Articulus 20
EXPLANATIO METRI HUJUS QUINTI.
IN hoc quinto libri hujus primi metro, Boetius in persona hominis imperfecti exclamat ad Deum præ admiratione actuum humanorum, in quibus quædam videntur tam inordinata ut monstro appareant esse similia: ut quod justi, innocentes ac sapientes ab impiis et ignaris opprimuntur, atque iniqui sua desideria prava permittuntur implere, imo et prosperantur. Exclamat ergo ad Dominum, dicens:
O Conditor orbis stelliferi, id est firmamenti, in quo feruntur seu moventur stellæ ibidem fixæ. Nec solum hujus orbis seu sphæræ, sed omnium quoque sphærarum ac rerum Deus Trinitas est creator. Specialiter vero nominat hoc cœlum stellatum, quoniam magis apparet et cernitur, et hoc vere, aut apparenter.
Qui nixus, id est, residens seu quiescens, solio perpetuo, id est sede cœlesti: quæ quamvis incepit ex tempore et simul cum tempore, propter quod proprie non est æterna, est tamen perpetua. Nam quantum ad suam substantiam nunquam desinet esse. Et potest per cœlum specialiter accipi cœlum empyreum immobile, quod est mansio Beatorum: quod est sedes, thronus et locus Dei, non quod cœlo illo circumscribatur aut definiatur, aut situaliter sedeat ibi, quum sit infinitus, supersimplicissimus spiritus; sed quia ibidem excellentius operatur, et evidentius se demonstrat. Et hoc cœlum vocatur unum de quatuor coæquævis, quæ sunt, angelus, cœlum, materia, tempus. Hinc per Isaiam Dominus loquitur: Cœlum mihi sedes est.12 Unde secundum Philosophum primo Cœli, cœlum est locus deorum. Rursus, sedes Dei seu perpetuum solium ejus, est Ecclesia militans ac triumphans, similiter anima justi et unusquisque spirituum beatorum; specialiter quoque infimus chorus supremæ hierarchiæ (prout divinus Dionysius libro de Hierarchia cœlesti testatur):3 cujus chori personæ tanta firmantur quiete, et tanta tranquillitate ornantur et gaudent, quod in eis Deus omnipotens quiescere ac per eas judicia sua disponere perhibetur. Et breviter, omnis mens creata in qua est Deus per dona gratiæ aut gloriæ, sedes Dei potest vocari.
Tu, o Conditor, qui versas, id est, assidue (imo continue) vertis ac moves, cœlum præfatum, imo omnes mobiles cœlos, turbine rapido, id est impetu valde veloci: imo motus primi mobilis, secundum philosophos, est tam velox ut nequeat per naturam velocior esse motus; atque ut ait Guillelmus Parisiensis libro de Universo, Motus ille mobilis primi indicibiliter velox est, et tam velox, ut quasi in ictu oculi percurrat multa milliarium millia. Quod facile est probare ex magnitudine corporis cœli illius, et spatii quod infra diem unum cœlum illud pertransit. Nam etsi in ictu oculi non plus pertransiret quam est dimensio molis minimæ stellæ fixæ, adhuc in ictu oculi plus pervolaret de spatio quam est longitudo terræ totius, quum minima stella dicatur major quam tota habitabilis terra. In quo demum genere causæ Deus sit motor cœli, dictum est in expositione metri secundi.4 Ex hac autem ineffabili celeritate motus tam magni corporis, refulget ineffabilis omnipotentia supergloriosissimi Creatoris. Propter quod Plato et Avicenna dixerunt cœlum esse animal magnum, Deo obediens.
