Skip to the text

Articulus 6

EXPOSITIO ALLEGORICA ET ANAGOGICA PROSÆ ISTIUS.

« HÆC dum mecum tacitus ipse reputarem ». Quidquid in prosa hac de excellentia, pulchritudine, reverentia, apparatu, vestitu, consolatione, imperio Philosophiæ prolatum est, multo præclarius de theologia potest enuntiari. Dum ergo vir bonus ac sapiens, impiorum persecutionibus aggravatus, de sua molestatione mœrens affligitur ac intra se pie conqueritur, protinus offert se ei ad consolandum sacra Scriptura, hoc est theologia, omnium scientiarum regina ac imperatrix, stans « supra verticem », id est in apice mentis humanæ, et ipsius mentis capacitatem transcendens, sicut canit Psalmista :1 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.

Hæc theologicalis sapientia est tanquam mater fecundissima et virgo; incorruptaque manens, concipit intra ambitum suum ac gremium, imo in utero suo, id est in suo intellectu, universos quos appetit Deo regenerare et spiritualiter gignere, perducendo eos ad supernaturale esse gratiæ et fidei ac virtutum, sicut discipulis suis scripsit Apostolus :2 Per Evangelium ego in Christo vos genui;3 itemque : Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis. De hoc spirituali ventre mentis ac sapientiæ ait apud Joannem Christus : Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.4 Hæc sapientia, utpote theologia, innumerabiles filios parit, nutrit, confortat, et ad perfectam perducit mensuram : de quibus in Evangelio ait Salvator, Justificata est sapientia a filiis suis.5 Quæ et in Ecclesiastico fatetur: Ego sapientia effudi flumina; dixi, Rigabo hortum plantationum:6 quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque in longinquum, nec desinam in progenies usque in ævum sanctum.

Hæc theologia reverendissimi « vultus » est, quoniam ejus præsentia, gratiosa et speciosa est vehementer. Cujus oculi ardentissimi splendidissimique consistunt, videlicet sensus litteralis ac spiritualis corda legentium inflammantes, vel Scriptura novi ac veteris Testamenti. Vividus quoque color theologiæ, est exemplaritas quam causat in vita fidelium secundum tenorem præceptorum, documentorum et consiliorum evangelicæ legis, sicut prætactum est.

Quæ theologia tam « inexhausti » est « vigoris », ut in Evangelio Christus asserat, Unus apex de lege non peribit;7 et rursus, Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.89 Certe tam inexhausti vigoris est theologia, quod nec philosophica argumenta, nec persecutiones tyrannicæ, nec magicæ artes, nec hæreticorum figmenta, neque quæcumque tormenta contra eam prævaluerint. Imo tam inexhausti insuperabilisque vigoris ac firmitatis est sacra Scriptura seu christianæ fidei theoria, ut ad Galatas dicat Apostolus : Licet nos aut angelus de cœlo, evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus, anathema sit.10 Denique vigor philosophiæ rationi innititur naturali, quæ multipliciter potest deficere et errare; vigor autem theologiæ, increatæ innititur veritati supernaturalique lumini, quibus nec error nec falsitas potest misceri. Hinc naturali philosophiæ multi errores sunt mixti, theologiæ vero penitus nulli.

Insuper theologia a principio fuit mundi, et supernaturalis illa scientia angelis sanctis ac primo parenti infusa fuit et concreata. Cujus « statura » diversa est, sicut de Philosophia expressum est : imo est ea multo sublimior, et de profundioribus ac incomprehensibilioribus tractans. De qua apud Baruch legitur : Quis ascendit in cœlum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus? Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum? Non est qui possit scire vias ipsius, neque qui exquirat semitas ejus.11

Amplius « vestes » theologiæ vocantur ornamenta virtutum, argumenta fidei christianæ, supernaturalium decor charismatum : quibus omnibus Scriptura ornatur atque a Deo revelata ostenditur; litteralia quoque tegumenta et sensibilia signa, sub quibus veritas theologiæ celatur. Nam et de hac omnium scientiarum regina accipi potest illud in Psalmo, Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate;12 et quod in Ezechiele ac Apocalypsi habetur de multiplici decore, vestitu, splendore Synagogæ atque Ecclesiæ.1314 Verum vestium harum splendorem offuscat « neglectæ vetustatis caligo », hoc est vitiosa credentium (imo et theologorum quorumdam) vita et error : ita quod obscuratum est aurum, et mutatus est optimus color.15 De quibus dixit Apostolus :16 Dicunt se nosse Deum, factis autem negant.

