt inferiores. Θ vero, id est littera illa Θ prout in Græco sonat ac scribitur, legebatur intextum in supremo margine vestium præfatarum: sic quippe significat speculativam scientiam contemplativamve vitam (puta theoricam), quæ eminentiores sunt scientiis practicis et vita activa.
Atque quidam gradus, id est scalares ascensiones, videbantur insigniti, id est distincte dispositi eleganterque ordinati, inter utrasque has litteras, hoc est inter II et Θ: ad insinuandum, quod paulatim ac ordinate sit ascendendum ab inferiori scientia ac vita ad superiores, videlicet ab ethica ad theoricam, atque a sensibilium scientia ad insensibilium contemplationem: ideo subditur, in modum scalarum, id est, sicut in scalis est distinctio et ascensus a gradu in gradum. Quibus gradibus ab inferiori littera, puta a II, esset ascensus ad superius elementum, puta Θ, litteram altiorem.
Hic nil aliud designatur nisi quod philosophia in practicam et speculativam dividitur, et quod speculativa præstantior est scientia practica, sicut et contemplatio actione, seu vita contemplativa, activa. Et hoc verum est loquendo in genere. Non enim inconveniens est quamdam scientiam practicam nobiliorem esse quadam scientia speculativa: ut ethica, œconomica et politica digniores dicuntur partibus mathematicæ quæ tractant de quantitate continua et discreta, hoc est de numero et magnitudine, ut arithmetica et geometria. Denique vitam contemplativam nobiliorem esse activa, multipliciter probat Philosophus in Ethicis, rationibus multis, doctores quoque super illud in Luca:14 Maria optimam partem elegit. Est enim divinior, et magis continua, et circa excellentiora objecta; sed et magis sibi sufficiens, et permanet in futuro. Idem proportionabiliter dici potest de scientia speculativa respectu practicæ: practicæ namque scientiæ sunt de operabilibus per nos, speculativæ vero de incorruptibilibus. Nec verum est, quod sola moralis sit practica (quamvis Eustratius super Ethicam, et Algazel in sua Physica, sic fuerint opinati), quum et medicina sit practica: imo Avicenna medicinam in speculativam (seu theoricam) practicamque partitur.
Præterea quæritur, cur in veste Philosophiæ potius asserantur scripta fuisse II et Θ Græca, quam Latina aut linguæ alterius. Ad quod quidam respondent, quod ideo, quoniam studium philosophiæ primo incepit in Græcia. Sed hoc falsum est aut incertum: imo ut habetur ex chronicis, et in libro de Civitate Dei inducitur, prius incepit apud Ægyptios. Unde in primo Timæi refertur, quod dum Solon ex Græcia, unus de septem sapientibus, intrasset Ægyptum atque cum sacerdotibus Mempheos contulisset, dixerunt: Non est in vobis, o Solon, ulla cana scientia. Verum octavo de Civitate Dei recitat Augustinus, quod studium philosophiæ fuit apud Græcos antequam apud Latinos. Multum etiam crevit et auctum est inter Græcos: nam et Plato et Aristoteles, philosophorum præcipui, Græci fuerunt. Et quantum ad hoc potest verificari quod primo majori volumine disseruit Priscianus: Omne eloquentiæ ac sapientiæ genus a Græcorum fontibus emanavit.
Præterea Boetius respondet objectioni qua quis sic posset arguere: Jam dixisti vestes Philosophiæ « indissolubili » esse contextas « materia ». Ergo dissolvi non queunt: cujus tamen oppositum cernimus. Itaque ait: Manus tamen quorumdam violentorum sciderant eamdem vestem, et abstulerant particulas vestis illius quas quisque potuit auferre.
