Articulus 11
DE SPIRITUALI ET MYSTICA HUJUS PROSÆ SECUNDÆ INTELLIGENTIA.1
THEOLOGIA visceribus caritatis ac intimæ pietatis ineffabiliter plus quam philosophia abundat : imo, ut sanctus effatur Ambrosius, Summa (id est plenitudo) totius christianæ theoriæ ac religionis, in caritate et pietate consistit. Propter quod dixit Apostolus :2 Plenitudo legis est dilectio ; itemque :3 Pietas ad omnia utilis est. Unde in libro Proverbiorum Salomon protestatur, loquens de muliere forti, id est de militanti Ecclesia, de beatissima Virgine, de sacra Scriptura, id est theologia : Aperuit os suum sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.4 Itaque theologia conspiciens personam catholicam eruditam, ab altitudine exercitiorum spiritualium in quamdam adversitatum, afflictionum atque tentationum abyssum dejectam (juxta illud Psalmi, Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me), compatiens ait :5
Medicinæ tempus est. De qua loquitur Jeremias : Numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi ?6 Quare ergo non ascendit sanitas plebi meæ? Talis plane medicus fuit Isaias, qui fassus est : Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est, verbo.7 Denique, quia in multis offendimus omnes, et quotidie saltem in venialia cadimus, quæ sunt quasi vulnera parva, quemadmodum peccata mortalia sunt vulnera magna ;8 hinc incessabiliter « tempus medicinæ est » nobis : quemadmodum est pœnitentia de peccatis, consolatio pia et sapientialis contra tristitiam inordinatam ac deprimentem, et contra vitium unumquodque, virtus contraria et actio ejus. Non ergo vulneremus animas nostras peccando ; sed inflicta vulnera, hoc est peccata præterita, curare conemur, cordialiter pœnitendo.
Tum vero totis in me intenta luminibus. Sic utique theologia diligentissime intuetur hominem desolatum, imo unumquemque fidelium, ut provideat et succurrat cuilibet juxta capacitatem et necessitudinem ejus. Tune es ille qui nostro quondam lacte nutritus, nostris educatus alimentis, in virilis animi robur evaseras? Unusquisque virtuosus dum erat in statu incipientium, nutritus fuit lacte sacræ Scripturæ ac theologicæ facultatis, hoc est facilioribus documentis, et purgativæ exercitiis viæ, qualiter peccata sua deberet deplorare, confiteri, vitare, et satisfacere pro eisdem, atque in moribus se habere, corpus ac sensualitatem rationi subjicere. De quo lacte ait Scriptura :9 Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Princeps quoque apostolici agminis in prima sua scripsit Canonica : Sicut modo geniti infantes rationabiles, sine dolo lac concupiscite10 (id est sinceram simplicemque instructionem Scripturæ, ac gratiæ puritatem, et bonam institutionem in vita spirituali), ut in eo crescatis in salutem. Interdum demum lac in Scripturis in malo accipitur, utputa pro voluptate carnali, ut dum Isaias inducit : Quem docebit Dominus scientiam ? et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus, id est, eos qui a carnalibus deliciis abstinent.11 — Porro alimenta theologiæ sunt perfectiores doctrinæ, exercitia viæ illuminativæ ac perfectivæ, degustatio dulcedinis Dei, perfectiones virtutum. De quibus ad Hebræos asseritur: Perfectorum est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali.12 Unde ad Corinthios deprompsit Apostolus :13 Sapientiam loquimur inter perfectos. Quibus pretiosissimis alimentis homo mente refectus, « in virilis animi robur » surgit, in cedrum Libani crescit, et verticem mentis extendit usque ad contemplationem et amplexum Omnipotentis in throno gloriæ residentis, juxta quod ait Psalmista :14 Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur. Unde per Osee Dominus testatur : Ero quasi ros, et Israel (id est vir contemplativus) germinabit ut lilium ;15 ego quasi abietem dirigam eum.
