Skip to the text

Articulus 23

EXPLANATIO SPIRITUALIS EJUSDEM PROSÆ.

HÆC ubi continuato dolore dilatravi. Quicumque ex impatientia, ira, tristitia seu dolore propter temporalia damna, corporalia nocumenta, infirmitates, persecutiones aut similes adversitates, irrationabiliter loquitur, divinæ providentiæ derogat, aut in verba prorumpit blasphemiæ, seu immoderate conqueritur : hic recte fertur latrare magis quam loqui, quum non ex ratione sed iracundiæ commotione instar canis vociferetur ; et competit ei quod in Ecclesiastico legitur : Sagitta infixa femori canis, sic verbum in corde stulti. Tales sunt quoque qui impetu ad loquendum feruntur, et æstuant intra se ad effundendum quod conceperunt, nec tempus congruum præstolantur. Qualem se prodit fuisse Eliu, qui testatur : Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam : plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei ; en venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.1 Quocontra scriptum est : Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.2 Quod utique sapientiæ signum est, quum Salomon protestetur : Qui moderatur labia sua, prudentissimus est ;3 itemque : Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correctio.

Illa vultu placido nihilque meis questibus mota. Hoc ex caritate et pietate atque discretione procedit, quod homo virtuosus ac sapiens, verba, querelas, gestus et apparatus tentati, afflicti, desolati, æquanimiter audiat nec turbetur, imo ad condolendum et consolandum ac informandum exhibeat se paratum, quemadmodum ad Galatas hortatur Apostolus :4 Fratres, si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.5 Itaque theologia sancta, caritate præfervida et visceribus affluens pietatis, cum discretione omnia agens, cum ingenti caritate ac intima compassione audit et suscipit lugubres voces tentati ac desolati.

Quum te, inquit, mœstum lacrimantemque vidissem, illico miserum exsulemque cognovi.6 Sunt etenim quædam lacrimæ bonæ et commendabiles valde. Quarum quædam ex contritione nascuntur, qua aliquis sua aut proximorum deflet peccata : quemadmodum Petrus egressus foras quum Christum negasset, flevit amare.7 Hinc peccatori lapso Dominus ait in Threnis : Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem, et non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.8 Quædam vero oriuntur ex compassione ad proximos, potissime pauperes, etiam propter eorum corporales afflictiones, juxta illud Job : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.9 Quædam ex compassione passionis dominicæ : quia ut ait Apostolus, Si compatimur, et conregnabimus. Quædam ex desiderio regni cœlestis, juxta illud Psalmistæ : Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, ubi est Deus tuus ?10 Quædam ex consideratione propriæ fragilitatis et distantiæ a vera perfectione, prout ait Propheta :11 Imperfectum meum viderunt oculi tui.1213 Quædam ex dulcedine contemplationis et complacentia superpulcherrimæ Deitatis. Qui itaque plorat his modis, ostendit se exsulem esse et peregrinum in sæculo isto, seque miserum arbitratur, et ex sententia dicere potest: Heu mihi!14 quia incolatus meus prolongatus est; et illud Apostoli ad Romanos: Infelix ego homo!15 quis me liberabit de corpore mortis hujus?

Qui vero immoderate deplorat temporalia damna atque incommoda corporis, et ad carnalia ac terrena magis quam ad æterna et divina afficitur, qui in vanitatibus delectatur et in carnalibus consolationem exquirit, ostendit se civem consistere Babylonis, amatorem sæculi hujus, ac filium perditionis: quia ut ait Hieronymus, Impossibile est nunc gaudere cum sæculo, et post vitam hanc regnare cum Christo. Unde et scriptum est:16 Quicumque voluerit amicus hujus mundi fieri, inimicus Dei constituetur. Hinc loquitur Judex cœlestis: Væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis;17 væ vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram.