Cogisque, id est, per modum cogentis facis, sidera, tam fixa quam non fixa, pati, id est implere et exsequi, legem, id est jussionem et imperium Conditoris. Et potest hæc lex intelligi lex divina, exemplaris, increata, ad cujus constitutionem atque imperium stellæ et cetera cuncta moventur; vel vis seu proprietas aut naturalis inclinatio stellis a Creatore impressa. Coactio quoque proprie sumpta, prout violentiam notat, in cœlestibus non est corporibus; sed nunc extense suscipitur pro inductione aut motione Omnipotentis, cui nullus resistere potest.5 Quandoque etiam sumitur pro vehementi et quodammodo importuna instigatione alicujus ad aliquid: quemadmodum fertur in Genesi de Lot, Compulit illos, videlicet angelos, oppido, id est valde;67 et in Luca, Coegerunt eum. Juxta sensum nunc tactum Deus sublimis et benedictus legem universis posuit creaturis. Unde in Proverbiis habetur: Certa lege et gyro vallavit abyssos.8 Jeremias quoque ait: Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis:9 Si defecerint leges istæ coram me, etc. In Job item dicitur: Qui fecit ventis pondus et aquas appendit in mensura, quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus.10
Consequenter declarat istud de stellis in speciali. De luna sic: O tu, inquam, qui « cogis sidera legem pati », ut luna lucida nunc cornu, id est circulo (quoniam globus lunæ est sphæricus), pleno: quod est in plenilunio; et obvia, id est opposita, ut tempore oppositionis, flammis totis, id est integris radiis, fratris, id est solis: qui dicitur frater lunæ, vel quoniam ab eodem Creatore sunt conditi (unde et S. Franciscus solem consuevit fratrem vocare); vel propter similitudinem specialem cum sole quoad magnitudinem (et hoc quantum ad apparentiam potius quam secundum veritatem, quum unaquæque stella fixa multo major sit luna, quæ est infima inter planetas); et quia post solem clarius fulget (hinc comparatione solis vocatur luminare minus in Genesi);11 ratione quoque officii, quoniam præest nocti, quemadmodum sol diei. De qua legitur in Ecclesiastico:12 Luna ostensio temporis et signum ævi, mensis secundum nomen ejus est; crescens mirabiliter in consummatione; vas castrorum in excelsis, in firmamento cœli resplendens gloriose. Porro radii solis vocantur flamma, quia per repercussionem et reflexionem calefaciunt et inflammant. Condat, id est abscondat, stellas minores: quarum quædam sunt tam parvæ, quod nunquam videntur a nobis; et juxta Philosophum in libro de Cœlo, galaxias est refulgentia ex innumerabili multitudine stellarum parvarum de proximo conjunctarum. Aliquæ vero stellæ minores videri possunt, atque interdum videntur de nocte; sed offuscantur lumine lunæ, secundum quod lumen minus fuscatur majore. Pallida nunc, id est luna diminutione luminis sui minus clara, cornu obscuro, id est parte sui cornuta obscuriore effecta, propior Phœbo, id est soli vicinior, perdat lumina, id est claritatem suam quoad partem nos respicientem. Paulatim enim minuitur lunæ lux, quam a sole sortitur, secundum quod magis soli propinquat: cui quum directe supponitur, omnino obscurata asseritur quoad partem inferius versam; tunc quoque vocatur incensio. Tamen in re semper dicitur luna pro media parte clara, quum sit instar globi rotunda et solida, et pars ejus solem respiciens, ab eodem participet lucem.
Fuit autem Aristotelis opinio, quod sol sit proximus lunæ in ordine planetarum: quod etiam asserit Commentator. Alias alter planeta quam luna solem eclipsaret. Ptolemæus vero et Martianus aliique astrologi communiter tenent solem esse in medio planetarum: quod per experimenta astronomica invenerunt, per minores adspectuum diversitates in sole, quam in Luna, Mercurio et in Marte.
Consequenter idem declarat de alio planeta, videlicet Venere. Et Hesperus, id est, qui sic etiam cogis sidera legem pati, ut « et Hesperus », id est stella matutina, de qua in Ethicis ait Philosophus, quod nec Hesperus nec Lucifer est ita mirabilis et præclarus sicut justitia, qui primæ tempore noctis, id est in initio noctis, agit ortus algentes, id est, exordia suæ apparitionis exercet et habet frigida, eo quod tunc sol recedit et frigus augetur, mutet iterum habenas solitas, id est, rursus variet cursus suos consuetos, Lucifer pallens, id est effectus seu appellatus Lucifer, qui pallet, id est, minus lucere videtur, ortu Phœbi, id est, de mane quando sol oritur, cujus luce tunc offuscari et quasi pallere videtur, quando et incipit disparere. Hinc aliqui sentiunt eumdem numero esse planetam qui de sero sequitur solem et in aurora præcedit, qui Venus vocatur. Alii asserunt duos esse planetas, videlicet, Martem de mane, qui Lucifer appellatur, Venerem autem apparentem ad vesperam, Hesperum nuncupari, ut tertio Etymologiarum refert Isidorus.
