Articulus 12
ELUCIDATIO HUJUS METRI TERTII.
HIC describit Boetius prædictæ consolationis effectum. Utitur autem Boetius in hoc libro multiplici specie versuum, juxta veterem modum. Quæ species jam pro magna parte cessarunt : nam et modi quibus nunc utimur, aptiores videntur. Vocatur demum hoc metrum : Alcmanicum, ab inventore ; dactylicum, a dactylo ; tetrametrum, a τετράς, quod est quatuor, quia ex quatuor dactylis constat (attamen spondeum pro dactylo recipit) ; acatalecticum, quoniam sine abundantia et defectu clauditur fine legitimo. Itaque ait :
Tunc me discussa liquerunt nocte tenebræ, etc. Ordo ac sensus est : « Tenebræ », id est privationes lucidarum ac sapientialium considerationum, « liquerunt » (id est dereliquerunt) « me tunc », dum Philosophia me ita tractavit ac informavit ut præcedenti tangitur prosa ; « nocte », id est gravi mœrore et obscuratione mentis, « discussa », id est excussa et repulsa ab anima mea, secundum quod unum oppositorum expellit et abjicit aliud, et nox atque caligo exterior depelluntur radio solis aerem illustrante. « Priorque vigor », id est pristina vis visiva, seu lux visualis in pupilla exsistens, per quam fit visio actualis, « rediit luminibus », id est, restitutus est oculis quantum ad usum : non enim realiter perditus fuit ille vigor, sed ab actu suo ad tempus suspensus ac impeditus. Estque modus loquendi, ut aliquid dicatur fieri aut redire, dum post cessationem ab actu, denuo operatur, aut quod latuit manifestatur : sicut quum dicimus, Iste accepit pedem suum, et trusit illum.
Qui modus loquendi etiam in Scripturis est frequens : ut dum ait Salvator, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.1 Quæ utique potestas non est Christo data primum post resurrectionem, quando hæc protulit verba : imo secundum naturam divinam, data est ei ab æterno per generationem divinam ad intra ; secundum vero naturam assumptam, data est ei per creationem a primo incarnationis instanti, ut Damascenus testatur tertio libro. Etenim eo ipso quo Verbum æternum assumpsit naturam humanam in unitatem personæ, prætulit eam omni creaturæ, et potestatem contulit ei super universa creata, ut tertio libro docet Magister Sententiarum.2 Alexander quoque, Thomas, Bonaventura, et alii, ibi declarant, quod post Christi resurrectionem hæc potestas mox cœpit undique divulgari.3 Insuper, juxta hunc modum loquendi scriptum est in Apocalypsi : Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.4
Apte etiam oculi lumina appellantur, quoniam lumen est quo aliquid manifestatur. Propter quod dixit Apostolus:5 Omne quod manifestatur, lumen est. Oculi autem manifestant et repræsentant homini visibilia ista. Sicque in libro Judicum Samson precatus est: Domine Deus meus, redde mihi nunc pristinam fortitudinem meam, ut pro amissione duorum luminum unam de multitudine recipiam ultionem.6
Ut quum, id est, sic contigit mihi ante hanc tenebrarum harum expulsionem, sicut quum sidera glomerantur, id est, copiose teguntur et obducuntur nubibus; Cauro, id est vento sic dicto, præcipiti, id est præcipitanter et celeriter flante ac nubes adducente. Caurus quippe hic sumitur pro vento collaterali, ad sinistram partem venti Favonii versus septentrionem magis declinans. Qui ventus adducit coacervatque nubes ac nubila. Est enim ventus iste humidus ac frigidus: cujus flatus conglomerat nubes spissas, quæ inter visum nostrum ac sidera positæ, causant obscuritatem quæ vocatur nox accidentalis, et inde fit aura nebulosa et dies umbrosus, nec sol potest videri a nobis. Polusque stetit, id est, cœlum fuit, sicut communiter dicitur, Steti ibi tot annis, id est fui; vel quasi quiescere videtur, dum motus luminarium cœli percipi nequit; imbribus, id est pluviis, nimbosis, id est densis, nebulosis, seu ventosis, ex quarum descensu cœlum videtur sic stare vel ita se habere: quo facto sol latet visum nostrum, ac nox quædam accidentalis, puta præfata obscuritas, desuper funditur in terram, astris nondum venientibus, id est, necdum apparentibus, cœlo, id est in cœlo stellato. Juxta quem modum scriptum est: Deus præcipit soli, et non oritur;7 et stellas claudit quasi sub signaculo.
