Skip to the text

Articulus 10

EXPOSITIO PROSÆ HUJUS SECUNDÆ.

PROSEQUITUR Philosophia in prosa hac, inchoatam consolationem Boetii, et sub ejus persona, cujuscumque philosophici viri ex adversitatibus sibi inflictis aut subortis desolati. Nec est in prosa hac difficultas.

Sed medicinæ, inquit, potius tempus est, quam querelæ : id est, Philosophia quæ in metro jam introducto locuta est, per modum piæ querimoniæ condolendo afflictionibus meis, et ea tangendo ex quibus innotescere potest quam vehementer compatiendum sit mihi, atque ex quibus indecens visum est quod post tantam prosperitatem veni in tantam adversitatem : hæc ergo Philosophia « inquit : Sed tempus medicinæ », id est congrua hora consolandi, « est » modo, « potius quam querelæ », quæ frequenter auget dolorem, quum tamen afflicto non sit addenda afflictio, sed consolatio impendenda, juxta illud Ecclesiastici : Non desis plorantibus in consolatione.1

Tum vero totis in me intenta luminibus, id est, Philosophia oculis suis in me diligenter totaliterque directis, utpote oculis suis exterioribus et interioribus, ut moris est medicis piis, sollicitis ac peritis. Nam per exteriora conjiciunt medici ceterique prudentes de interiorum dispositione, quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est : Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.2 Tune es ille, ait, id est, Philosophia ait ad me, Nonne tu es ille, qui quondam spiritualiter nutritus es nostro spirituali lacte, videlicet facilioribus scientiis bonisque moribus, quibus instrui ac refici solent studentes in exordiis studii sui?3 Quasi dicat Philosophia : Imo sic est. Non enim interrogatio ista ex ignorantia venit, sed ex dilectione et pietate, ad animandum et consolandum interrogatum, quatenus ipse fiducialiter reseret qualiter secum res agatur, agnita caritate Philosophiæ ad ipsum. Nam ut super Joannem asserit Augustinus, interdum quærit homo, ut discat quod nescit, aut clarius noscat quod quærit et scit; quandoque interrogat, ut sciat an ille sciat quæ quærit, vel ut eum plus instruat; aliquando, ut illius ignorantiam pandat; nonnunquam, ut juxta qualitatem responsi aliquid subjungat convenienter.

Nostris educatus alimentis, id est etiam altioribus scientiis atque virtutibus legis naturalis, quas naturalis ratio potest docere ac obtinere : unde vocantur virtutes naturales et acquisitæ. Quas habuerunt multi gentiles atque philosophi, in tantum quod quidam eorum reputati fuerunt viri heroici, id est divini : prout in Ethicis Aristoteles refert de Hectore Trojæ, quod potius videbatur filius Dei immortalis quam viri mortalis; Labeo quoque Platonem asseruit semideum, ut in secundo de Civitate Dei recitat Augustinus. Hinc constat, quod sicut corpus, ita et anima propria habet alimenta : quæ sunt scientiæ et virtutes, et actus earum, quibus anima spiritualiter crescit, grandescit, roboratur ac delectatur. Et quo ipsæ scientiæ fuerint altiores et virtutes perfectiores, eo sunt nobiliora, delicatiora et delectabiliora animæ nutrimenta, ita quod qui talibus imbuuntur, in croceis enutriti dicuntur.

In virilis animi robur evaseras, id est, infantiæ ac pueritiæ rudimenta teneritudinemque existi, pertingendo ad fortitudinem stabilis mentis, sic quod inter prospera et adversa, inter laudes et vituperia constans mansisti, a virtutum medio non corruens nec recedens, saltem ad tempus. Sic etenim virtus est quædam medietas inter vitia duo extrema : sicut liberalitas inter prodigalitatem et tenacitatem, ut ait Macrobius.