Hinc tangit effectum providentiæ Dei in dispositione inferiorum, ex mutatione duarum majorum partium anni, quæ sunt æstas et hiems. Tu, o Conditor, stringis, id est abbrevias, lucem, id est tempus lucis diurnæ, videlicet diem, breviore mora, id est duratione, ita quod dies est brevior, frigore, id est tempore frigoris, brumæ frondifluæ, id est hiemis, in qua decidunt seu defluunt frondes seu frondium folia. Tu etiam dividis, id est distinguis, horas agiles, id est cito pertranseuntes, noctis, id est noctium æstivalium: unde subjungitur, quum æstas fervida, id est calida, venerit, quia tunc dies crescunt usque ad æquinoctium, et noctes decrescunt. Sol quippe, sicut et ceteri planetæ, proprio motu movetur sub zodiaco ab occidente in orientem. In quo zodiaco sunt duodecim signa, quorum unum vocatur Cancer: ad quod sol perveniens, incipit retrocedere seu declinare per viam qua jam ante ascenderat; tuncque dies breviantur et noctes prolongantur, quousque sol perveniat ad signum zodiaci dictum Capricornum: in quo inferiora, ut plantæ, arbusta et gramina, velut capri cornu sunt arida. Porro bruma significat hiemem, et dicitur quasi βρῶμα, quod est cibus: quia tunc frigus consumit terræ nascentia, atque restringit humores quibus arborum frondes aluntur, quibus subtractis nutriri nequeunt frondes, sed cadunt. Duplices quoque sunt horæ dierum ac noctium, puta æquales et inæquales. Horæ æquales sunt viginti quatuor horæ diei naturalis. Quæ horæ vocantur æquales, quia duodecim sunt horæ illius diei et totidem noctis, et horæ unius diei æquales horis alterius diei. Horæ vero inæquales sunt horæ diei artificialis: quoniam horæ diei hujusmodi non adæquantur horis noctis quantum ad numerum, nec horæ unius diei horis alterius, quamvis quælibet hora secundum se sit æque longa.
Deinde probatur providentia Dei ex divisione anni in quatuor partes. O Conditor, tua vis, id est omnipotentia sapientissima et providentissima, temperat, id est, distinguit et dividit, varium annum in quatuor partes, quæ sunt, ver, æstas, autumnus et hiems: quarum quælibet suas habet proprietates et qualitates, ut dictum est plenius metro secundo.13 In cujus expositione inducta sunt quæ hic dicenda essent de his partibus anni, et ventis de quibus hic agitur: ideo non est hic immorandum.14 Ut mitis Zephyrus, id est ventus sic appellatus, qui leniter flat, propter quod mitis vocatur, revehat, id est, reducat et de novo producat, frondes, non easdem numero, sed specie, quas spiritus, id est flatus, Boreæ, hoc est ventus Borealis, aufert, id est, arefacit et cadere facit. Zephyrus quippe seu ventus Favonius, est humidus et calidus, et per consequens vivificus, quoniam ex calore et humore mixta nascuntur: sicque ventus iste disponit atque cooperatur ad frondium et plantarum productionem. Est etiam ventus iste occidentalis, tendens ad austrum, tempore flans vernali, ut plurimum. Boreas autem est ventus siccus ac frigidus, et ex consequenti mortificans et dejiciens frondes et folia; estque ventus septentrionalis, flans communius in autumno. Siriusque, id est constellatio sic vocata, seu stella dicta Canicula, juxta quam sole exsistente, multum intenditur calor: unde tunc dies nominantur caniculares; urat segetes altas, quæ tunc in altum creverunt et maturantur solis ardore, quæ semina vidit Arcturus. Hic est relatio ad rem, non ad dictionem præcedentem, ut sit sensus: « Quæ semina », id est quas segetes, « vidit Arcturus », id est constellatio seu stella sic dicta, quum segetes nondum segetes essent, sed semina: sicque vidit segetes in sua radice. Dicitur autem Arcturus semina vidisse, eo tropo quo mare fertur videre, juxta illud Psalmi:15 Mare vidit, et fugit. Vel « Arcturus vidit », id est respexit, « semina » per influxum, quoniam stella illa habet specialiter vim et influentiam super semina, seminata aptificando ad fructificationem: propter quod dicitur stella seminaria. Soletque accipi pro Quadriga; atque (ut aliqui opinantur) hic potius sumitur pro illius auriga.
