Skip to the text

Articulus 16

EXPOSITIO METRI HUJUS QUARTI.

IN hoc hujus primi codicis metro Philosophia planius docet atque prosequitur qualiter verus philosophus inter sæculi hujus procellas, tanquam inter inquietissimi maris fluctus et undas, possit ac debeat tranquillus persistere. Itaque ait :

Quisquis, id est quicumque vir bonus et sapiens, serenus, id est tranquillus, ævo composito, id est ætate sua tranquille disposita, ita quod in duratione et cursu vitæ suæ non fuit variis modis mente turbatus, sed tranquille conversans (quamvis interdum habuit quosdam motus turbationum aliquantularum non prædominantes, sine quibus non agitur vita præsens), dedit, id est, subegit et calcavit sub pedibus suis, fatum superbum, id est eventum quemcumque prosperum ad superbiam occasionaliter excitantem (qui fato seu fatali influentiæ solet adscribi), ita quod ex tali eventu non fuit superbiens; rectusque, id est mente ad Deum erectus et firmus, tuens, id est intuens, seu a peccato præservans, utramque fortunam, id est se ipsum in utroque effectu fortuito, puta in prosperis et adversis, sic quod nec in prosperis superbivit, neque in adversis dejectus, mœstus aut pusillanimis fuit. Talis utique potuit tenere vultum invictum, id est uniformiter dispositum, ita quod non est innaturaliter alteratus nec male dispositus ex inordinatis motibus apprehensionum ac passionum : sicut qui intra se portant passionem invidiæ, habent inconvenientem dispositionem in vultu et oculis; similiter qui irascuntur aut plurimum timent.

Rabies, id est furor seu tyrannis hominum iniquorum, non movebit illum, id est, non perterrebit nec dejiciet eum; minæque ponti, id est comminationes fluctusque perstrepentes maris, excitantis, id est commoventis, æstum, id est ebullitionem et aquæ fervorem, funditus, id est a fundo, versum, id est ascendentem et tractum superius, quia a fundo erumpunt tales commotiones: supple, non movebunt talem. Nec Vesevus, id est mons sic appellatus, quoties, id est quam sæpe, torquet, id est, exsufflat seu emittit ex se, ignes fumificos, id est flammas quasi fumosas seu fumo admixtas, vagus, id est instabilis in talibus emissionibus ignium, et hoc ruptis caminis, id est apertis in ipso monte quibusdam foraminibus, per quæ tanquam per os camini seu fornacis ipsa flamma egreditur; aut via, id est descensus, fulminis ardentis soliti ferire, id est lædere aut incendere, turres celsas, id est sublimes: hæc, inquam, non movebunt nec dejicient mentem hujusmodi hominis.

Oportet scire, quod per rabiem designatur ira, indignatio persecutioque tyrannica principum et magnatum ac omnium superborum, aut etiam ferocia bestiarum, qui irrationabili impetu tanquam rabie quadam aguntur. Propter quod Salomon loquitur: Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor;1 et impetum concitati spiritus sufferre quis poterit? Per minas ponti accipitur comminatio violentorum, et injuriatio omnium qui ex amaritudine animi ad vindicandum sunt proni. Contra quos Ecclesiasticus inducit: Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam? In hominem sibi similem non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur Altissimum? Ipse quum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo?2 Quis exorabit pro delictis illius?

Per Vesevum, Campaniæ montem, exprimitur concupiscentiæ ardor, omnia spiritualia bona consumens, et per verba oris libidinosa erumpens, et per foramina oculorum (de quibus in Ecclesiaste legitur, Tenebrescent videntes per foramina), atque per alia signa.3 Qui ignis prorsus fumosus et fœtidus est, sicut ignis sulfureus quem Dominus Deus omnipotens pluit super Pentapolim.45 Inde in Osee fertur:6 Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente.

Per fulmen autem intelligi potest repentina tentatio suggestioque diaboli, seu quæcumque invasio spirituum malignorum, de quibus ad Ephesios scribit Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus.7 Nam et fulmen de cœlo aerio venit, atque ex sicca et calida exhalatione sursum levata causatur, et ex incussu deorsum deprimitur, atque venti impulsu in obliquum movetur. De his infra dicetur.