At cui talia contuleramus arma, id est, tu o Boeti, « cui » donavimus « arma talia », id est spiritualia arma, ad prævalendum valde idonea, puta scientias et virtutes acquisitas : quas Philosophia præstitit dispositive et cooperatorie, sicut discipulo confert magister virtutes, mores, scientias : propter quod, secundum Philosophum, discipulus nequit magistro æquivalens reddere. Hinc Seneca dixit : Educatio et disciplina mores facit. Salomon quoque : Virga (ait) et correptio tribuit sapientiam.4 Quæ te tuerentur, id est, ab istis inordinatis afflictionibus cordis pœnisque corporis præservarent, invicta firmitate, id est inconcusso ac stabili robore (sapientia namque et virtus sunt quasi columnæ mentis, eam in Deo stabilientes ac sustentantes), nisi abjecisses ea prior, id est, si non sponte succubuisses tentationi et culpæ. Nullus etenim peccat omnino invite, nec bona animæ queunt ei auferri prorsus nolenti, quum peccatum in tantum sit voluntarium, quod nisi voluntarium esset, peccatum non esset, ut asserit Augustinus. Qui etiam in libro de Civitate Dei et alibi frequenter effatur, ea dumtaxat esse vera hominis bona, quæ ei non volenti non valent auferri, quoniam horum carentia seu privatio non caret peccato. Itaque sapientia, prudentia ac virtutes arma sunt animæ, vestes et ornamenta, munimenta, robur ac firmitas hominis interioris. Quæ nequaquam debemus abjicere, neque permittere ut hostes nostræ salutis ipsis nos spolient. Propterea scriptum est : Sapientiam et disciplinam qui abjicit, infelix est.5

Sed quum dictum jam sit, « medicinæ potius tempus est », cur Philosophia sic adhuc reprehendit Boetium, nisi quia reprehensio ista caritativa, pia et compassiva, est medicina salubris atque purgatio medicinaque purgativa, quoniam per correptionem purgantur peccata?6 Propter quod fertur apud Job: Beatus homo qui corripitur a Domino, quoniam ipse vulnerat et medetur.7 Hinc subditur :

Agnoscisne me Philosophiam, tuam consolatricem ac dilectricem, quam tibi olim elegisti in sponsam? Quid taces pudore? hoc est, noli in tantum de tua dejectione et culpa verecundari, ut me advertere mihique respondere postponas, quia hoc esset pudor immoderatus, de quo scriptum est in Ecclesiastico:8 Pro anima tua non confundaris dicere verum; est enim confusio adducens peccatum. An siluisti stupore, id est vehementi mentis admiratione, ita quod ex ea quemdam mentis stuporem seu alienationem animi incurristi? Qui stupor actum impedit rationis, juxta illud Isaiæ:9 Tenebræ obstupefecerunt me, et emarcuit cor meum. Ideo subditur :

Mallem pudore, id est, potius placeret mihi quod tacuisses ex erubescentia moderata, quam ex stupore præfato. Hæc quippe est erubescentia sapientialis, qua homo ex consideratione enormitatis, frequentiæ ac turpitudinis vitiorum suorum, inducitur ad detestationem, confessionem ac emendationem eorum. Unde in Ecclesiastico habetur: Non confundaris confiteri peccata tua; est enim confusio adducens gratiam et gloriam.10 Sed te, ut video, stupor oppressit, ita quod jaces velut exanimis, nec lumine veritatis perfunderis, nec quæ tibi dicuntur advertis: idcirco nec consolationem suscipis ex auditis. Prædominantes namque affectiones considerationem et acumen rationis obnubilant, sicut et universaliter anima vehementer intenta et occupata in actu unius potentiæ, debilior redditur ad vacandum alterius potentiæ actioni. Unde in Threnis dicitur: Subversum est cor meum, quoniam amaritudine plena sum.11

Quumque me non modo tacitum, sed elinguem prorsus mutumque vidisset, id est, dum Philosophia considerasset me non solum esse silentem, sed item lingua privatum et mutum, non per corporalem linguæ abscisionem, neque per impotentiam ineptitudinemque loquendi, sed per carentiam actualis locutionis tam magnam ac si prorsus atque realiter fuissem elinguis et mutus.

Denique pudor et stupor inter se distinguuntur: quia ut ait Damascenus libro secundo, pudor seu verecundia, est timor in re turpi, hoc est timor ingloriationis ex facto aliquo inhonesto, vel quod apprehenditur ut confusibile; stupor est timor ex insolita imaginatione. Sicque utrumque species est timoris. Atque (ut tactum est) communiter dicitur, quod stupor est quædam alienatio spiritus ex admiratione seu imaginatione forti et inconsueta causata, non cito pertransiens; pudor vero celerius transit. Hinc apud Marcum legitur:12 Mulieres viderunt juvenem sedentem cooper-tum stola candida (utpote angelum sanctum), et obstupuerunt. — Ponitur quoque differentia inter tacitum, elinguem et mutum. Nam tacitus dicitur, qui non faciliter loquitur nec frequenter, sed ex causa prægnanti ac raro, juxta quod in Ecclesiastico legitur: Homo sapiens tacebit usque ad tempus;13 lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. Elinguis vero vocatur, qui linguam habens, officio ejus non utitur recte, vel ad loquendum vix potest induci, ut legitur de Secundo philosopho; mutus autem, qui potentia caret loquendi.