Sed quam id longinquum esset exsilium. Exsilium electorum in sæculo isto durat usque ad mortem; nec pertingere queunt ad patriam Beatorum, nisi ab omni culpa et pœna fuerint emundati ac absoluti: quod nisi in præsenti efficiatur, exsilium ineffabiliter dolorosius in purgatorio patientur. Qui autem nunc indesinenter suspirant ad paradisum cœlestem, carnalia ac temporalia aspernantes, tanto celerius proficiscuntur ad patriam, et tanto plus propinquant ad eam, quanto plus appetunt eam, et quanto sincerius diligunt Regem cœlorum, superbeatissimum Creatorem, sequentes sanctorum vestigia antiquorum, de quibus ad Hebræos legitur: Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas adspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.18

Sed tu tam procul a patria non quidem pulsus es, sed aberrasti. Quædam pulsio est pœnalis, quædam culpabilis. Pulsio quoque pœnalis interdum est a causa cui pulsi nequaquam valent resistere; sicque primi parentes a Deo per angelum de paradiso expulsi sunt, et de regno cœlorum expulsi sunt angeli tenebrarum, ac inde pellentur iniqui in die judicii, juxta illud Isaiæ prophetæ:1920 Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Hæc expulsio fit contra voluntatem expulsi.21 Alia est pulsio culpabilis, qua rationalis creatura expellitur de via salutis, de lumine rationis, de mystico corpore Christi, de altitudine sapientiæ et arce virtutum. Hanc pulsionem nemo patitur prorsus invitus, sicut articulo patuit præcedenti. Verum qui tentationi consentit et peccat, se ipsum a Deo ac salute repellit: imo ab unione cum summo infinitoque bono præcipitat se in vilissimam scelerum servitutem, et ita aberrat a via de qua ait Salvator: Arcta est via quæ ducit ad vitam.22 Quæ via est adimpletio præceptorum ad vitam gloriæ æternalis perducens: de qua in Proverbiis asseritur, Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.23 De hac demum via et aberratione, impii in libro Sapientiæ sero fatentur:24 Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis. Sed absit a nobis ista insania, ut ita nos patiamur expelli a gratia et salute; nec expellamus nos ipsos, non consentiamus invidiosissimis ac crudelissimis hostibus nostræ salutis.

Si enim cujus oriundus sis patriæ reminiscaris. Certe si propriam dignitatem pensemus, dedignabimur vilissimis vitiis, turpissimis concupiscentiis, iniquissimis dæmonibus subjici ac servire, quum habeamus patriam in cœlis, atque ad obtinendum patriam paradisi cœlestis conditi simus, et in primis nostris parentibus radicaliter facti simus in paradiso terrestri. Denique patriam istam cœlestem nobis recuperavit Unigenitus Dei pretio sanguinis sui.25 Sed, heu! homo quum in honore esset, non intellexit. Nos vero ingrati, insensati, obtenebrati, toties eam amittimus, quoties mortaliter omissione aut commissione peccamus.

Oriundi etiam sumus ex militanti Ecclesia, in qua est monarchicum regimen, unus Dominus, unus Rex, qui frequentia civium, non depulsione, lætatur, juxta illud Sapientis:26 Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum; in Tobiæ quoque libro: Non delectaris, Domine, in perditionibus nostris.27 Qui, teste Apostolo, vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.28 Unde et per Ezechielem ait Scriptura: Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus, et non ut convertatur et vivat?29

Præterea, juxta Philosophum libro Politicorum, triplex est regimen. Primum est monarchicum et regale: in quo unus dominatur secundum virtutem multitudini universæ. Secundum vocatur ἀριστοκρατία: quo plures dominantur secundum virtutem, ut senatus. Tertium dicitur δημοκρατία: in quo populus dominatur secundum virtutem, hoc est per prudentiam atque justitiam. Regimen autem Ecclesiæ, quamvis sit monarchicum quantum ad hoc quod unus Pontifex summus toti præest Ecclesiæ, aliquid tamen habet adjunctum de aristocratia et democratia: quia non solum sacrum collegium dominorum Cardinalium tanquam senatus, sed et synodus generalis præsidio est domino Papæ in gubernatione Ecclesiæ. In regimine quoque civili unus præsidet Imperator cuncto populo sæculari.