Ex prædictis particularibus infert auctor hanc universalem: Nihil, id est nullum ens, linquit, id est, derelinquit vel omittit, opus, id est cursum seu actum, propriæ stationis, id est suæ naturalis subsistentiæ seu conditionis, qua in suo stat ordine et natura. Nihilo minus in operibus miraculosis, per omnipotentiam Creatoris creatura ad tempus vel instans relinquit quod naturæ suæ est: imo et in actibus violentis, ut dum lapis projicitur sursum.
Consequenter resumit Boetius quod frequenter jam tetigit, utpote, quod res humanæ et hominum actus non videntur divina providentia gubernari ordinateque dirigi. Quod dicit admirando, non asserendo, et in persona hominis imperfecti, turbati, afflicti, non secundum censuram rationis superioris, ut sæpius tactum est.
Præmittit tamen unum versiculum, secundum rationis judicium dicens: Omnia certo fine gubernas*. Sensus est: O Conditor, tu « gubernas omnia certo fine », id est dirigendo ea ad finem convenientem ac certum, quem eis in tua sapientia præfixisti: regere namque est rem ad suum finem dirigere per media apta. Etenim supersapientissimus Deus nil frustra creavit neque instituit, sed ob congruum finem operatus est universa, et ad ipsum obtinendum indidit eis naturalem inclinationem: quæ inclinatio est quædam ad finem tendentia. Hinc quoque, secundum Philosophum, Deus et natura nil faciunt frustra. Et natura ab intelligentia regitur, et hæc a prima causa. Quod et in libro de Causis asseritur, quo habetur: Prima causa regit res omnes absque hoc quod commisceatur eis; et rursus, Causa prima omnia regit per finem decoris, id est cum summo decore. Hinc apud Job inducitur: Universorum finem ipse considerat, et omnia quæ sub cœlo sunt, respicit.16 Unde de increata Sapientia in libro Sapientiæ conscriptum est: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.17*
Respuis, id est, abnuis et contemnis, cohibere, id est sub certis limitibus coarctare ac moderare, merito (id est justo ac debito) modo, o omnium Rector, solos hominum actus, ut superficialiter quibusdam videtur, qui ordinem divinæ providentiæ non advertunt satis profunde, sed solum attendunt facta hominum in se, non considerando omnia quæ circumstant, nec modum atque perfectionem divini regiminis, ultimatumque finem universorum ac singulorum. Denique, quum Deus unumquodque gubernet secundum exigentiam ac dispositionem suæ naturæ, ipse quoque homo liberi sit arbitrii, decuit eum aliter gubernari quam naturalia et irrationalia, utpote conservata arbitrii libertate; nec aliter hominum actus meritorii et demeritorii essent. Ideo in Ecclesiastico scriptum est: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui.1819 Sicque Deus sanctus et justus permittit justo ac sapientiali judicio fieri multa et magna mala, quæ tamen ipse non permittit esse inordinata : imo per pœnas ordinat ea, et in eis ostendit justitiam suam, imo et sapientiam suam immensam, eliciendo ex eis plurima bona. Propter quod in Enchiridio sanctus asserit Augustinus : Tam bonus et sapiens est Deus, quod non permitteret fieri mala, nisi posset et vellet ex eis elicere bona.