Hi autem naturales effectus, quos philosophia naturalibus causis adscribit, theologia, id est sacra Scriptura, Deo attribuit, ut quum dicitur per Amos: Ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam;8 Dominus exercituum nomen ejus. De quo in eodem Propheta dicitur: Qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ.9 Apud Job quoque dicitur: Ecce Deus magnus, qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum, qui de nubibus fluunt, quæ prætexunt cuncta desuper;10 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
Hinc declarat Boetius, qualiter in mente sua incorporaliter contigit quod in exterioribus sensibiliter agitur. Si Boreas, id est ventus sic dictus, emissus, id est flans et exiens, ab antro Threicio, id est per foramina et cavernas regionis Threiciæ, verberet, id est, repellat et repercutiat, hanc noctem seu nubem præfatam obscuram et obscurantem, et reseret, id est, apparere faciat, diem clausum, id est claritatem solarem quæ apparere hominibus non valebat propter interpositos prædictos nebulosos vapores; Phæbus, id est Titan seu sol, emicat, id est, clare apparet, et vibratus, id est quasi munitus atque exuberans lumine sibi inhærente, ob cujus abundantiam vibrare et suo lumine jaculare videtur, subito ferit (id est reverberat) radiis suis lucifluis mirantes oculos, id est visum hominum admirantium de tam repentina aeris clarificatione ac solis apparitione.
Pro horum intelligentia oportet advertere, quod Boreas dicitur ventus septentrionalis siccus et frigidus, frequentius flans circa tropicum autumnalem, quemadmodum Caurus circa tropicos hiemales. Hinc Boreas vehementer desiccat, aeremque depurat, quoniam flatu suo disgregat nubes et agitat aerem, ita quod repente clarificatur: quod simplices intuentes et causam ac modum ignorantes, mirantur. Denique Boetius loquitur hic juxta dogmata poetarum: Thracia namque est regio sita versus septentrionem, in qua sunt montes valde sublimes, ex quorum foraminibus et cavernis opinantur poetæ ventum egredi borealem. Qualiter autem et ex quibus materiis venti in veritate nascantur, in expositione metri secundi expressum est juxta traditionem Philosophi.11 — Quamvis etiam polus proprie nominetur pars cœli seu punctus in extremitate axis, sicque duo dicantur poli, videlicet arcticus atque antarcticus; hic tamen per synecdochen pro ipso cœlo accipitur, sicut in Hymno: Deus creator omnium, polique rector.
At vero de productione ventorum, præhabitis addi potest, quod aliqui antiquorum ac etiam modernorum affirmant, quod Creator omnipotens, videns in inferioribus sine caliditate et humiditate nil vivere posse, collocavit in medio circuli obliqui fontem caloris, videlicet solem atque planetas: propter quod ibi dicitur esse torrida zona, inter duos tropicos comprehensa. Videns quoque ignem cuncta consumere nisi humido reprimatur, constituit sub ipsa zona in terra fontem totius humoris, utpote mare, quod per medium torridæ zonæ et ex omni parte circuit terram: ex quo tam omnia particularia maria quam aquæ dulces egrediuntur, juxta illud Ecclesiastæ: Omnia flumina intrant mare, et mare non redundat;12 ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. Quumque ad occidentem pervenerit mare, duas facit refluxiones, quarum una ad austrum, alia vero vertitur ad septentrionem. Conformiter in oriente duæ refluxiones ad eosdem terminos fiunt. Quæ autem tendunt ad septentrionem, una ab oriente, alia ab occidente, dum concurrunt in medio se elidunt: et inde causatur famosa illa accessio et recessio quæ fluxus dicitur et refluxus; ibique ex ipso concursu aer impetuose motus ac pulsus generat Boream. Similiter duæ illæ refluxiones quæ vertuntur ad austrum sive meridiem. Ex hac etiam refluxione quæ ab occidente tendit ad septentrionem, fit mare nostrum Mediterraneum. Quum enim illa refluxio totam transierit Africam, inter duos montes magnos, Atlantem et Calpen, una pars illius subtrahitur: quæ inter Hispaniam Africamque discurrens, usque ad medium terræ venit, et Mediterraneum mare vocatur, atque ex adjacentibus regionibus nomina diversa sortitur, scilicet Ionicum, Ægæum, Adriaticum. In oriente autem ex dictis maribus fit grandis motus, ex quo gignitur ventus nomine Eurus; simili modo in occidente, unde producitur Zephyrus. Quum vero præfatæ refluxiones extra prætactos terminos una aliam præveniunt, ventus generant collaterales. Verumtamen positio Philosophi in expositione secundi metri narrata, rationabilior reputatur.
Postremo, per has metaphoricas descriptiones eorum quæ apparent aut fiunt in regione cœlestium corporum et elementorum, intendit Boetius quod pariformiter post nubilosam sui animi qualitatem, in ipso facta sit ingens serenitas ac dispositio lucida per Philosophiæ accessum.
Footnotes
Chapter 16 of 199