Skip to the text

Prosa 4

SENTISNE (inquit) hæc, atque animo illabuntur tuo? Esne ὄνος πρὸς λύραν? Quid fles? Quid lacrimis manas? Ἐξαύδα, μὴ κεῦθε νόῳ. Si operam medicantis exspectas, oportet ut vulnus detegas tuum.

— Tum ego collecto in vires animo : Anne adhuc eget admonitione nec per se satis eminet fortunæ in nos sævientis asperitas? Nihilne te ipsa loci facies movet? Hæccine est bibliotheca quam certissimam tibi sedem nostris in laribus ipsa delegeras, in qua mecum sæpe residens, de divinarum humanarumque rerum scientia disserebas? Talis habitus talisque vultus erat, quum tecum naturæ secreta rimarer, quum mihi siderum vias radio describeres, quum mores nostros totiusque vitæ rationem ad cœlestis ordinis exemplar formares? Hæccine præmia referimus, tibi obsequentes? Atqui tu hanc sententiam Platonis ore sanxisti : beatas fore respublicas, si eas vel studiosi sapientiæ regerent, vel earum rectores studere sapientiæ contigisset. Tu ejusdem viri ore hanc sapientibus capessendæ reipublicæ necessariam causam esse monuisti, ne improbis flagitiosisque civibus urbium relicta gubernacula, pestem bonis ac perniciem inferrent. Hanc igitur auctoritatem secutus, quod a te inter secreta otia didiceram, transferre in actum publicæ administrationis optavi. Tu mihi et qui te sapientium mentibus inseruit Deus, estis conscii nullum me ad magistratum nisi commune bonorum omnium studium detulisse. Inde cum improbis graves inexorabilesque discordiæ fuere, et (quod conscientiæ libertas habet) pro tuendo jure spreta potentiorum semper offensio. Quoties ego Conigastum in imbecillis cujusque fortunas impetum facientem obvius excepi? Quoties Triguillam regiæ præpositum domus ab incepta et perpetrata jam prorsus injuria dejeci? Quoties miseros quos infinitis calumniis impunita barbarorum semper avaritia vexabat, objecta periculis auctoritate protexi? Nunquam me a jure ad injuriam quisquam detraxit. Provincialium fortunas tum privatis rapinis, tum publicis vectigalibus pessumdari, non aliter quam qui patiebantur indolui. Quum acerbæ famis tempore, gravis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatura inopia Campaniam provinciam videretur, certamen adversus præfectum prætorii, communis commodi ratione suscepi, rege cognoscente contendi, et ne coemptio exigeretur evici. Paulinum consularem virum, cujus opes palatini canes jam spe atque ambitione devorassent, ab ipsis hiantium faucibus extraxi. Ne Albinum consularem virum præjudicatæ accusationis pœna corriperet, odiis me Cypriani delatoris opposui. Satisne in me magnas videor exacerbasse discordias? Sed esse apud ceteros tutior debui, qui mihi amore justitiæ nihil apud aulicos, quo magis essem tutior, reservavi.

Quibus autem deferentibus perculsi sumus? Quorum Basilius, olim regio ministerio depulsus, in delationem nostri nominis alieni æris necessitate compulsus est. Opilionem vero atque Gaudentium quum ob innumeras atque multiplices fraudes ire in exsilium regia censura decrevisset, quumque illi parere nolentes, sacrarum sese ædium defensione tuerentur, compertumque id regi foret, edixit ut nisi intra præscriptum diem Ravenna urbe decederent, notas insigniti frontibus pellerentur. Quid huic severitati posse adstrui videtur? Atqui eodem die deferentibus eisdem, nominis nostri delatio suscepta est. Quid igitur? Nostræne artes ita meruerunt? An illos accusatores justos fecit præmissa damnatio? Itane nihil fortunam puduit, si minus accusatæ innocentiæ, at accusantium vilitatis?