Admovit pectori meo leniter manum. Servat auctor metaphoram, loquens de philosophia tanquam de matrona benigna et medica, quæ manum solet ægrotantis pectori dulciter applicare. Quod spiritualiter est intelligendum, ita quod Philosophia « admovit leniter », id est, modeste ac dulciter applicuit, « manum », id est consolationis auxilium et doctrinam, « pectori » (id est cordi) « meo ». Sic sumitur pectus quum dicitur: triplex est pax, puta pax temporis, pax pectoris, pax æternitatis. Hoc est pectus spirituale. Aliud est pectus corporale : de quo in Evangelio legitur, Publicanus percutiebat pectus suum.14

Et, Nihil (inquit) periculi est, id est, Philosophia ait, Non est infirmitas ista periculosa neque mortifera. Lethargum patitur, id est, infirmus iste incurrit ægritudinem quamdam generalem ac pluribus consuetam, videlicet communem illusarum mentium morbum. Sui paulisper oblitus est ex morbo præfato; recordabitur facile, id est, ad memoriam suam reducet se ipsum, si quidem nos ante cognoverit, id est, dummodo ante habuerit nostri notitiam.

Porro lethargia est passio ex phlegmatis abundantia in posteriori cerebri parte, ligans impediensque memoriam, cujus organum ex tali materia distemperatur, et species quæ sunt in ea confunduntur : unde mens ipsa illuditur, id est decipitur, non bene judicando de rebus aliquando notis. Ideo lethargia dicitur morbus communis « mentium illusarum ». Ex qua etiam infirmitate quidam ad tantam labuntur oblivionem, quod quasi dormiendo mori videntur. Et dicitur ἀπὸ τῆς λήθης, quod est oblivio. Unde et Lethe, juxta poetas, fluvius dicitur infernalis : de quo animæ damnatorum potare asseruntur, quatenus præteritorum obliviscentes dolorum, acrius sentiant pœnas eis præsentes. Qui morbus ex apostemate causatur phlegmatico postremam capitis cellulam perturbante. Quem etiam morbum Boetius non vere et corporaliter, sed similitudinarie habuit. Phrenesis autem est passio capitis, ex abundantia choleræ nigræ seu melancholiæ nascens in parte cerebri anteriori, ligans imaginativam in eadem parte sitam; mania vero est passio causata ex abundantia sanguinis impuri, æstimativam impediens : sicut de his Galenus et Joannicius scribunt diffusius.

Quod ut possit, id est, quatenus Boetius valeat hunc morbum abjicere, et expedite recolere, paulisper lumina ejus mortalium rerum nube caligantia tergamus. Ordo verborum est : « Paulisper tergamus », id est, mundemus, abstergamus et desiccemus, « lumina » (id est oculos) « ejus caligantia », id est cæcutientes et partim offuscatos, « nube », id est lacrimarum profluvio ac mœrore et velo, « mortalium » (id est temporalium) « rerum », hoc est causato ex amissione eorum in quibus terrena consistit prosperitas.

Hæc dixit Philosophia, loquens ad se quasi ad alterum; oculosque meos siccavit, hoc est, Philosophia « siccavit oculos meos » interiores et exteriores, fletibus undantes, id est, affluentes lacrimis corporalibus seu spiritualibus, veste contracta in rugam, id est plicata. Et potest per vestem, pietatis compassio aut doctrinæ effusio designari : sicut et sanctus Job loquitur, Justitia indutus sum ; et alibi legitur, Induit me Dominus vestimentis salutis.15

Footnotes

  1. Eccl. vii, 38. ↩

  2. Eccl. xix, 6. ↩

  3. Atqui ↩

  4. Prov. xxix, 15. ↩

  5. Sap. iii, 11. ↩

  6. Thren. iv, 5. ↩

  7. Job v, 17, 18. ↩

  8. Eccli. IV, 24, 25. ↩

  9. Is. XXI, 4. ↩

  10. Eccli. IV, 31, 25. ↩

  11. Thren. I, 20. ↩

  12. Marc. XVI, 5. ↩

  13. Eccli. XX, 7. ↩

  14. Luc. xviii, 13. ↩

  15. Job xxix, 14. ↩

Chapter 13 of 199