Consequenter aliqua tangit auctor quæ videntur providentiæ derogare.
Nam cur fortuna lubrica, id est incerta, vaga, nutans, instabilis, versat, id est, assidue vertit ac variat, tantas vices, id est tot ac tantos eventus incertos, irrationabiles et injustos in actibus hominum, ut apparet? Noxia pœna, id est pœna naturæ aliquo modo nociva, debita sceleri, id est peccato præcipue magno. Culpæ etenim pœna debetur, ut quod inordinatum est per peccatum, ordinetur per justum supplicium, sicque voluntas quæ peccando indulsit et acquievit sibi ipsi contra Dei præceptum sive consilium, sustinendo tormentum subdatur voluntati divinæ contra propriam inclinationem et appetitionem, et refrenetur ac redigatur sub jugo. Hinc scriptum est apud Job : Deus inultum abire non patitur;20 in Apocalypsi quoque : Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.21 Premit, id est, gravat et opprimit, insontes, id est innocentes, qui absque suis demeritis puniuntur, non tamen sine rationabilibus causis in sapientia divinæ providentiæ comprehensis. Et juxta hoc beatus Job loquitur :22 Hæc passus sum absque iniquitate mea, quum mundas haberem ad Deum preces. Unde et per Isaiam dicitur : Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo;23 et viri misericordiæ colliguntur, et non est qui intelligat.
At mores perversi, id est perversorum morum homines, utpote immorigerati, passionati, iniqui, resident solio celso, id est in sede et auctoritate sublimi, ut sunt reges, præsides judicesque iniqui, et omnes qui præsunt indigne. Verumtamen, sicut nunc dicam, istud non derogat providentiæ atque justitiæ Dei. Nocentesque calcant sancta colla, id est, impii tales suppeditant homines sanctos, et virtuosos actus eorum; sacra quoque, ut sunt templa et vasa cultus divini, quæ tempore Boetii ab Arianis conculcabantur, quemadmodum etiam in veteri Testamento gentiles profanaverunt sacra Judæorum, juxta illud : Sancta tua conculcata sunt;24 vice injusta, id est retributione prorsus perversa, reddendo mala pro bonis, juxta illud in Psalmo :25 Retribuebant mihi mala pro bonis.
Clara virtus, id est quæcumque virtus in se clara, nobilis, splendida, et specialiter justitia, quæ teste Philosopho, est præclarissima virtus, condita, id est posita in conscientia pura seu abscondita, latet obscuris tenebris, id est, ignota est per sinistras interpretationes pravorum, qui recta pervertunt, et bona interpretantur in pejus. Quibus dicitur per Isaiam : Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras.26 « Latet » etiam justitia innocentium « obscuris tenebris », id est per occulta munuscula, susurria et conficta testimonia iniquorum, per quæ judices corrumpuntur, et justas causas subvertunt. Propterea in Exodo Dominus jubet præsidenti ac judici : Non accipies munera, quæ excæcant etiam prudentes, et subvertunt verba justorum.27
Justusque tulit crimen iniqui, id est, crimen hominis vitiosi sæpe imponitur justo, et sic ei infligitur pœna debita crimini seu criminoso, prout in Proverbiis Salomon protestatur :28 Callidus vidit malum, et abscondit se; innocentes et parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.
Nil perjuria nocent perjuris, ut apparet, dum in præsenti non sustinent pœnam pro ipsis, nil fraus mendaci compta colore, id est apparatu alicujus verisimilitudinis aut verborum ornatu, nocet ipsis mendacibus; sed ipsi iniqui multitudine sua armati gaudent subdere reges summos, id est valde sublimes, quos metuunt populi innumeri, id est numero copiosi et præ multitudine quasi innumerabiles, quum libuit, id est, dum placuit illis iniquis, uti viribus pro justitia. Quasi dicat: Interdum in tantum insaniunt impii, vitiosi, ut et contra reges insurgant.
