Articulus 22
EXPLANATIO QUINTÆ PROSÆ HUJUS.
HUCUSQUE Boetius suas affectiones, dolores tristitiasque descripsit, et causas aperuit earumdem. Hic recitat qualiter Philosophia omnia hæc patienter ac tranquille audivit, atque ad ea pertinenter respondit, et consolationem, informationem remediumque adhibuit.
Hæc ubi continuato dolore dilatravi, id est, postquam instar canis latrando protuli verba præcedentis metri ac prosæ : in quibus providentiæ atque justitiæ Dei aliqualiter visus sum derogasse, dicendo quod opera Dei essent monstro similia, et quod ipse respueret curam habere actuum humanorum ; sicque ut canis latravi. Illa, utpote Philosophia, vultu placido nihilque meis questibus, id est querimoniis, mota, id est irrationabiliter non commota, ut decuit probitatem et sapientiam ejus, sicut de Anna allegatum est supra, quod vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati.1 Attamen meo errori et inordinato modo loquendi fuit mente compassa : quamvis hoc non monstravit forinsecus, ne me afflictum magis affligeret, sed suæ tranquillitatis exemplo ad patientiam provocaret.
JOANNES. — Videtur quod potius debuit mœrorem compassionemque cordis foris ostendere, quia ut allegasti, in Ecclesiaste scriptum est :2 Per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
DIONYSIUS. — Hoc implendum est loco et tempore opportuno, sicut et illud quod verbis illis præmittitur:3 Melior est ira risu. Quibus verbis pro causa subjungitur: quia per tristitiam vultus, etc. Quod intelligendum est de ira per zelum. Si autem quis peccet cum dissolutione et inani lætitia, reprimendus est per vultus tristitiam; si vero per pusillanimitatem tristitiamque offendat, ædificandus est tranquillitate et patientia audientis.
Quum te, o Boeti, inquit Philosophia, mœstum animo lacrimantemque vidissem. Ex dolore etenim et mœrore lacrimatio oritur : quoniam mœror et dolor sunt passiones afflictivæ, facientes compassionem in corpore, comprimuntque folliculos cerebri, in quibus humor aqueus continetur; et ita exprimitur ac defluit inde fletuum humor.
JOANNES. — Nonne frequenter ex lætitia aliqui subito resolvuntur in lacrimas? Quomodo igitur ex mœrore? Et si passiones illæ comprimunt et restringunt, potius claudunt : non ergo lacrimas extorquerent.
DIONYSIUS. — Lætitia aperit et dilatat, ac per hoc aqueum illum educit humorem : qui ex vasculo molli non solum apertione sed et compressione educitur, ut cernis in spongia humectata.
Illico, id est statim per lacrimas tuas, miserum exsulemque cognovi, id est, consideravi te esse dolorosum et exsulatum. Et certe miserum recte te judico, qui propter temporalia damna et corporalia adversa adhuc immoderate tristaris, doles ac ploras, quum talia sint intuitu et amore imitationeque Christi et pro fructu multiplici æquanimiter toleranda. « Cognovi » ergo te « exsulem » esse, id est exsuli similem, et spiritualiter exsulem, id est a rectæ rationis judicio et pectoris pace ac vera salute (in quibus vir virtuosus ac sapiens habitat et quiescit) extraneum. Imo, quum juxta Platonem in primo Timæi ac Phædone, facta sit anima rationalis ut in stellarum contuberniis atque sidereis mansionibus contemplationi vacet primi ac summi opificis et ordinis universi, constat quod in terris tanquam in exsilio detineatur. Sic quippe inducit Plato omnium patrem diis deorum præcipientem ut fœnus corpori accommodatum, videlicet animam, post corporis dissolutionem ac fœnoris purgationem rursus recipiant ad se. Quæ etiam fuit doctrina Pythagoræ : qui et infernum dixit esse in medio terræ, ut libro de Cœlo et mundo Aristoteles refert.
Sed quam id longinquum esset exsilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam, id est, ignorabam quam remotum a salute, quam diuturnum duratione esset tuum spirituale exsilium, « nisi oratio » (id est sermocinatio) « tua id prodidisset », id est reserasset, quia ex verbis tuis præhabitis innotescit quod plurimum erres.