Consequenter Philosophia imperfectos passionibus subditos, præfata tranquillitate carentes, increpat, instruit et hortatur, subinferens: Quid, id est cur, seu ad quid, miseri, id est homines infelices, miseriis culpæ ac pœnæ subjecti, mirantur, id est, in cordibus suis magnificant, seu mirando inspiciunt, tantum, id est tam multum, feros tyrannos, id est principes seu superiores feroces, furentes commotione iræ, indignationis, impatientiæ (juxta illud Osee prophetæ, Cœperunt principes furere a vino), sine viribus, quoniam instar aliorum ex sua natura sunt imbecilles ac fragiles, nec potestatem habent nisi ab alio, et frequenter attentant præsumuntque agere quod nequeunt adimplere.8 Propter quod loquitur Augustinus: Quid se extendit in honore inflatior potestas, in carne æqualis infirmitas?

Sed contra istud subjungitur aptum remedium et congruum documentum. Nec speres aliquid, id est, tu Boeti, seu quicumque catholice, non cupias aliquid adipisci ab illis, nisi ad quod obtinendum jus habeas, nec extimescas, id est, nec inordinate paveas illos. Nihilo minus, quamdiu in officiis sunt et jurisdictione utuntur, obediendum est ipsis in licitis et honestis in quantum se extendit eorum auctoritas, quum in prima Petri epistola dicatur: Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.9 Ex quibus verbis ostenditur, quod etiam sint timendi ordinato timore, hoc est per respectum ad Deum, cujus aliquo modo ministri vicariique consistunt, ut ad Romanos docet Apostolus.10 Exarmaveris, id est, si sic egeris, exarmas, id est, armis suis privas, iram impotentis, id est ipsum tyrannum pronum ad iram impotentem, juxta sensum jam tactum. Tyrannus quippe contra bonos armatur non ratione neque virtutibus, sed motibus passionum. Quos qui non metuit immoderate, armatus fortitudine animi atque constantia, fortior est tyranno, imo et dominus dominorum illius: nempe, ut dixit Diogenes, passiones et vitia sunt domini iniquorum, quoniam prævalent rationi ipsorum; et impii passionibus ac vitiis obsequuntur, sapientes vero ac virtuosi vitiis et passionibus dominantur.

At quisquis trepidus pavet vel optat, id est, quicumque inordinata, carnali, mundana formidine metuit tyrannos aut alios, aut optat eorum favorem etiam contra justitiam, vel terrenam prosperitatem, quod non sit stabilis, id est, eo quod non sit firmus in judicio rationis medioque virtutis (juxta illud Ecclesiastici, Esto firmus in via Domini et in veritate sensus tui), suique juris, id est, tyrannidi subjectus sit, ac jugo iniquitatis aut dæmonum subditus, non juri divino sibi præfixo et legi naturali sibi impressæ, abjecit clypeum, id est, propria voluntate deseruit seu dejecit armaturam virtutum præfatam, per quam contra vitia homo munitur et tentamentis renititur.11 Potest quoque per clypeum patientia specialiter designari, de qua ad Hebræos scribitur: Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.12 Motusque loco, id est a loco animæ suæ detrusus, hoc est a sede et tranquillitate rationis, imo ab incorporatione, congregatione et societate justorum: unde in Ecclesiaste Salomon loquitur, Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, tu locum tuum ne dimiseris;13 nectit, id est, construit et componit, catenam qua valeat trahi, id est vitiorum congeriem seu nexuram, videlicet inordinatum timorem et carnalem sui ipsius amorem, ex quo nascuntur desiderium favoris aliorum ad se et spes proprii commodi ac honoris: ex quibus deinceps innumerabilia oriuntur peccata, quibus infelix innectitur, captivatur et trahitur ad infernum, sicut et Salomon protestatur: Statim sequitur eam quasi bos ductus ad victimam, et nescit stultus quod ad vincula trahatur.14 Hinc in libro Proverbiorum dicitur:15 Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Hæc catena est rete perditionis: de quo et Plato disseruit in Phædone, quod anima illo irretita et voluptatibus fœdis capta, trahitur in Avernum.

In hoc metro Philosophia ad litteram, spiritualiter vero theologia, specialiter nos hortatur ad grandem perfectionem, ad inconcussam mentis constantiam, ad fortitudinem cordis invictam, ut in omni eventu perseveremus in lumine rationis, in sapientia salutari, in divino amore, in immobili spe in Deo, in sanctæ humilitatis radice, in sincerissimo zelo justitiæ, parati semper ad mortem, nec mortis pericula viliter formidantes, quum et Varro doctissimus Romanorum testatus sit: Qui moleste fert mori, litigat cum natura. Ad hoc totum hortatur Apostolus:16 Stabiles (inquiens) et immobiles estote, abundantes in opere Domini semper.