At tu cui talia contuleramus arma, id est, tam fortia ac solida documenta, tam præclara gratiarum charismata, tamque sublimes virtutum profectus, ecclesiastica quoque sacramenta, crucis sanctæ signaculum, orationes et lacrimas, quæ teste Ambrosio, arma sunt sacerdotum sanctorum : quibus armis armavit Christus Ecclesiam et unumquemque perfectum. Quæ nisi prior abjecisses, tentationibus, concupiscentiis, persecutionibus, motibus passionum, delectationibus vitiorum acquiescendo et succumbendo, invicta te firmitate tuerentur. Hæc quippe sunt arma fortissima, omni acie vitiorum omnique rabie tentationum robustiora ex sua natura : quamvis interdum vincantur, expugnentur aut collidantur ex debilitate et fragilitate sui subjecti, puta ex imbecillitate et vertibilitate rationis humanæ liberique arbitrii proclivis ad mala : quemadmodum scriptum est in Genesi, Sensus et cogitatio cordis humani prona sunt in malum ab adolescentia sua ;16 quemadmodum etiam homo fortis prosternitur ex debilitate equi quo utitur ac defertur : nempe, ut asserit Augustinus, liberum arbitrium comparatur ad gratiam sicut sessor ad equum. Ad horum assumptionem armorum hortatur Apostolus ad Ephesios : Accipite (inquiens) armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo ; state induti loricam justitiæ, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere ; et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei.17 — Amplius, arma hæc sunt etiam animarum nostrarum vestes ac ornamenta, quibus earum tegitur nuditas et ornatur informitas, ipsæque animæ tam cœliformiter decorantur, quod cœlesti complacent Sponso, et ad thalamum gloriæ æternalium nuptiarum introducuntur. De quibus vestibus in Apocalypsi loquitur Sponsus ac Judex : Qui non inquinaverunt vestimenta sua, ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.18
Itaque spiritualia dona ista diversis rationibus atque respectibus appellantur alimenta, lac, solidus cibus, potus, arma, vestes ac ornamenta. Propter quod ait Gregorius : Sacra Scriptura aliquando nobis cibus est, aliquando potus : cibus est in locis obscurioribus, in quibus exponendis quodammodo frangitur ; potus vero in locis apertioribus, quoniam ibi faciliter sumitur secundum quod invenitur. Hinc ait Hieronymus : Pinguissimus est sermo divinus ; omnes in se habet delicias : ex Scripturis quidquid volueris nascitur, quemadmodum manna ad uniuscujusque sapuit voluntatem.19 De hoc Hugo de S. Victore recte disseruit : Nihil in hac vita dulcius sentitur, nihil avidius sumitur, nihil mentem ab amore mundi sic separat, nihil contra tentationem animum sic confortat, nihil ad omne bonum sic adjuvat, ut Scriptura et studium ejus.
His ergo bonis homo nutritus, armatus, vestitus, « in virilis animi robur » excrescit. Et vere virilis ac vir nuncupatur (quia ut Cassiodorus fatetur, vir a viribus nomen sortitur) qui adversa tolerando non deficit, neque in prosperis aliqua elatione se jactat, sed stabili corde defixus et cœlestium contemplatione firmatus, in omni eventu permanet stabilitus. Hæc igitur arma nunquam abjiciamus, nulli suggestioni iniquæ consentiamus, nec ab infernalibus prædonibus patiamur nobis hæc ornamenta auferri : imo, contra adversarios nostræ salutis infatigabiliter præliemur, quia non coronatur a Deo nisi legitime certans, teste Apostolo.20 Non fugiamus ab hujuscemodi prælio, quoniam Christus pollicetur in Apocalypsi : Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.21
Agnoscisne me? Quid taces pudore? Ecce quam pie nos consolatur divina Scriptura, et in ea ac per eam Sapientia increata. Victum, aversum, confusum revocat ad sui notitiam, et a pudore pravo, a diffidentia, ab inordinata erubescentia retrahit eum, quatenus lumen veritatis intueatur, peccata sua confiteatur, ac dignos pœnitentiæ agat fructus, quemadmodum per Jeremiam admonet : Revertere ad me, et non avertam faciem meam ;22 verumtamen scito iniquitatem tuam, quoniam in Dominum Deum tuum peccasti. Erubesce ergo de tuarum fœditate culparum : non tamen sic ut a confessione et imploratione divinæ pietatis desistas ; imo cum verecundia bona hoc age, dicendo illud Esdræ : Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cœlum.23
Sed te, ut video, stupor mentis oppressit. Si profunde ac lucide perpendamus mirabilia legis ac fidei christianæ, beneficia Dei in nobis et misericordiam ejus super nos, ingratitudines nostras ac scelera nostra, et qualiter homines fidem habentes audent Omnipotentem tam dire ac indesinenter offendere, non obstante vitæ præsentis incertitudine ac brevitate, divini judicii districtione, æternæ damnationis acerbitate; non immerito stupor mentis nos opprimet, et dicemus : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ.24 Imo quasi elingues reddemur, ignorantes quid respondere poterimus, juxta quod legitur in libro Job : Deus cujus iræ resistere nemo potest, sub quo curvantur qui portant orbem : quantus ergo ego sum ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo ?25
Præterea, dum theologia, seu sacra Scriptura, seu Christus sapientia Patris, cernit nos taliter stupidos, admovet pectori nostro « manum » suæ clementiæ, infundens spem veniæ, et affirmans « nil » esse « periculi », dummodo vere converti, pœnitere et satisfacere enitamur :2627 præsertim quoniam ubi abundavit iniquitas, superabundare gratia solet.
