Skip to the text

Prosa 2

SED medicinæ, inquit, potius tempus est, quam querelæ. — Tum vero totis in me intenta luminibus : Tune es ille, ait, qui nostro quondam lacte nutritus, nostris educatus alimentis, in virilis animi robur evaseras? Atqui talia contuleramus arma, quæ nisi prior abjecisses, invicta te firmitate tuerentur. Agnoscisne me? Quid taces? Pudore an stupore siluisti?1 Mallem pudore; sed te, ut video, stupor oppressit. — Quumque me non modo tacitum, sed elinguem prorsus mutumque vidisset, admovit pectori meo leniter manum, et, Nihil (inquit) periculi est : lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum. Sui paulisper oblitus est; recordabitur facile, si quidem nos ante cognoverit. Quod ut possit, paulisper lumina ejus mortalium rerum nube caligantia tergamus. — Hæc dixit, oculosque meos fletibus undantes, contracta in rugam veste siccavit.

Footnotes

  1. * prius ↩

Chapter 12 of 199