« Manus » istæ « violentorum », sunt studia et conatus carnalium hominum, qui nec intenti sunt philosophiæ, nec ejus acquiescunt doctrinæ: imo bonis moribus et exercitiis philosophicis ac sapientialibus adversantur, atque pro posse impediunt ac destruunt ea, saltem in parte. Quemadmodum juvenis quidam lascivus videns unum de magnis philosophis legentem suis discipulis, irrisit ac dixit: Mallem esse inter puellas quam inter philosophos. Cui ille respondit: Nec mirum, quia et porci magis delectantur in luto et cœno quam in limpidis aquis. Violenti quoque possunt intelligi quidam curiosi et vani, qui persuasionum suarum figmentis nituntur vera documenta subvertere, et suas novitates ingerere. Quasi dicat Boetius: Quamvis vestis philosophiæ sit ex materia indissolubili facta ex parte objecti, nihilo minus potest corrumpi, scindi ac minui ex parte fragilis sui subjecti, quod decipi potest et flecti. De talibus violentis in Proverbiis habetur: Usquequo stulti ea quæ sibi nociva sunt cupient, et imprudentes odibunt scientiam?15
Sed quæritur, cur hic singulariter dicat, « vestem eamdem », quum nunc pluraliter dixerit, « vestes erant ». Ad quod potest quis dicere, quod hoc loco per vestem intelligit vestium illarum congeriem, vel singulare ponitur pro plurali.
Et dextera ejus, scilicet Philosophiæ, quidem, id est pro certo, libellos gerebat; sinistra vero Philosophiæ gestabat sceptrum. Quia ut dictum est, philosophiæ est alios informare, ad quod designandum habebat libros in dextera; et eos etiam gubernare, ad quod innuendum videbatur habere in manu sinistra sceptrum: per dexteram Philosophiæ intelligi potest vis seu efficacia instruendi; per sinistram, vis ac dignitas præsidendi. Quumque ad gubernandum primo atque potissime necessaria sit ipsa prudentia, et legum juriumque peritia, ex quibus dependet rectitudo in disponendo, regendo ac corrigendo, et omnis fructificatio præsidentialis officii; recte asseritur Philosophia libros habuisse in dextera. Nempe princeps illitteratus, est velut asinus coronatus. Hinc scriptum est in libro Sapientiæ: Diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.16 Per sceptrum quoque, quod est signum regiæ dignitatis, designatur justitia auctoritasque regalis. Nam et justitia ad reges, principes ac judices præcipue spectat (juxta illud libri Sapientiæ: Diligite justitiam, qui judicatis terram), quia ipsorum est unicuique quod suum est reddere.17 Imo ut Aristoteles fassus est, judex debet esse quasi lex viva et animata justitia, quia ad ipsum tanquam ad medium, et velut ad quamdam justitiam legisque exsecutorem ac veritatis ministrum, confugiunt subditi. Hinc Augustino testante, ablata justitia, princeps et rex est tyrannus, et regna sunt quasi latrocinia magna.
Quæ ubi poeticas Musas vidit, etc. Jam supra descripsit Boetius Philosophiam sub similitudine mulieris, et dispositionem, originem, figurationem, staturam, vigorem, vestitum et apparatum ipsius. Hic recitat quid Philosophia egerit circa ipsum. Et per « poeticas Musas » intelliguntur carmina poetarum, in quibus continentur multa lasciva, vana, conficta, quamvis et aliqua vera includantur ibidem: ut patet de libris Ovidii aliorumque poetarum. Quæ etiam Musæ nuncupantur meretriculæ. Est igitur sensus:
Quæ Philosophia ubi vidit poeticas Musas, id est considerationes, delenitiones consolationesque adulatorias, quales in codicibus poetarum abundant, adsistentes nostro toro, id est, cubiculo nostræ mentis seu intellectus se ingerentes ad consolandum, fletibusque meis verba dictantes, id est, præbentes et administrantes « fletibus meis verba », id est sermones et versus congruentes lacrimis meis, seu mihi lugenti: et hoc, ad consolandum me consolatione carnali, adulatoria et inani, per hoc quod quibusdam philosophis ac poetis talia contigerunt qualia mihi, qui per hoc famam celebremque memoriam in hoc sæculo sunt sortiti; et ut in adversitatibus meis ad vanas et viles consolatiunculas me effunderem pro posse, atque in poeticis magis quam in philosophicis dictis consolationem requirerem. Hinc Philosophia paulisper commota, id est primo modice indignata, non subito repleta furore, ac torvis inflammata luminibus, id est deinde succensa iracundia grandi, quæ in vultu oculisque apparuit, ita quod distortis et ignitis oculis circumspiciendo commotionem suam ostendit: prout in libro Esther de Assuero legitur rege.18 Oculi quoque lumina appellantur, ut in libro Judicum, ubi Samson precatur: Domine Deus meus, redde mihi nunc pristinam fortitudinem meam, ut pro duobus luminibus meis unam de multitudine expetam ultionem.19
