Skip to the text

Prosa 1

HÆC dum mecum tacitus ipse reputarem, querimoniamque lacrimabilem stili officio designarem, adstitisse mihi supra verticem visa est mulier reverendi admodum vultus, oculis ardentibus et ultra communem hominum valentiam perspicacibus, colore vivido, atque inexhausti vigoris: quamvis ita ævi plena foret, ut nullo modo nostræ crederetur ætatis. Statura discretionis ambiguæ. Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat, nunc vero pulsare cœlum summi verticis cacumine videbatur: quæ quum caput altius extulisset, ipsum etiam cœlum penetrabat, respicientiumque sese hominum frustrabatur intuitus. Vestes erant tenuissimis filis, subtili artificio indissolubilique materia perfectæ: quas (uti post, eadem prodente, cognovi) suis manibus ipsa texuerat. Quarum speciem, veluti fumosas imagines solet, caligo quædam neglectæ vetustatis obduxerat. Harum in extremo margine Π, in supremo vero Θ, legebatur intextum; atque inter utrasque litteras in scalarum modum gradus quidam insigniti videbantur, quibus ab inferiori ad superius elementum esset ascensus. Eamdem tamen vestem violentorum quorumdam sciderant manus, et particulas, quas quisque potuit, abstulerant. Et dextera quidem ejus libellos, sceptrum vero sinistra gerebat.

Quæ ubi poeticas Musas vidit nostro adsistentes toro fletibusque meis verba dictantes, commota paulisper, ac torvis inflammata luminibus: Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc ægrum permisit accedere, quæ dolores ejus non modo nullis foverent remediis, verum dulcibus insuper alerent venenis? Hæ sunt enim quæ infructuosis affectuum spinis, uberem fructibus rationis segetem necant, hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant. At si quem profanum (uti vulgo solitum) nobis blanditiæ vestræ detraherent, minus moleste ferendum putarem: nihil quippe in eo nostræ operæ læderentur. Hunc vero Eleaticis atque Academicis studiis enutritum... Sed abite potius, Sirenes usque in exitium dulces, meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite.

His ille chorus increpitus dejecit humi mœstior vultum, confessusque rubore verecundiam, limen tristis excessit. At ego, cujus acies lacrimis mersa caligarat, ne dignoscere possem quænam esset hæc mulier tam imperiosæ auctoritatis, obstupui, visuque in terram defixo, quidnam deinceps esset actura, exspectare tacitus cœpi. Tum illa propius accedens, in extrema lectuli mei parte consedit; meumque intuens vultum luctu gravem atque in humum mœrore dejectum, his versibus de nostræ mentis perturbatione conquesta est.

Chapter 5 of 199