Sed tu tam procul, id est valde remote, a patria spirituali, videlicet a tranquillitate atque judicio rationis, non quidem pulsus es, sed aberrasti, id est, non violenter et coacte sed propria libertate recessisti, consentiendo iniquitati atque tentationibus inimici. Peccatum enim est voluntarium, et hostes animæ possunt peccatum suggerere et ad peccandum inclinare, non necessitare. Hinc subditur :
At si te pulsum existimari mavis, id est, si potius vis putari quod de patria tua expulsus sis, te potius ipse pepulisti, id est, ad hoc dico quod ipse te inde ejecisti libere, consentiendo illicitis et motibus passionum, magis quam sapientiæ ac lumini rationis inhærendo : sicque cum filio prodigo abisti in regionem longinquam, in qua dissipasti substantiam animæ tuæ, id est, gratiam ac virtutes amisisti.4
Nam id quidem de te nunquam cuiquam fas fuisset, id est, nunquam alicui licuisset expellere te de spirituali patria tua nunc præfata omnino invitum, quia voluntas absolute cogi non valet. Imo secundum Augustinum, nihil tam est in potestate voluntatis ut ipsamet. Idcirco de his qui dicunt hominem necessitate peccare, ut ex fatali influxu, seu quia præscitus est, Psalmista loquitur Deo: Quoniam declinaverunt in te mala, cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.5
Si enim cujus oriundus sis patriæ reminiscaris, id est, si reminiscaris ex qua patria natus sis, non (uti Atheniensium quondam) multitudinis imperio regitur, id est, patria tua non gubernatur regimine plurimorum, quo plures præsunt ac regunt, quemadmodum communitas Atheniensium. Deinde in textu sequuntur aliqua verba Græca: ἀλλὰ εἷς βασιλεύς ἐστιν, εἷς κοίρανος. Quorum sensus est: sed unus dominus est, unus rex, supple, qui regit terram tuam. Quod ad litteram forsitan accipi posset de urbe Roma atque Italia, quæ a tempore Julii Cæsaris gubernata est regimine monarchico et regali, quo unus præsidet toti multitudini residuæ sibi commissæ: quanquam et aliter aptius exponatur, ut mox patebit. Qui frequentia civium, non depulsione, lætatur. Communiter enim reges Romanorum maluerunt Romam inhabitari a multis; nec in expulsione atque exsilio civium, sed in eorum multitudine gloriabantur, nisi pro communi bono necessarium fuerit quosdam expelli. Cujus agi frenis, id est cujus regis prohibitionibus refrenari ac dirigi, atque obtemperare justitiæ, id est obedire præceptis affirmativis regis illius, quæ sunt de actibus justitiæ exsequendis, præsertim prout justitia est virtus communis, summa libertas est, id est, libertas est valde magna ac nobilis. Nam sicut vilissima servitus est vitiis subjacere ac deservire, ita clarissima est libertas virtutibus inhærere et obsequi æquitati, sicut et Deo servire, regnare est.
An ignoras illam civitatis tuæ antiquissimam legem qua sancitum est, id est firmiter ordinatum, ei jus exsulare non esse, id est exsilium pati fas (id est licitum) non esse, quisquis in ea sedem fundare maluerit, id est, quicumque voluerit etiam per effectum, mansionem et domum in ea fundare, id est stabiliter collocare, magis quam alibi? Hoc namque olim statuerunt Romani, ut acquirerent habitatores suæ prægrandis urbis: et de hoc et consimilibus multa scribit Orosius ad Augustinum.