At cujus criminis arguimur summam quæris? Senatum dicimur salvum esse voluisse. Modum desideras? Delatorem ne documenta deferret quibus senatum læsæ majestatis reum faceret, impedisse criminamur. Quid igitur, o magistra, censes? Infitiabimur crimen, ne tibi pudori simus? At volui, nec unquam veile desistam. Fatebimur? Sed impediendi delatoris opera cessabit. An optasse illius ordinis salutem nefas vocabo? Ille quidem suis de me decretis, uti hoc nefas esset, effecerat. Sed sibi semper mentiens imprudentia, rerum merita non potest immutare; nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror, vel occuluisse veritatem, vel concessisse mendacium. Verum id quoquo modo sit, tuo sapientiumque judicio æstimandum relinquo: cujus rei seriem atque veritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriæque mandavi. Nam de compositis falso litteris quibus libertatem arguor sperasse Romanam, quid attinet dicere? Quarum fraus aperte patuisset, si nobis ipsorum confessione delatorum (quod in omnibus negotiis maximas vires habet) uti licuisset. Nam quæ sperari reliqua libertas potest? Atque utinam posset ulla. Respondissem Canii verbo, qui quum a Caio Cæsare Germanici filio conscius contra se factæ conjurationis fuisse diceretur: Si ego, inquit, scissem, tu nescisses. Qua in re non ita sensus nostros mœror hebetavit, ut impios scelerata contra virtutem querar molitos; sed quæ speraverint, effecisse vehementer admiror. Nam deteriora velle, nostri fuerit fortasse defectus; perficere autem posse contra innocentiam quæ sceleratus quisque conceperit, inspectante Deo, monstri simile est. Unde haud injuria tuorum quidam familiarium quæsivit: Si quidem Deus (inquit) est, unde mala? Bona vero unde, si non est?

Sed fas fuerit nefarios homines, qui bonorum omnium totiusque senatus sanguinem petunt, nos etiam, quos propugnare bonis senatuique viderant, perditum ire voluisse. Sed num idem de patribus quoque merebamur? Meministi, ut opinor, quod me dicturum quid facturumve præsens semper ipsa dirigebas. Meministi, inquam, Veronæ quum rex avidus exitii communis, majestatis crimen in Albinum delatum ad cunctum senatus ordinem transferre moliretur, universi innocentiam senatus quanta mei securitate periculi defenderim. Scis me hæc et vera proferre, et in nulla unquam mei laude jactasse. Minuit enim quodammodo se probantis conscientiæ secretum, quoties ostentando quis factum, recipit famæ pretium. Sed innocentiam nostram quis exceperit eventus, vides: pro veræ virtutis præmiis, falsi sceleris pœnas subimus. Et cujus unquam facinoris manifesta confessio ita judices habuit in severitate concordes, ut non aliquos vel ipse ingenii error humani, vel fortunæ conditio cunctis mortalibus incerta, submitteret? Si inflammare sacras ædes voluisse, si sacerdotes impio jugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse diceremur, præsentem tamen sententia confessum convictumve punisset. Nunc vero quingentis fere passuum millibus procul moti, atque indefensi, ob studium propensius in senatum, morti proscriptionique damnamur.

O meritos de simili crimine neminem posse convinci! Cujus dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere viderunt. Quam uti alicujus sceleris admixtione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam meam polluisse mentiti sunt. Atqui et tu insita nobis, omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas; et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat. Instillabas enim auribus cogitationibusque meis quotidie Pythagoricum illud: Ἕπου Θεῷ. Nec conveniebat vilissimorum me spirituum præsidia captare, quem tu in hanc excellentiam componebas, ut consimilem Deo faceres. Præterea penetral innocens domus, honestissimorumque cœtus amicorum, socer etiam sanctus et æquo actu ipse reverendus, ab omni nos hujus criminis suspicione defendunt.1 Sed, o nefas! illi vero de te tanti criminis capiunt fidem; atque hoc ipso videmur affines fuisse maleficio, quod tuis instituti moribus, tuis imbuti disciplinis sumus. Ita non est satis nihil mihi profuisse tuam reverentiam, nisi ultro tu mea potius offensione lacereris.

At vero hic etiam nostris malis cumulus accedit, quod existimatio plurimorum, non rerum merita, sed fortunæ spectat eventum, eaque tantum judicat esse provisa, quæ felicitas commendaverit: quo fit ut existimatio bona prima omnium deserat infelices. Qui nunc populi rumores, quam dissonæ multiplicesque sententiæ, piget reminisci. Hoc tantum dixerim, ultimam esse adversæ fortunæ sarcinam, quod dum miseris aliquod crimen affigitur , quæ perferunt, meruisse creduntur. Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione fœdatus, ob beneficium supplicium tuli. Videre autem videor nefarias sceleratorum officinas gaudio lætitiaque fluitantes, perditissimum quemque novis delationum fraudibus imminentem, jacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum vero præmiis incitari, insontes autem non modo securitate, verum ipsa etiam defensione privatos. Itaque libet exclamare.

Footnotes

  1. æque ac tu ipsa ↩

Chapter 23 of 199