Skip to the text

Articulus 13

DE MYSTICO INTELLECTU TERTII METRI ISTIUS.

TUNC me discussa liquerunt nocte tenebræ. Quemadmodum theologia vehementer splendidior est, delectabilior ac dignior philosophia, sicut domina sua ancilla; sic theologiæ illuminatione radiante in anima, mox fugantur ac fugiunt caligo ignorantiæ, nox peccati ac vetustatis antiquæ, suggestio spirituum malignorum, distractio mentis, inquietudo apprehensionis phantasticæ, ac perstrepentium tumultus vitiorum ac passionum. Sicque « luminibus », id est oculis cordis, redit ac redditur gratiæ « vigor ». Unde dixit Apostolus : Nox præcessit, dies autem appropinquavit;1 et rursus : Non sumus noctis, neque tenebrarum. Hinc per theologiam illuminatis et a pristinis tenebris expurgatis scribit ad Ephesios :2 Eratis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino; ut filii lucis ambulate.3 Hinc fons theologicæ veritatis Christus, Dei virtus et sapientia, apud Joannem nos hortatur :4 Ambulate dum lucem habetis, ut non tenebræ vos comprehendant; dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis.5 Hæc est via salutis, semita electorum, theologiæ consolatio et doctrina, de qua in Proverbiorum dicitur libro : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectum diem.6

Ut quum præcipiti glomerantur sidera Cauro. Sidera cœli sunt filii militantis Ecclesiæ, quæ in Evangelio et Apocalypsi frequenter regnum cœlorum vocatur. Super hæc sidera, princeps tenebrarum, primus ille apostata, rex omnium filiorum superbiæ, sedem sui imperii nititur collocare, ipsisque præsidere ac dominari, prout apud Isaiam præsumptuose effatur :78 Supra astra Dei exaltabo solium meum. Hæc sidera in hoc mundo aliquando « glomerantur » et involvuntur nebulis tentationum, caliginibus suggestionum angelorum Satanæ, inundationibus turbationum, in tantum quod « polus » stare videtur, id est Ecclesia in talibus suis membris a processu virtutum quiescere : imo et tunc « sol » justitiæ Christus Dominus eos « latet », id est, ab ipsis lucide non videtur quamdiu in tali sunt tribulatione.

Ita quoque « nox in terram funditur », id est obscuratio quædam in cordibus fidelium in hac terra degentium, in tantum quod et ipse Paulus vas electionis asseruit : Supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere.9 Interdum namque oportet nos transire per ignem et aquam, antequam inducamur in refrigerium.10 Quod fit « astris nondum venientibus cœlo », id est, antequam ipsi fideles per contemplationem et spem cœlestium præmiorum exhilarentur, seu antequam angeli sancti, qui sunt astra triumphantis Ecclesiæ, succurrendo expugnent ac prosternant tentantes nos angelos tenebrarum : a quibus permittunt nos multoties infestari, quatenus resistendo mereamur in donis gratiæ crescere ac firmari, et diademate gloriæ felicius coronari.

Porro hanc noctem spiritualem expellit ventus borealis siccus et frigidus, fortiter movens et impetu flans, id est afflatus et inspiratio Spiritus Sancti, qui ubi vult spirat.11 Qui quamvis ignis et calor vocetur, attamen quoniam a calore nocivo concupiscentiæ atque profluviis desideriorum ignitorum mundi et carnis ac dæmonum siccat atque refrigerat, potest per Boream designari tam ipse quam afflatus et inspiratio ejus. De quo in Canticis dicitur : Surge, Aquilo;12 et veni, Auster, perfla hortum meum.

Denique Boreas hic exit « ab antro Threicio », id est ex vulneribus Christi, qui in hujus mundi pressuris ac pœnis tanquam in frigoribus durissimis est versatus, suaque beatissima passione nobis promeruit charismata gratiarum, juxta illud Joannis : De plenitudine ejus accepimus omnes, gratiam pro gratia.13 Antrum rursus Threicium, est devotio sanctæ matris Ecclesiæ tribulationibus et multis frigoribus nunc subjectæ, quæ meritis suis ac precibus impetrat filiis suis gratiosa Deitatis auxilia, ita quod a tentationibus afflictionibusque erepti saltem ad tempus, denuo cernant diem serenitatis internæ, diem gratiæ ac dulcoris, et Solem sapientiæ in se supersplendidissimum ac invisibilem, pro modulo suo per fidem illuminatam ac sapientiæ donum perlucidum dulciter contemplentur, ita ut grata mente cum Apostolo dicere queant, Nos autem revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a14

Domini Spiritu: in tantum ut admirentur tam gratiosam ac celerem mutationem in se subito factam, dicentes, Hæc mutatio dexteræ Excelsi.15 Cujus splendor interiores eorum reverberat oculos. De quo in libro Tobiæ fertur, quod post tempestatem tranquillum facit, et post fletum exsultationem infundit.16 Qui in Evangelio loquitur: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis.17

JOANNES. — Diu subticui, et modum tuum procedendi adverti. Qui (fateor) placet mihi; sed prolixus videtur, nec pro simplicibus scholaribus videtur multum deserviens.

DIONYSIUS. — Expositiones talibus deservientes aliunde satis multas habes in promptu. Ista quoque ad litteram satis brevis, mediocribus apta apparet; et quæ in exordiis disciplinæ capere nequeunt, tempore procedente proficientes facilius capient. Estque expediens ut in pueritia aliquid de Scripturis ac theologicis documentis incipiant discere et assuescant audire, atque virtutibus adhærere. Nec textus in se sententiosus potest nimia brevitate clare ac plene elucidari.

JOANNES. — Juxta conceptum tuum prosequere quod cœpisti.

DIONYSIUS. — Ita agam, et nihilo minus brevitati pro posse studebo.

Footnotes

  1. Rom. xiii, 12. ↩

  2. 1 Thess. v, 5. ↩

  3. Ephes. v, 8. ↩

  4. 1 Cor. i, 24. ↩

  5. Joann. xii, 35, 36. ↩

  6. Prov. iv, 18. ↩

  7. Is. xiv, 13. ↩

  8. Job xli, 25. ↩

  9. 11 Cor. i, 8. ↩

  10. Ps. lxv, 12. ↩

  11. Joann. iii, 8. ↩

  12. Cant. iv, 16. ↩

  13. Joann. i, 16. ↩

  14. 11 Cor. iii, 18. ↩

  15. Ps. LXXVI, 11. ↩

  16. Tob. III, 22. ↩

  17. Matth. XI, 28. ↩

Chapter 17 of 199