Skip to the text

Prosa 5

HÆC ubi continuato dolore dilatravi, illa vultu placido nihilque meis questibus mota: Quum te, inquit, mœstum lacrimantemque vidissem, illico miserum exsulemque cognovi; sed quam id longinquum esset exsilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam. Sed tu tam procul a patria non quidem pulsus es, sed aberrasti. At si te pulsum existimari mavis, te potius ipse pepulisti: nam id quidem de te nunquam cuiquam fas fuisset. Si enim cujus oriundus sis patriæ reminiscaris, non (uti Atheniensium quondam) multitudinis imperio regitur, ἀλλὰ εἷς βασιλεύς ἐστιν, εἷς κοίρανος : qui frequentia civium, non depulsione, lætatur ; cujus agi frenis atque obtemperare justitiæ, summa libertas est. An ignoras illam tuæ civitatis antiquissimam legem qua sancitum est, ei jus exsulare non esse, quisquis in ea sedem fundare maluerit? Nam qui vallo ejus ac munimine continetur, nullus metus est ne exsul esse mereatur ; at quisquis inhabitare eam velle desierit, pariter desinit etiam mereri. Itaque non tam me loci hujus quam tua facies movet. Nec bibliothecæ potius comptos ebore ac vitro parietes quam tuæ mentis sedem requiro : in qua non libros, sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias collocavi. Et tu quidem de tuis in commune bonum meritis, vera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti. De objectorum tibi vel honestate vel falsitate, cunctis nota memorasti. De sceleribus fraudibusque delatorum, recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia vulgi ore celebrentur. Increpuisti etiam vehementer injusti factum senatus. De nostra etiam criminatione doluisti, læsæque opinionis damna flevisti. Postremo adversus fortunam dolor incanduit, conquestusque es non æqua meritis præmia pensari. In extremo Musæ sævientis, ut quæ cœlum, terras quoque pax regeret, vota posuisti. Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit, diversumque te dolor, ira, mœror distrahunt ; uti nunc mentis es, nondum te validiora remedia contingunt. Itaque levioribus paulisper utemur, ut quæ in tumorem perturbationibus influentibus induruerunt, ad acrioris vim medicaminis recipiendam, tactu blandiori mollescant.

Chapter 30 of 199