Lethargum patitur. Hoc contingit dum homo ex consuetudine peccandi enormiter, sic induratur tamque insensibilis fit ad ea quæ Dei sunt ac suæ salutis, ut animæ suæ læsiones non sentiat, neque gravissima sibi imminentia advertat pericula, ut in Proverbiorum libro profertur : Impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit.2829 Talis obliviscitur sui ipsius, quoniam immemor est suæ salutis.30 Sicque morbus iste communis est « mentium illusarum », quia ut Salomon ait, Stultis illudit peccatum : quoniam delectatione, complacentia impulsioneve sua allicit, decipit et excæcat mentem ipsorum. De quibus apud Jeremiam loquitur Deus : Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Unde et in libro Sapientiæ legitur : Creaturæ factæ sunt in muscipulam pedibus insipientium.31
Recordabitur facile. Hoc aliquando accidit, ut hi qui ad tempus fuerunt devoti ac magno gratiæ culmine decorati, ex admonitione eis facta, celeriter convertantur, recolentes quales aliquando fuerint, dicentes illud Threnorum : Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus Deum ; scrutemur vias nostras, et revertamur ad Dominum.32 Denique, ut peccator hoc « possit » ac impleat, theologia tergit interiores oculos ejus caligantes ab inordinatis tristitiis, ac pravis affectibus circa carnalia et terrena, instruendo, ac prædicando eidem quam iniquum atque damnabile sit, rebus istis vanis ac vilibus magis quam immenso et superdignissimo Creatori essentialiter bono ac sancto adhærere ac deservire. Nec hoc potest peccator sine gratia præveniente. Propter quod deprecatus est Jeremias : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Unde et Apostolus loquitur : Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei.
Footnotes
-
Is. LXI, 10. ↩
-
Rom. xiii, ↩
-
1 Tim. IV, 8. ↩
-
Prov. xxxi, 26. ↩
-
Ps. lxviii, 3. ↩
-
Jer. viii, 22; cf. t. IX, p. 94 B'. ↩
-
Is. l, 4. ↩
-
Jacob. iii, 2. ↩
-
1 Cor. iii, 1, 2. ↩
-
1 Petr. ii, 2. ↩
-
Is. xxviii, 9. ↩
-
Hebr. v, 14. ↩
-
1 Cor. u, 6. ↩
-
Ps. xci, 13. ↩
-
Osee xiv, 6, 9. ↩
-
Gen. VIII, 21. ↩
-
Ephes. VI, 13, 14, 16, 17. ↩
-
Apoc. III, 4. ↩
-
Sap. xvi, 20, 21. ↩
-
II Tim. II, 5. ↩
-
Apoc. III, 21. ↩
-
Jer. III, 12, 13. ↩
-
1 Esdr. IX, 6. ↩
-
Ps. liv, 6. ↩
-
Job ix, 13, 14. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
I Cor. i, 24. ↩
-
Prov. xviii, 3. ↩
-
Sap. v, 21. ↩
-
Rom. ix, 16. ↩
-
Sap. xiv, 11. ↩
-
Thren. iii, 42, 40. ↩
Chapter 14 of 199