Nam qui vallo ejus, id est muro urbis Romanæ, ac munimine, id est defensione, auxilio, privilegiis ejusdem, continetur, id est, gaudet ac cingitur, nullus metus est illi, id est, formidare non habet, ne exsul esse mereatur, quia ut dictum est, ab hac pœna ratione inhabitationis securus est. Quod si hoc ita litteraliter accipiatur de Roma, non esset observatum in isto Boetio, quem Theodoricus tyrannus contra illud privilegium exsulavit. Scipionem quoque Africanum diu ante in exsilium misisse leguntur Romani. Ideo forsan non est istud ad litteram capiendum de Roma, nisi cum modificatione majori. At quisquis eam inhabitare velle desiderit, id est, quicumque cessarit commorari in ea, quia de velle conjuncto effectui loquitur, pariter desinit etiam mereri, id est, de cetero indignum se facit privilegio non exsulandi, nec illud amplius promeretur.
Itaque non tam loci hujus quam tua me facies movet, id est, ad compatiendum tibi magis me excitant pallor et macies tristisque apparatus tui corporei vultus, seu etiam indispositio tui intellectus, quam « facies » carceris hujus, utputa squalor et vilitas ejus.
Nec bibliothecæ potius comptos ebore ac vitro parietes quam tuæ mentis sedem requiro, id est, « nec requiro », nec opto, nec exigo « potius parietes bibliothecæ », id est librariæ seu loci studii, « comptos », id est decoratos, « ebore ac vitro », id est eburneis imaginibus et sculpturis vitreisve fenestris. Hoc dicit Philosophia, quia jam ante deplanxit Boetius pulchritudinem suæ bibliothecæ sibi esse ablatam :6 Hæccine, inquiens, est bibliotheca quam certissimam tibi sedem delegeras? Ad quod Philosophia plenius adhuc respondet, subdendo, « quam tuæ mentis sedem requiro », id est, ornatum sapientiæ tranquillitatemque animæ tuæ multo plus quæro et diligo quam illa exteriora. In qua non libros, sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias collocavi: hoc est, « in qua » scilicet mente « collocavi non libros » corporales essentialiter, sed per similitudines intelligibiles, quo modo juxta Philosophum lapis non est in anima, sed species lapidis; « sed id quod facit libris pretium », id est valorem ac dignitatem, puta « sententias », id est scientias, imo et sensus sublimes, « librorum » materialium, in quibus continentur sententiæ illæ sicut signatum in signo, « quondam meorum », id est, qui libri olim fuerunt philosophorum, qui sunt professores atque alumni mei.
Et tu quidem de tuis in commune bonum meritis, vera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti:7 id est, « tu », o Boeti, « dixisti » in præcedenti prosa « vera de tuis meritis », id est virtuosis et meritoriis actibus tuis, « in commune bonum », id est, quæ egisti pro bono communi et prospero reipublicæ statu; « sed » juxta exigentiam multitudinis hujusmodi actuum « pauca » locutus es ad defensionem famæ tuæ, quoniam multo plura bona egisti quam recitasti.
De objectorum tibi vel honestate vel falsitate, cunctis nota memorasti, id est, ea quæ memorasti seu retulisti atque ad continuandum præteritorum memoriam conscripsisti de honestate, veritate aut falsitate accusationum tibi impositarum, « nota » sunt « cunctis » hominibus, id est quibusdam de omnibus, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum.
De sceleribus fraudibusque delatorum, id est accusatorum tuorum, qui tibi mendaciter imposuerunt diversa objecta, recte tu quidem strictim attingendum putasti, id est, rationabiliter intra te sensisti et tantum tangendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia vulgi ore celebrentur, id est, eo quod celebriter denuntientur ore vulgarium, qui melius et copiosius sciunt qualiter ista se habeant, ne videaris ex prava radice accusatores tuos reaccusare, et reddere mala pro malis.
Increpuisti etiam vehementer injusti factum senatus, id est, fortiter reprehendisti incautum judicium senatorum, qui te absentem judicaverunt, nec injustam suam voluerunt revocare sententiam. De nostra etiam criminatione doluisti, hoc est de nostra falsa accusatione ac diffamatione, qua quidam nobis imposuerunt quod te magicis artibus et superstitiosis doctrinis informaverimus; læsæque opinionis damna flevisti, id est diffamiam tuam atque incommoda et scandala inde sequentia.