Hæc autem commotio Philosophiæ fuit ira per zelum: quæ animum non brutaliter prævenit, sed sponte assumitur, quatenus actum justitiæ mens sapientis efficacius exsequatur. De qua in Ecclesiaste legitur: Melior est ira risu, quoniam per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.20
Quis, inquit, permisit has scenicas meretriculas, id est præfatas poeticas Musas, ad lasciviam et consolationem inanem instar meretricularum trahentes, accedere ad hunc ægrum, puta Boetium, in persona afflicti se præsentantem spiritu talem, debilem, passionibus tristitiæ ac doloris oppressum?21 prout supra fuit expositum. Quæ non modo foverent dolores ejus nullis remediis, id est consolationibus vere salubribus ex sacris Scripturis, verum insuper alerent, id est, ultra hoc reficerent, assuefacerent, contrectarent, dulcibus venenis, id est consolationibus deceptoriis et adulationibus mortiferis, apparenter bonis, sed vere nocivis, juxta illud in Psalmo: Venenum aspidum sub labiis ipsorum.22 Dicuntur autem hæ Musæ meretriculæ scenicæ, id est theatrales sive theatricæ, a loco, quoniam scena dicitur theatri locus: quia in theatris et scenicis ludis decantabantur, in quibus sacra deorum et gesta eorum plena lasciviis canebantur, ac simul cum cantilenis et cantu gesticulationibus effigiabantur corporeis, ac variis repræsentabantur motibus corporis inhonestis. Propter quod Plato asseruit tales poetas ac gesticulatores et mimos ab urbibus esse pellendos, neque in urbibus boni regiminis sustineri, ut in libro de Civitate Dei recitat Augustinus.
Itaque in hac prosa torus spiritualiter sumitur, pro repausatione in qua æger utcumque quiescit ac recreatur. Sicque alter est torus hominis spiritualis seu philosophi, et alter hominis imperfecti, passionum motibus ægri. Torus hominis spiritualis, id est virtuosi ac sapientis, est conscientia bona, pax cordis, mens devota, consideratio Scripturarum, imo et ipsa Scriptura divina, quæ vere vocatur hortus deliciarum, ut quarto libro disseruit Damascenus. De quo toro Sponsa gratulatur in Canticis: Lectulus noster floridus.23 De quo et Origenes pulchre exponit quod cantat Ecclesia: Ante torum hujus virginis decantate nobis dulcia cantica dramatis. Torus vero ægroti nondum curati, vocatur proprie sensualitas, et qualiscumque recreatio ejus in rebus vanis, caducis, carnalibus: quas despicit homo jam spiritualis, juxta illud Psalmi, Renuit consolari anima mea. Talia quippe dulcia sunt venena, quia ut ait Gregorius, dum carnem delectant, spiritum necant. In rebus namque creatis ac sensibilibus est aliquid voluptatis, decoris et amabilitatis, quo carnalium et insipientium hominum corda alliciuntur, falluntur, inficiuntur. Unde in libro Sapientiæ recte asseritur: Creaturæ factæ sunt in tentationem animæ hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.24 Hinc Salomon ait: Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.25
Consequenter subjungitur ratio reprobationis poeticarum Musarum, videlicet multiplex nocumentum earum. Hæ enim, id est præfatæ poeticæ Musæ, id est adulationes fallaces, consolationes adulterinæ, sunt quæ necant, id est, impediunt ac destruunt, segetem rationis, id est sapientiam veram, fecundationemque intellectus per considerationes salubres et illuminationes divinas: « segetem », inquam, uberem fructibus, id est fructuosam, quia ex habitibus virtuosis ac veris scientiis oriuntur actiones bonæ in anima, considerationes perutiles, puræ et sanctæ affectiones, ex quibus deinceps procedunt locutiones exemplares et instructivæ, correptiones justæ et caritativæ, opera quoque exteriora laudabilia, utilia, et meritoria vitæ æternæ; infructuosis spinis affectuum, id est doloribus, sollicitudinibus, anxietatibus inordinatarum affectionum, videlicet cupiditatum pravarumque voluptatum atque tristitiarum. Nam et animus inordinatus, sibi ipsi gravis est. Talia etiam remorsum conscientiæ pariunt, et post se pœnitudinem amaritudinemque relinquunt. Imo in foveam trahunt damnationis perpetuæ, quemadmodum Salomon loquitur: Favus distil lans labia meretricis, novissima vero ejus amara sicut absinthium.26 Et assuefaciunt, id est, assuetas efficiunt, mentes hominum morbo, id est infectivis ac pestiferis documentis, blanditiis, oblectamentis poeticarum narrationum, non liberant ab ejusmodi morbo.