Cujus agi frenis atque obtemperare justitiæ, summa libertas est. Libertas Ecclesiæ ac populi christiani est non subesse oneri legis Mosaicæ, quantum ad observantiam cærimonialium ac judicialium præceptorum (unde princeps ait Apostolorum, Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus?), nec etiam subesse jugo peccati, nec servituti et captivitati diaboli.30 De hac salubri libertate loquitur Christus:31 Si ipse Filius vos liberaverit, vere liberi eritis; Paulus quoque: Vos in libertatem vocati estis.32 Hæc est « summa libertas », cui nequaquam repugnat Deo et ejus prælatis virtutibusque subdi et obedire: imo ut S. Agatha dixit, Summa ingenuitas est, in qua Christi servitus comprobatur. Nam et hæc servitus in triumphanti consistit Ecclesia, juxta illud in Apocalypsi: Servi Dei servient illi, et videbunt faciem ejus, et regnabunt in sæcula sæculorum.33 Quibus de servitute peccati nihil unquam potest misceri.

An ignoras illam civitatis tuæ antiquissimam legem, exsulare jus non esse? Hoc in civitate superna, summa ac cœlesti Jerusalem, cujus fines Omnipotens posuit pacem, excellentissime verificatur:34 ita quod quicumque civis ejus fuerit per beatificam visionem, nunquam poterit fieri exsul; nec habet metuere ne contingat hoc promereri, quum sciat certissime se esse confirmatum in bono, et beatitudini illi æterna securitas inseparabiliter sit annexa.

Itaque non tam loci hujus quam tua me facies movet. Certum est quod Sapientia summa, quæ Christus est, interiora intuetur ac ponderat magis quam exteriora: quod et theologia docet esse agendum. Hinc primo libro Regum dicitur: Non juxta intuitum hominis ego judico; homo enim videt ea quæ parent, Deus autem intuetur cor.35 Propterea Sapientia summa in suis professoribus, discipulis ac ministris internam amat et requirit munditiam et decorem, non pretiosos in libris ornatus, neque externas pretiositates in ædificiis et vasis divini cultus, aut vestimentis et ornamentis: imo ut unus dixit Sanctorum, Auro Ecclesia non construitur, sed destruitur. Exigit ergo in nobis « mentis sedem, in qua » theologicorum « librorum sententias » collocavit, quatenus quæ agenda cognovimus, strenue impleamus, quoniam servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, plagis vapulabit multis.36 Verum ut ait Psalmista:37 Justitia et judicium præparatio sedis ejus. Si ergo vis Deo in mente tua sedem parare ac mansionem, disce te ipsum veraciter judicare, contemnere, castigare, sicque in te ipso exercere justitiam; deinde Deo exhibere conscientiam puram, proximos quoque ædificare, neque alicui inferre injuriam.

Postremo adversus fortunam dolor incanduit, conquestusque es non æqua meritis præmia pensari. Sicut frequenter prætactum est, ista est antiqua quorumdam insipientium querela, quod justis proveniant dura ac multa adversa, iniquis vero prospera et jucunda. Unde habetur in Psalmo: Dixerunt: Quomodo scit Deus;38 et, Si est scientia in excelso. Quibus improperatoria alibi loquitur Deus: Invaluerunt super me verba vestra, et dixistis:39 Vanus est qui servit Deo; et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino? Sed ad istud jam supra satis responsum est.40

Quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit, etc. Quidam de uno specialiter peccato tentantur, seu de una adversitate tristantur, aut circa unam tantum sollicitantur materiam: quibus facilius est consilium et auxilium adhibere. Alii simul variis tentationibus, tribulationibus, incommoditatibus affliguntur, fluctuant, deprimuntur. Circa quos grandi valde discretione uti necesse est, et eos piissime consolari: ostendendo eis quomodo electi Dei in vita hac multis solent tribulationibus exerceri, et quod Deus non permittit nos ultra vires tentari;4142 quod item in omni tentatione et tribulatione debemus mox ad eum confugere, ejus misericordiam cum omni fervore et confidentia implorare, passionemque Christi oculis cordis proponere luculenter, assidue et compuncte, in meditationibus etiam novissimorum nostrorum fortiter exerceri;43 et quod non coronatur nisi qui legitime certaverit;44 quod item beatus vir qui suffert tentationem, quoniam quum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, atque quod Dominus cohortatur unumquemque in Apocalypsi, Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ;4546 quod item non sunt condignæ passiones hujus brevissimi temporis, ad futuram gloriam æternalem, de qua in Apocalypsi Christus dulcissime repromittit:47 Qui vicerit, dabo ei mecum sedere in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.48

Per ista et consimilia, tentati, afflicti, desolati, sunt assidue consolandi, instruendi, corroborandi, quousque tumultus et cumulus afflictionum quiescat. Quumque Scriptura dicat, Ad aliquem Sanctorum convertere;49 consulendum est omni tentato et afflicto, ut beatissimam et misericordissimam Matrem ac Virginem specialissime invocet omni hora, et ceteros Sanctos ac Sanctas ad quos majorem habet devotionis ac dilectionis affectum, carissimum etiam angelum sanctum totius vitæ suæ custodem, quem valde specialiter debet amare ac venerari.

Footnotes

  1. Job xxxii, 17-19. ↩

  2. Jacob. 1,19. ↩

  3. Prov. x, 19. ↩

  4. Ps. cxxxviii, 16. ↩

  5. Galat. vi, 1. ↩

  6. Eccl. xix, 12. ↩

  7. Matth. xxvi, 75. ↩

  8. Thren. ii, 18. ↩

  9. Job xxx,25. ↩

  10. Ps. xli, 4. ↩

  11. Job xxix, 20. ↩

  12. Rom. viii, 17; ↩

  13. II Tim. ii, 12. ↩

  14. Ps. cxix, 5. ↩

  15. Rom. vii, 24. ↩

  16. Jacob. iv, 4. ↩

  17. Luc. vi, 25, 24. ↩

  18. Hebr. xi, 13. ↩

  19. Apoc. xii, 7-9. ↩

  20. Gen. iii, 23, 24. ↩

  21. Is. xxvi, 10, juxta LXX. ↩

  22. Matth. vu, 14. ↩

  23. Prov. iv, 18. ↩

  24. Sap. v, 6. ↩

  25. Ps. xlviii, 13, 21. ↩

  26. Sap. 1, 13. ↩

  27. Tob. 11, 22. ↩

  28. ii Tim. 1, 4. ↩

  29. Ezech. xviii, 23. ↩

  30. Act. xv, 10. ↩

  31. Joann. viii, 36. ↩

  32. Galat. v, 13. ↩

  33. Apoc. xxii, 3-5. ↩

  34. Ps. cxlvii, 14. ↩

  35. 1 Reg. xvi, 7. ↩

  36. Luc. xii, 47. ↩

  37. Ps. lxxxviii, 15. ↩

  38. Ps. LXXII, 11. ↩

  39. Malach. III, 13, 14. ↩

  40. Cf. p. 130 C. ↩

  41. I Cor. X, 13. ↩

  42. II Tim. III, 12. ↩

  43. Eccl. vii, 40. ↩

  44. II Tim. II, 5. ↩

  45. Apoc. II, 10. ↩

  46. Jacob. I, 12. ↩

  47. Rom. viii, 18. ↩

  48. Apoc. III, 21. ↩

  49. Job v, 1. ↩

Chapter 32 of 199