Et Isaias ait : Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.17 — Quemadmodum etiam dictum est de philosophia, quod partim sit speculativa partimque practica; sic dici potest de theologia, cujus duæ sunt partes, videlicet cognitio credendorum et cognitio agendorum : quarum prima est speculativa, alia practica. — At vero « manus violentorum » quæ vestem Ecclesiæ scindunt, sunt hæreticorum expositiones ac studia : quorum quidam tollunt particulas vestis istius, ut impii Manichæi, dicentes vetus Testamentum non esse a Deo lucis, et Montanus, qui mendose confinxit librum Actuum Apostolorum non pertinere ad novi Testamenti scripturam.

Theologia demum in dextera sua tenet libros utriusque Testamenti, in sinistra vero « sceptrum » regale : nam ejus est cunctis scientiis imperare, ipsaque instruit universos, et regit fideles, ac omnibus ultro se offert, imo et paratissimam præbet, atque ad sui amplexum, susceptionem ac possessionem hortatur invitatque singulos. Unde in libro Proverbiorum Salomon loquitur : Sapientia foris prædicat, in plateis dat vocem suam; in capite turbarum clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens : Convertimini ad correctionem meam, en proferam vobis spiritum meum.18 Hinc et in libro Sapientiæ inducitur : Sapientia facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam;19 præoccupat eos qui se concupiscunt.

Quumque theologia conspexerit hominem in Scripturis eruditum ac enutritum, in suis afflictionibus, adversitatibus, tentationibus consolationem consiliumque quærentem in dictis et verbis poetarum, philosophorum, hæreticorum, potius quam in Scripturis et dictis Sanctorum; dolet et indignatur, increpat, reprobat et expellit hujusmodi dicta : sicut et S. Hieronymus in Regula sua testatur se ab increata Sapientia increpatum direque flagellatum, eo quod in libris Platonis et Ciceronis potius quam in divinis occuparetur ac delectaretur Scripturis. Hoc attendendum ac metuendum est multis, præsertim quibusdam dialecticis ac sophistis, qui in suis sophismatibus ac curiositatibus, poesi ac vanitatibus inaniter delectantur, in tantum quod divina obliviscuntur implere præcepta. Contra quod in Ecclesiastico docetur : Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper;20 et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus, et in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter. Tales cum adinventionibus suis quasi cum gentium idolis fornicantur.

Postremo, quæ nunc dicta sunt de theologia viatorum, excellentius queunt intelligi de theologia et supernaturali sapientia comprehensorum seu Beatorum : ex cujus splendore et irradiatione angeli sancti nos viatores ipsis commissos consolantur, purgant, docent, custodiunt. Et quamvis sapientia illa clarior ineffabiliter eminentiorque consistat omni sapientia vitæ præsentis, nihilo minus etiam ipsa minima comprehendit, et de agendis nos instruit, ac per hoc mira dignatione se capacitati coaptat humanæ. Hujus sapientiæ « vestes » sunt dotes Beatorum et accidentalia præmia eorumdem, duplexque stola, de qua in Apocalypsi habetur : Datæ sunt illis singulæ stolæ.21 Verumtamen vestium illarum speciem nulla obscurat « caligo », nulla unquam vetustas minuit, discolorat, deornat, nulla violentia scindere potest, nec aliquid eis auferre : quoniam Beatorum perfectio, felicitas, decor, gloria, prorsus perpetua, incorruptibilis inamissibilisque consistit. Horum sapientia seu summa theologia, ardentissima caritate ornatur, perfectissima pietate formatur, plenissima humilitate fulcitur : ideo viatoribus condolet, et insidiatoribus ac deceptoribus eos inique consolantibus indignatur, ac ipsis exclusis, salubriter intus irradiat, lætificat, roborat ac tuetur.

Hanc expositionem sufficit tetigisse : nam ex præhabitis satis elicitur.

Footnotes

  1. Ps. cxxxviii, 6. ↩

  2. Cor. IV, 15. ↩

  3. Galat. IV, 19. ↩

  4. Joann. VII, 38. ↩

  5. Matth. XI, 19. ↩

  6. Eccl. XXIV, 40, 42, 44, 46. ↩

  7. Matth. V, 18; ↩

  8. Marc. XIII, 31. ↩

  9. Luc. XVI, 17. ↩

  10. Galat. 1, 8. ↩

  11. Baruch III, 29-31. ↩

  12. Ps. XLIV, 10. ↩

  13. Ezech. XL, XLII; ↩

  14. Apoc. XXI. ↩

  15. Thren. IV, 1. ↩

  16. Tit. I, 16. ↩

  17. Is. v, 21. ↩

  18. Prov. I, 20, 21, 23. ↩

  19. Sap. VI, 13, 14. ↩

  20. Eccl. III, 22, 24. ↩

  21. Apoc. VI, 11. ↩

Chapter 7 of 199