Itaque, sicut unum contrariorum expellit aliud, ut nigredo albedinem; sic stultæ doctrinæ salubria documenta, deceptio veritatem, delectatio carnalis consolationem divinam, conscientiæ bonæ tranquillitatem occupatio vitiosa. Hoc est quod apud Marcum ait Salvator: Ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes in cor, suffocant verbum Dei, et sine fructu efficitur. Hinc ad Timotheum scribit Apostolus: Ineptas et aniles fabulas et vaniloquia devita, multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit; et iterum: Corrumpunt mores bonos colloquia mala.
Nunc sequitur alia ratio confutationis poeticalium demulsionum. At, o poeticæ adulationes ac Musæ dulciter sed deceptorie personantes, si vestræ blanditiæ detraherent, id est auferrent, nobis quem profanum, id est aliquem sacrilegum, obstinatum, blasphemum, uti vulgo solitum, id est, sicut communi plebi consuetum est esse profanum; putarem minus moleste ferendum. Nam talem minus diligo, et minus propinquus est mihi, et minoris est pretiositatis: imo jam periit suo demerito, quamvis damnationis inflictio sola summi Judicis misericordia differatur. Hinc Aristoteles fassus est, quod homo injustus, decies millies brutis est deterior. Quippe, id est pro certo, nostræ operæ, id est opera, studia et subsidia nostra, nihil læderentur in eo: hoc est, de his quæ nos damus hominibus, puta de scientiis atque virtutibus, nil in ipso destrueretur, quia nil habet de hujusmodi bonis. Idcirco non spectat ad nos de ejus amissione specialem dolorem habere: quamvis eum diligamus propter conformitatem naturæ, et quoniam beatitudinis capax est, hinc quoque de ejus perditione communi afficiamur dolore. Propterea et Salvator de impiis Pharisæis locutus est:27 Sinite illos, cæci sunt et duces cæcorum. De vilitate item et contemptibilitate cujuslibet impii, in libro Sapientiæ scriptum est: Cor iniqui cinis est, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ipsius.28
Hunc vero Boetium novimus enutritum, id est instructum, studiis, id est exercitationibus atque scientiis, Eleaticis, id est Peripateticis seu Aristotelicis, atque Academicis, id est Platonicis. Narratur equidem, quod Plato cum quibusdam suis discipulis degere consuevit frequenter extra Athenas, in villa propinqua, Academia nomine, frequenti terræ motu tempestatibusque collapsa, in qua talia sæpe fiebant adhuc illis temporibus: quatenus in loco tam periculoso manentes, terrore circumdati carnalia facilius aspernarentur. Et quantum ad hoc, Academici nuncupantur Platonici: quamvis interdum Academici aliter capiantur, puta pro his qui elegerunt de omnibus dubitare, dicentes quod in hac vita nil valeamus certo scire aut noscere, ut in pluribus locis refert ac reprobat Augustinus. Quasi dicat Philosophia: Valde ægre accipimus, quod virum istum in philosophia tam Platonicorum quam Aristotelicorum tam eruditum, subvertere et nobis auferre conamini, quum sit nobis carissimus, valde propinquus, conformis, et operis nostris repletus. Similitudo namque est causa amoris, et quanto quid alteri est similius, tanto et carius, ceteris paribus. Sic et benefaciens naturaliter amat beneficiatum, parens prolem, causa effectum, magister discipulum, et econtrario.