Circa hæc intuendum, quod universitatis Creator ac Dominus cuncta pulcherrime regit: attamen unumquodque operari permittit secundum suam naturam, ita quod in inferioribus multa contingunt non de necessitate, neque ut semper, sed ut frequenter, aut etiam raro atque a casu. Nihilo minus omnia ista cadunt et continentur sub ordine divinæ providentiæ. Quumque genus humanum sit fragile, ita quod multum difficile est hominibus a rectitudine non deficere neque peccare, præstitit eis adjutorium multiplex, et angelos sanctos custodes. Quod non solum Christus et Scriptura testantur, sed et philosophi quidam, præsertim Platonici, et Plato ipse in Phædone, Apuleius quoque in libro de Deo Socratis, tetigisse censentur.2930 Et ut scribit Albertus in commentario suo super librum de Causis, Aristoteles quoque in libro de Natura deorum pro magna parte ipsis consentire videtur: imo, ut in libro suo de Universo Guillelmus Parisiensis frequenter inducit, ipse Aristoteles gloriabatur sibi advenisse spiritum quemdam de cœlo Veneris, et eum sibi familiarem fuisse. Attamen liberum hominis arbitrium permanet liberum, nec coarctatur ad bona, sed peccat deficitque multoties, ita quod multa fiunt illicita, inordinata, et contra ordinem sapientiæ atque justitiæ particularem: quæ si referantur ad universalem ordinem providentiæ, sapientiæ ac justitiæ Dei, sunt, fiunt aut permittuntur juste ac sapienter, atque per Dei providentiam emendantur ac ordinantur; nec ita casu aut fortuna contingunt, quin ex divina providentia oriantur ac moderentur, prout hoc infra in quarto et quinto libro patebit.
Sic ergo injusti ac reprobi sæpe in sæculo isto exaltantur et præsunt, justosque premunt, affligunt, occidunt ad electorum purgationem, exercitationem, profectum beatitudinemque majorem. Denique impii multa agunt quæ sunt bona ex genere, pro quibus in hac vita remunerantur per prospera mundi, sicut et justi aliquando peccant, propter quod corrigi promerentur. Multi quoque tam pravi sunt, quod justo Dei judicio eis præficiuntur indigni prælati et principes vitiosi, quemadmodum per Osee Dominus loquitur:31 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea;32 per Isaiam quoque: Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Unde et in Job apertissime dicitur:33 Deus regnare facit hypocritam propter peccata populi.
Hinc secundum istum respectum, omnia secundum tenorem ac ordinem universalis providentiæ Dei ordinate procedunt, et juste ac sapienter desuper disponuntur, et unicuique impio ineffabiliter nocet iniquitas sua, imo potissime eis qui in hac vita non puniuntur. Quod totum in extremo judicio patebit ad oculum, et interim sapientibus innotescit per fidem ac illuminationem supernam, per considerationem quoque frequentem. Idcirco per Malachiam Dominus loquitur:34 Videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei: ecce enim dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos dies veniens, quæ non relinquet eis radicem.
Præterea imperfectis carnalibusque hominibus ista non advertentibus, interdum videtur quod actus humani reguntur fortuna magis quam providentia Dei. In quorum persona Boetius ista expressit. De quibus Ezechiel ait propheta:35 Dixerunt, Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. Unde et apud Job dicit sermo divinus: An cogitas quod Deus excelsior cœlo sit?36 Nec nostra considerat, et circa cardines cœli perambulat?
Postremo in metro isto fit invocatio Dei, ut actus humanos dignetur gratiosius gubernare.
O quisquis, id est tu qui; vel, tu quicumque, quoniam te comprehendere et digne exprimere non valemus; nectis fœdera rerum, id est coordinantias et proportiones rerum ad invicem, ita quod omnia quantumcumque diversa ac plurima, sunt pulcherrime et sapientissime coordinata, connexa, ac invicem comproportionata : ita quod teste divino Dionysio, ordo est intimus rebus;37 et juxta Philosophum, species rerum se habent ut numeri. Unde et Proclus Platonicus in Elementatione theologica loquitur: Omnium divinorum ornatuum suprema inferiorum nectuntur infimis superiorum. Respice oculo pietatis paternæ providentialisque curæ, terras miseras, id est miseros homines in terra degentes. Nempe per terram intelliguntur frequenter habitantes in terra, sicut in Psalmo, Omnis terra adoret te:38 sicut per domum familia, et per locum locata.
