Articulus 24
ELUCIDATIO METRI HUJUS SEXTI.
IN hoc metro Philosophia ostendit per tria exempla, rationabiliter se dixisse quod voluit præstolari tempus opportunum, in quo convenientius adhiberet afflicto Boetio validiora seu efficaciora remedia consolativa.
Primum exemplum est quod agricola exspectat aptum tempus ad seminandum, nec seminat quando sol est in Cancro. Est ergo ordo verborum : Quum sidus, id est signum, Cancri grave, id est afflictivum per effectum, radiis Phœbi, id est per lumen solis, inæstuat, id est, grandem ardorem facit in terra, quando videlicet sol est in signo sic dicto, puta in solstitio æstivali, ipso sole tunc maxime elevato versus polum arcticum atque ad centrum capitis nostri. Et dicitur Cancer sic æstuare causaliter : quoniam sol in signo illo exsistens, tunc potissime calefacit terras et habitantes in eis, per reflexionem radiorum suorum, eo quod tunc perpendicularius terras istas respiciat. Unde in principio Theoduli dicitur :
Æthiopum terras jam fervida torruit æstas, In Cancro solis dum vertitur aureus axis.
Appellatur quoque signum Cancer, quia tunc instar cancri quodammodo retrocedit a nobis. Tum qui tempore illo credidit, id est, seminando commisit et injecit, semina larga, id est copiosa, largiter data, sulcis, id est terris aratro fractis, negantibus, id est, tunc non dantibus nec dare valentibus fructum. Tunc quippe semina nequeunt fructificare, quoniam terra seminata sufficientem non habet humorem propter solis ardorem : hinc in mense illo, videlicet Julio, non seminatur. Talis ergo elusus, id est deceptus, fide Cereris, hoc est privatus fructu seminationis, quem homines exspectant a dea frugum : quæ Ceres vocatur, quia (ut fertur) ipsa invenit primo artem serendi et usum bladorum. Et loquitur hic Philosophia juxta consuetudinem poetarum, qui regimen mundi et beneficia terræ attribuebant diis suis atque deabus : quæ tamen in veritate adscribenda sunt Deo altissimo, et causis naturalibus ac secundis ut instrumentis. Talis ergo pergat ad arbores quernas, id est quercinas, puta ad quercus, ut colligat glandes, quibus vescatur, blada non habens : e quibus glandibus homines vescebantur in prima mundi ætate, ut fertur, nondum scientes artem et modum colendi terram.
Sequitur secundum exemplum ad idem. O tu, Boeti, nunquam petas, id est, non accedas nec intres, nemus purpureum, id est pratum decorum, in quo rosæ et alii flores nascuntur, lecturus, id est collecturus, violas, id est flores sic appellatos, qui in vere gignuntur, quum campus stridens, id est, acriter resonans, inhorruit, id est, durus et afflictivus apparuit, Aquilonibus sævis, id est ventis frigidis ex aquilone flantibus, utputa tempore hiemali, quum violæ producantur tempore vernali, dum dulces flant venti.
Sequitur tertia similitudo. Nec quæras palmites vernos, id est in vere exsistentes, stringere avida manu, id est strictim tenere ad extorquendum et exprimendum vinum ex uvis, si libeat, id est complaceat, frui uvis, id est uti vino quod ex uvis elicitur: quia in vere nondum sunt uvæ maturæ. Bacchus, id est deus vini sic dictus juxta morem loquendi poetarum, potius contulit munera sua, id est beneficia sua, videlicet uvas maturas, autumno, id est in parte anni autumnali, quando per solis calorem humiditas in uvis digesta est et maturitatem adepta.
Consequenter Philosophia ad propositum applicat ista. Deus signat, id est, sapienter et ordinate distinguit, tempora, utputa quatuor partes anni, aptans ea officiis propriis, id est, unicuique parti anni conferens propriam vim, influentiam et effectum, intelligendo per tempus et partes ipsius, causas naturales, cœlestes et superiores, agentes in tempore: quæ diversimode operantur in inferioribus, secundum varium accessum solis ad nos et recessum ejus a nobis, atque secundum alios et alios respectus superiorum ad inferiora. Tempus vero quantum ad suam essentiam non est causa istorum, sed dicitur esse mensura motus, estque species quantitatis. Nec Deus patitur misceri, id est, non permittit confundi, vices, id est temporum partes, quas ipse coercuit, id est, inter suos limites coarctavit, ut quælibet operetur quod convenit ei secundum cursum naturæ, quanquam Deus excelsus et gloriosus possit in omnibus supernaturaliter operari.
Attamen ea quæ fiunt in partibus anni ac vicibus temporum, non semper uniformiter accidunt, quia nec omnes æstates sunt æque siccæ et calidæ, nec omnes hiemes æque sunt frigidæ: quoniam qualitates atque effectus temporum ex causis dependent diversis, variisque conjunctionibus, respectibus, ascensionibus, depressionibus planetarum, influentiis siderum ac viribus orbium. Omnipotens quoque creator et rector universorum interdum miraculose producit in una temporis parte, quod naturaliter eveniret in alia, imo quod nunquam naturaliter fieri posset. Sicque in homilia scribit Gregorius: Miracula sunt quæ ipsa quoque temporum statuta confundunt. Quemadmodum Theophilus scholasticus per S. Dorotheam conversus, quum accepisset rosas pulcherrimas sibi in sportula per angelum præsentatas, dixit adstantibus: Nonne jam frigus hiemale universas in Cappadocia constringit glacialiter aquas? Unde ergo hæ rosæ? Hinc Aquilo dicitur quasi aquas ligo. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est: Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua.1 In Job quoque dicitur: Ab arcturo egreditur frigus, et flante Deo concrescit gelu.2
Ex introductis infert Philosophia generalem ac moralem doctrinam. Sic quod deserit ordinem certum, id est naturalem processum et cursum desuper institutum, via præcipiti, id est per nimiam festinantiam seu anticipationem, non habet lætos exitus, id est prosperum finem nec consummationem optatam, sed potius tanquam abortivum erit inutile.
Ex his moraliter docemur unumquodque peragere loco et tempore opportuno, et in cunctis nos discrete habere ac ordinate procedere, quoniam opus virtutis cum debitis circumstantiis fieri debet. Propter quod Salomon dixit:3 Qui festinus est, pedibus offendit. Præterea his concordat quod in Ecclesiaste legitur: Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cœlo: tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi; tempus flendi, et tempus ridendi.4 Hinc in Ecclesiastico dicitur:5 Homo sapiens tacebit usque ad tempus; lascivus et imprudens non servabunt tempus. Ideo super Cantica sanctus ait Bernardus: Discretio omni virtuti ordinem ponit; ordo modum tribuit et decorem, ac perpetuitatem largitur. Est quippe discretio non tam virtus quam moderatrix quædam virtutum, ordinatrix affectuum, doctrix morum : sine qua virtus vergit in vitium. Propter quod recte disseruit Petrus, Ravennensis archiepiscopus: Discretio virtutibus modum imponit, sine qua virtutes vitia esse dicuntur. Nempe si adsit timor, et desit discretio, transit in desperationem; si dolor, vergit in amaritudinem; amor, in adulationem; spes, in præsumptionem; lætitia, in dissolutionem; ira, in furorem. Hinc prudenter dixit Pythagoras: Ab omni actu et re intemperantiam remove.
Footnotes
Chapter 34 of 199