Sed abite potius, Sirenes usque in exitium dulces, id est, o vos, Musæ poeticæ, instar Sirenum suaviter concinentes « usque in exitium », id est mortem advertentium cantum, recedite, eumque, id est virum istum Boetium, relinquite meis Musis, id est carminibus, consolationibus et doctrinis, sanandum in corpore, et curandum in corde. Porro Sirenes sunt pisces marini fortes et magni, vultum virgineum præferentes, quæ navigantibus propinquantibus eis accedunt atque dulcissime cantant: quarum concentum si navigantes incaute adverterint, confestim præ suavitate cantus obdormiunt; sicque Sirenes navem protinus evertentes, devorant navigantes: quod est unum de præcipuis maris magni periculis.
His ille chorus, id est cœtus ille poeticarum Musarum, increpitus, id est reprehensus, mæstior, id est valde tristis effectus de sua reprehensione et expulsione, dejecit humi, id est in terram, vultum suum, confessusque rubore verecundiam, id est, suo rubore ostendit se confusum ac verecundiam passum, ut moris est redargutis, et sic limen tristis excessit, id est, mœrens exivit domum.
Consequenter describit Boetius quid ipse hæc cernens ac audiens egit. At ego Boetius, cujus acies, id est extremitas acuminis oculi, mersa (id est circumfusa humectaque) lacrimis caligarat, id est, clare videre non poterat, nec (pro Ne, vel « nec », id est et non) possem dignoscere quænam esset hæc mulier tam imperiosæ auctoritatis, id est tam potentis jurisdictionis atque tam magnæ reverentiæ ac potestatis, quæ tam audacter increpavit adulterinas consolatrices, et cui illæ mox paruerunt, obstupui, id est, vehementer mirabar, visuque in terram defixo, quidnam deinceps esset actura, exspectare tacitus cœpi.
Tum illa propius accedens, in extrema lectuli mei parte consedit; meumque intuens vultum luctu gravem atque in humum mœrore dejectum, his versibus de mentis nostræ perturbatione conquesta est. In his nulla est difficultas. Servat quippe Boetius inchoatam metaphoram, loquens de philosophia quasi de veneranda, pia ac sapientissima muliere, quæ ex grandi compassione accessit, et sedit in ultima parte lecti in quo Boetius tanquam infirmus (secundum istam imaginariam et excogitatam descriptionem) decubuit. Est enim consuetudo consolantium feminarum ita se applicare ægroto. Nec obstat metaphoræ, quod Boetius asserit se in lecto jacentem, dejecisse vultum in terram: nam et taliter jacens potest vultum versus terram defigere et eam inspicere. Est quoque consolatis ac tristibus consuetudinarium faciem declinare deorsum, sicut et mens eorum depressa est, ut exterior dejectio atque depressio interiori sit correspondens. — Porro, quod ait de oculorum caligatione et visus defixione in terram, certum est de exterioribus et interioribus visu et oculis posse exponi.
Footnotes
-
p. 22 B, ↩
-
Gen. III, 16. ↩
-
Sap. VIII, 2. ↩
-
Sap. viii, 9, 16. ↩
-
Prov. vii, 4. ↩
-
Luc. xxiv, 28. ↩
-
Job iv, 13 16. ↩
-
Aristoteles ↩
-
Eccl. xxiv, 14. ↩
-
Prov. viii, 22. ↩
-
Sap. vi, 13. ↩
-
1 Cor. iii, 1, 2. ↩
-
cob. III, ↩
-
Cf. t XXIII, p. 581 B', C'. Luc. x, 42. ↩
-
Prov. 1, 22. ↩
-
ap. VI, 23. ↩
-
Ibid. 1, 1. ↩
-
Esther xv, 10. ↩
-
Judic. XVI, 28. ↩
-
Eccle. vii, 4. ↩
-
Ps. LXXVI, 3. ↩
-
Ps. XIII, 3; cXXXIX, 4. ↩
-
Cant. I, 15. ↩
-
Sap. XIV, 11. ↩
-
Prov. I, 10. ↩
-
Prov. v, 3, 4. ↩
-
Matth. xv, 14. ↩
-
Sap. xv, 10. ↩
Chapter 6 of 199