Præterea, circa illos duos versiculos, Quid tantum miseri, etc., advertendum quod miseria duplex est. Una culpæ: cui miseriæ opponitur beatitudo virtutis. Unde in libro Proverbiorum legitur:17 Justitia elevat gentem, miseros facit populos peccatum. Alia est miseria pœnæ, secundum illud Jacobi: Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quæ advenient vobis.18 Docemur quoque ex eisdem versiculis, eos miseros esse, qui mundanam prosperitatem, terrenum principatum, tyrannorum præsidentiam appretiantur atque magnificant in cordibus suis, quum talia sint spernenda tanquam itinera ad gehennam. Idcirco qui talia reputat et tanquam magnalia arbitratur, dono caret scientiæ, quo per connaturalitatem affectus veraciter judicamus transitoria et caduca in se ipsis esse inania et vilipendenda, tanquam æternæ beatitudinis impeditiva, sicque illud Ecclesiastæ, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, ex corde proferimus.19 Porro qui per donum sapientiæ ad contemplationem attigit, et summum illud prorsus incomparabile donum, Deum incircumscriptibilem et immensum, assuetus est contemplari, omnia vana hæc aspernatur ut stercora. Ideo sanctus vir ait:20 Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus. Dicuntur demum tyranni « sine viribus », quia potestas eorum sita est in subjectione voluntaria subditorum et adjuvantium eos, sine quibus non plus possunt quam subditi, ut in libro de Trinitate Guillelmus ait Parisiensis.

At vero fatum vocatur « superbum », ut tactum est, quum sit superbiendi incitamentum atque occasio. Nam ut Seneca dixit, Prosperitas fovet iram, opulentia elationem. Propter quod Innocentius Valeriusque fatentur : Dives in superfluitatem resolvitur, jactantia effrenatur, currit ad libitum, corruit ad illicitum. Recte ergo ait Apostolus : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli.21 Quod ne accidat nobis, sic utramque tueamur ac moderemur fortunam ut vultum teneamus invictum, qualis fuit sanctissimus ille Martinus : quem teste Sulpicio, nemo unquam vidit ridentem, nec dissolutum, nec tristem, aut desolatum ; sed jugiter uno eodemque apparatu quasi angelicam dispositionem monstravit. Talis fuit et Anna, cujus vultus non sunt amplius in diversa mutati, ut legitur primo Regum. Talis quoque est unusquisque qui (juxta Gregorium) inter biformes fortunæ adspectus inoffenso graditur pede, nec prosperis elevatur, nec adversis deprimitur;22 qui in omni eventu in Dei persistit timore, in mentis custodia, in gratiarum actione assidua.

Amplius, ad intelligenda hæc plenius, possent hic plura induci de timore multiplici. Est etenim timor naturalis, qui in se nec laudatur nec vituperatur : qui etiam fuit in Christo, qui passione instante cœpit pavere et tædere.23 Alius est, timor humanus seu carnalis, quo incommoda carnis et naturæ immoderanter horrentur. De quo in Isaia habetur : Quis tu, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum arescet?24 Et Christus : Nolite (inquit) timere eos qui corpus occidunt.25 Tertius est, timor mundanus, quo excessive quis refugit temporalia damna, et propriæ amissionem excellentiæ ac honoris. Qui timor viget in ambitiosis et cupidis. Hi duo timores sunt vitiosi : de quibus loquitur hic Philosophia. Quartus est, timor servilis, quo culpa vitatur non amore justitiæ, sed formidine pœnæ.26 Qui timor est bonus (in quantum timor, non in quantum servilis), ut tertio libro Sententiarum ait Magister.27 Quintus est, timor initialis, quo vitatur peccatum partim horrore supplicii, partim (imo et principaliter) affectu virtutis. Et de utroque isto timore verificatur illud primæ Joannis : Perfecta caritas foras mittit timorem ; et rursus, Qui timet, non est perfectus in caritate.28

Postremo, juxta nunc introducta, stet inflexibilis mentis nostræ status, nec propter injurias contristemur, neque de nostris honoribus extollamur. Per filialem timorem stemus fixi in Deo : quia (ut Salomon ait) qui timet Deum, nihil negligit;29 qui autem timet hominem (humano aut mundano timore, et non in Deo, nec propter Deum), cito corruet.30 Hinc et Seneca est locutus : Tutissima res est nil timere præter Deum.

JOANNES. — Dubitatio mihi oritur circa nunc dicta : an scilicet homo ex documentis philosophiæ ad nunc tactam valeat perfectionem attingere. Et videtur quod non : quia philosophia non nisi naturales docet virtutes, quæ non sufficiunt ad salutem, nec potest homo ex philosophia et naturalibus vitare peccata mortalia.

