Articulus 21
DE SPIRITUALI INTELLIGENTIA HUJUS METRI QUINTI.
QUEMADMODUM metrum hoc quantum ad sensum litteralem multum coincidit et concordat cum metro secundo, ita et quantum ad mysticum intellectum. Juxta quem per stelliferum orbem designatur tam militans quam triumphans Ecclesia:1 quarum quælibet caritatis suæ magnitudine et fervore omnia ambit, comprehendit et continet, sicut cœlum omnia inferiora. Atque in unaquaque earum tot sunt stellæ quot electæ et sanctæ personæ: quæ « rapido turbine » versantur, quoniam indesinenter caritatis ardore ac sapientiæ contemplatione feruntur et tendunt in Creatorem; quæ et legem sibi a Deo præfixam inviolabiliter et uniformiter servant, præsertim in triumphanti Ecclesia.
Denique utraque Ecclesia comparatione Christi, qui est sol sapientiæ solque justitiæ, luna vocatur, et tendit obviam « totis flammis fratris » sui, id est illuminationibus inflammantibus et inflammationibus illuminativis Christi, qui est frater Ecclesiæ quantum ad assumptam humanitatem. Utraque item Ecclesia tantæ est perfectionis et gratiæ, tantæ copiositatis et universalitatis in omni dono supernaturali, quod ejus comparatione « stellæ minores », id est personæ minus perfectæ, fuscantur et parvi fulgoris videntur. Verum comparatione Christi, præsertim secundum quod Deus est, « lumina perdit », quia imperfecta et minus luminosa consistit.
Insuper, per Hesperum seu stellam matutinam, potest intelligi sacratissima Virgo, quæ propinquissime sequitur solem sapientiæ Christum, et interdum ipsum præcedit reconciliando nos ei nostraque corda præparando ad ipsius adventum ac gratiam. Per brumam demum seu hiemem, spiritualiter sumitur tempus tentationis et tribulationis: in quo noctes sunt longiores et dies breviores, quia tunc minus experimur lucem miserationis divinæ, gratiam consolationis, et spiritualem fervorem. In æstate vero, id est tempore illuminationis, inflammationis et fecundationis internæ, dies sunt longiores, quia tunc diuturnius et exuberantius experimur radios illustrationis, flammas devotionis, rorem consolationis unigeniti Filii Dei.
Amplius, fideles et electi aliquando tot tentationibus, fluctuationibus et ariditatibus implentur et affliguntur in vita hac, nec tam cito exaudiuntur a Deo, ut eis quodammodo videatur quasi sint a Deo relicti, nec ipse eorum habeat curam. Attamen si non cessent clamare ad Dominum, cito exaudientur; nec inde commovebuntur, si videant impios peccare impune, et per adulationes, fraudes, mendacia adipisci quæ cupiunt ac promoveri: imo eis potius condolebunt, certi quod omnia quæ fiunt adducet Deus in judicium.2 Ideo deprecabuntur Altissimum ut Ecclesiam militantem et cunctos credentes dignetur per gratiam et virtutes infusas ac copiosum profectum in eis constabilire, indesinenterque regere ad imitationem triumphantis Ecclesiæ, ut fiat voluntas Dei in terra sicut in cœlo:3 nam et juxta Apostolum, optimum est cor gratia stabiliri.4
Hanc expositionem tetigisse tantumdem sufficiat, quoniam ex præinductis plenius patet.
Footnotes
Chapter 29 of 199