Postremo adversus fortunam dolor incanduit, id est, fervide doluisti contra fortunam, eo quod actus fortuiti divinæ justitiæ ac providentiæ derogare videantur, conquestusque es non æqua meritis præmia pensari, id est, de hoc induxisti querelam quod operibus non redditur justa merces, eo quod justi ac sapientes ab injustis et imperitis ac insipientibus in vita hac opprimantur. Quod tamen, sicut ostensum est, non derogat providentiæ Dei.8
In extremo Musæ sævientis, id est in fine metri præcedentis, in quo ut fassus es, contra Providentiam severiter visus es loqui, dicendo quod Deus respuat attendere actus humanos, ut quæ cœlum, terras quoque pax regeret, vota posuisti, id est, effudisti preces seu desideria « ut pax quæ » regit « cœlum, regeret quoque terras », id est, ut Deus conformi concordia regat homines ac terrena, qua regit angelos ac superna. Porro pax increata, quæ est pax æternitatis, omnia regit efficienter. Pax vero creata regit formaliter: sic et pax angelorum cœlos moventium hominesque custodientium, regit corpora superiora et inferiora. Pax autem et concordia regentium inter se, multum confert ad salubrem et stabilem inferiorum dispositionem.
Consequenter pandit Philosophia qualiter ad consolationem et curam Boetii sit tendendum.
Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit, id est, copiosus impetus passionum te invasit, impugnat et inquietat, diversumque te dolor, ira, mæror distrahunt, id est, passiones iracundiæ, tristitiæ ac doloris te distrahunt ad diversa, et ab intellectuali consideratione ac recollectione impediunt; uti nunc mentis es, id est, prout adhuc es in mente dispositus, nondum9 te validiora remedia contingunt, id est, nondum capax es perfectiorum spiritualium medicinarum, quæ ex sapientia metaphysicali accipi queunt, ut speculationes sunt divinorum: quemadmodum Apostolus se lacte ait eos potasse qui nondum solidum cibum valebant accipere. Nam et actus activorum sunt in patientibus prædispositis, nec sanat oculum quod sanat calcaneum: imo, sicut diversæ ægritudines corporales diversas exigunt medicinas, sic et diversæ infirmitates spirituales.
Itaque levioribus paulisper utemur, id est, ad aliquantulum tempus applicabimus tibi medelas facilius tolerandas, ut quæ in tumorem perturbationibus influentibus induruerunt, id est, quatenus motus passionum in te multoties iterati et quasi in habitum versi, recentibus affectionibus inordinatis sæpe in appetitu surgentibus, ad acrioris vim medicaminis recipiendam, tactu blandiori mollescant, id est, paulatim minuantur, sedentur et expellantur exhortatione paterna, pia, prudenti.
Loquitur autem Philosophia de spirituali infirmitate per metaphoram a corporali invaletudine sumptam, in qua humores superflui, liberum exitum non habentes, congregantur atque in ulcus seu apostema erumpunt ac indurantur. Ad cujus curationem primo adhibentur medicinalia resolventia, maturantia, mollificantia, deinde evacuantia: ita in curatione spiritualium infirmitatum graviorum ac inveteratarum oportet a facilioribus inchoare, causas earum excidere, incitamenta ad vitia ab invicem separare, sicque mentem emollire ad pœnitendum, ad confitendum, ad satisfaciendum et emendandum. Non ergo ab aspera et invectiva reprehensione est incipiendum, imo implendum est quod libro de Quatuor virtutibus Seneca loquitur: Alienorum vitiorum nec curiosus sis explorator, neque acerbus reprehensor, nec cum exprobratione corrector, ita ut admonitionem hilaritate prævenias. Et quamvis dicatur in textu, « tactu blandiori », id est applicatione caritativa et compassiva, utendum, adulatio tamen qua quis in iniquitate sua laudatur (juxta illud in Psalmo, Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ), semper est fugienda.1011 Imo, ut in libro de Amicitia asserit Tullius, Nulla major est veræ amicitiæ pestis quam adulatio: quæ est omnium levium atque fallacium hominum vitium, cuncta ad voluntatem, non ad veritatem loquentium; qui loquuntur ut placeant, non ut prosint.
Footnotes
Chapter 31 of 199