Nos homines exsistentes pars non vilis operis tanti, utpote totius universi: cujus dignissimæ partes sunt intellectuales creaturæ angeli et homines; sicque præstantior pars mundi inferioris est genus humanum. Propter quod in libro Physicorum ait Philosophus, quod nos sumus quodammodo omnium finis. Quatimur, id est concutimur, salo, id est mari seu amaro eventu, fortunæ, quoniam casualiter, fortuite valdeque improvise multa adversa et aspera nobis contingunt. O Rector universorum, comprime, id est, moderare et refrena, fluctus rapidos, id est impetuosas adversitates et tribulationes instar fluctuum abundantes; et firma terras stabiles, id est, habitantes in terra jugiter permanente, per scientias et virtutes corrobora, fœdere, id est pacto pacis, quo regis cœlum immensum, id est valde magnum, et comparatione terrestrium quodammodo infinitum, quum minima stella visibilis major sit tota terra. Et per cœlum intelliguntur spiritus omnes cœlestes ac triumphans Ecclesia.
Multipliciter autem aliquid dicitur infinitum, videlicet, actu et potentia, materialiter et formaliter, intensive et extensive, simpliciter et absolute, multitudine et magnitudine, spiritualiter quoque et corporaliter. Certumque est quod Deus dumtaxat sit vere et absolute, actualiter et perfectionaliter penitus infinitus: qui cetera cuncta constituit in numero, pondere et mensura, ut in libro Sapientiæ scriptum est.39 Creatura ergo non est simpliciter infinita, sed respective, et quantum ad aliquid. Et ita in Ecclesiastico scriptum est: Quæ est vita mea in tam immensa creatura?40 Et Baruch ait: O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus!41 Magnus et non habens finem, excelsus et immensus. Insuper terra dicitur stabilis duratione et loco, et quoniam quoad se totam nunquam movetur. Unde in Ecclesiaste habetur: Generatio præterit, et generatio advenit; terra vero in æternum stat.
Footnotes
-
Act. VII, 49. ↩
-
Is. LXVI, 1; ↩
-
cap. VII. ↩
-
Cf. p. 52 B' et s. ↩
-
Esther xiii, 9, 11. ↩
-
Luc. xxiv, 29. ↩
-
Gen. xix, 3. ↩
-
Prov. viii, 27. ↩
-
Jer. xxxi, 35, 36. ↩
-
Job xxviii, 25, 26. ↩
-
Gen. i, 16. ↩
-
Eccl. xliii, 6, 8, 9. ↩
-
Cf. p. 54 D'. ↩
-
ibid. B et s. ↩
-
Ps. cxiii, 3. ↩
-
Job xxviii, 3, 24. ↩
-
Sap. viii, 1. ↩
-
Eccl. xv, 14. ↩
-
Eccli. xv, 14. ↩
-
Job XXIV, 12. ↩
-
Apoc. XVIII, 7. ↩
-
Job XVI, 18. ↩
-
Is. LVII, 1. ↩
-
1 Mach. III, 51. ↩
-
Ps. XXXIV, 12. ↩
-
Is. V, 20. ↩
-
Exod. XXIII, 8. ↩
-
Prov. XXII, 3; XXVII, 12. ↩
-
Hebr. 1, 14. ↩
-
Matth. xviii, 10; ↩
-
Osee xiii, 11. ↩
-
Is. iii, 4. ↩
-
Job xxxiv, 30. ↩
-
Malach. iii, 18; iv, 1. ↩
-
Ezech. ix, 9. ↩
-
Job xxii, 12; 14. ↩
-
Cf. t. XV, p. 22 B; XVI, p. 69 C'. ↩
-
Ps. lxv, 4. ↩
-
Sap. XI, 21. ↩
-
Eccli. XVI, 17. ↩
-
Baruch III, 24, 25. ↩
Chapter 28 of 199