DIONYSIUS. — Philosophia nisi per theologiam perficiatur, est imperfecta atque in quibusdam erronea, putans hominem ex naturalibus posse fieri veraciter virtuosum, nec hominem esse creatum ad supernaturalem felicitatem. Hinc majores et meliores philosophi docuerunt et in scriptis suis reliquerunt, hominem ex exercitiis et studiis naturalibus fieri posse non solum virtuosum, sed etiam heroicum, id est divinum atque perfectum, imo et tantæ perfectionis ut de cetero aut vix aut non possit peccare, ut constat ex dictis Macrobii Platonici super Somnium Scipionis, ubi de virtutibus purgati animi tractans, asserit mentem humanam virtutibus illis ornatam, non posse a Deo deflecti : Prudentiæ, dicens, purgati animi defæcatique et ab omni mundi hujus adspergine pure detersi, est sola divina nosse, et ea tanquam nihil sit aliud intueri; temperantiæ vero talis animi est terrenas cupiditates non reprimere, sed penitus oblivisci; fortitudinis, passiones ignorare, non vincere; justitiæ, ita cum superna divinaque mente sociari, ut servet cum ea fœdus perpetuum. Et ita scripsit Plotinus, inter philosophiæ professores cum Platone princeps. Sic et Seneca dixit, virum esse beatum qui eo usque profecit, ut jam non solum non velit sed etiam non possit peccare. Verumtamen in his dictis, philosophi isti, quamvis in suo genere magni, graviter tamen noscuntur decepti. Nec enim simpliciter loquendo verum est, aliquem ex solis naturalibus posse hujusmodi fieri, nisi forsan per figurativum et tropicum modum loquendi, præsertim per hyperbolen, et loquendo solum de virtutibus et vitiis quæ naturalis ratio sine fidei lumine novit. Sacratissima autem theologia de his multo verius multoque altius docet, et supernaturales ponit virtutes ac vitia illis contraria : de quibus puri philosophi nil noverunt. Hinc sicut in Quodlibetis suis Henricus, et Alexander ac alii tradunt, quamvis homo ad aliquantulum tempus, non tamen diu, sine gratia gratum faciente potest vivere sine peccato mortali; attamen sine gratia valde præcipua, qualis in Apostolis fuit, nemo in vita hac fit ita perfectus ut sit absolute in gratia confirmatus, ita quod peccare non queat mortaliter.

JOANNES. — Multa hic pulchra protulisti : tamen, ut dixi, expositio ista multum fuit prolixa.31

DIONYSIUS. — Quid de prolixitate causaris? Ego hæc pro religiosis virisque eruditis potius quam pro scholaribus pueris scribo : nam et in studiis privilegiatis iste liber Boetii extraordinarie legi solet.

JOANNES. — Non expressisti quale sit metrum istud.

DIONYSIUS. — Nec multum confert hoc dicere. Vocatur autem Phalæcium, ab inventore; pentametrum, quia ex quinque pedibus constat, primo spondeo, secundoque dactylo, et ultimis tribus trochæis : hinc appellatur trochaicum, a trochæo prædominante in ipso.

Footnotes

  1. Prov. xxvii, 4. ↩

  2. Eccli. xxviii, 3-5. ↩

  3. Eccle. xii, 3. ↩

  4. Sap. x, 6. ↩

  5. Gen. xix, 24, 25; ↩

  6. Osee vii, 4. ↩

  7. Ephes. vi, 12. ↩

  8. Osee vii, 5. ↩

  9. I Petr. ii, 18. ↩

  10. Rom. xiii, 1-7. ↩

  11. Eccl. v, 12 ↩

  12. Hebr. x, 36. ↩

  13. Eccle. x, 4. ↩

  14. Prov. vii, 22. ↩

  15. Prov. v, 22. ↩

  16. I Cor. xv, 58. ↩

  17. Prov. xiv, 34. ↩

  18. Jacob. v, 1. ↩

  19. Eccle. 1, 2. ↩

  20. Ps. xxxvi, 35, 36. ↩

  21. 1 Tim. vi, 9. ↩

  22. 1 Reg. i, 18. ↩

  23. Marc. xiv, 33. ↩

  24. Is. li, 12. ↩

  25. Matth. x, 28. ↩

  26. 1 Joann. ↩

  27. dist. 34 D. ↩

  28. 1 Joann. iv, 18. ↩

  29. Eccle. vii, 19. ↩

  30. Prov. xxix, 25. ↩

  31. Cf. p. 71 B, A'. ↩

Chapter 22 of 199