Skip to the text

Articulus 25

ELUCIDATIO SPIRITUALIS HUJUS METRI SEXTI.

INSUPER, juxta tropologicum intellectum, sicut ineptum est tempus seminandi, dum nimius calor terram urit et siccat; ita dum calor concupiscentiæ, fervor peccandi, ignis cupiditatis vigent et regnant in peccatore, non est ager cordis sui bene dispositus ad suscipiendum semen verbi cœlestis et ad fructificandum in illo. Ergo, ut in Ecclesiastico legitur: Audiet luxuriosus, et projiciet illud post dorsum suum.1 Et in Marco ait Salvator: Ærumnæ sæculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes in cor, suffocant verbum Dei, et sine fructu efficitur.2 Verumtamen tales sunt admonendi ut a vitiis illis recedant, seque disponant ad susceptionem verbi cœlestis et fructificationem ejusdem in ipsis, ut saltem metu infernalis incendii atque supplicii æternalis abstineant a peccatis, illud Ecclesiastici pensantes ac adimplentes: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere; si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis.3

Præterea, per « nemus purpureum » congrue designatur congregatio religiosa virtutibus florens, incendio spiritualis amoris instar purpuræ rubens, seu quæcumque virtuosa persona taliter decorata. Per « violas » vero castitas atque humilitas dulciter redolentes accipi possunt: quas qui adipisci et discere cupit a devotis ac religiosis hominibus, non accedat ad eos dum campus horret sævis et asperis seu frigidis ventis et flatibus Aquilonis, id est, dum habitatio ipsa et congregatio illa terrena a dulcissima caritate refriguit, a regularibus observantiis jam defecit, et frigore suæ acediæ ab exercitiis sanctis restringitur, nec caritatis diffusione ad aliorum ædificationem, inflammationem, conversionem extenditur. Talem ergo congregationem non intres, talem personam non imiteris, sed vites. Nec claustrum ingrediaris in quo tria vota omni religioni substantialia, utputa obedientia, castitas et paupertas, cetera quoque statuta, saltem principalia, non servantur. In talibus namque claustralibus monstruosis, imo omni monstro deformioribus, regnat primus et pessimus ille apostata, qui in exordio sæculorum perhibuit: Sedebo in lateribus aquilonis.4 A quo etiam aquilone pandetur omne malum super universos habitatores terræ.5

Amplius, per « palmites vernos » intelligi possunt recenter conversi, nondum plene exercitati. Nam et apud Joannem loquitur Christus: Ego sum vitis vera, et vos palmites.6 Ex quibus adhuc exprimi nequit nec accipi vinum, id est sapor atque refectio spiritualis perfectionis ac contemplationis. Unde in Canticis loquitur Sponsa: Introduxit me rex in cellam vinariam. Præstolandum est ergo usque ad autumnum, id est, quousque exercitatus est homo, ita quod transierit per ignem et aquam, sicque in refrigerium sit inductus.78

Postremo, Deus omnipotens, qui omnia in sapientia fecit, « tempora signat », distinguit et ordinat, sicut in Hymnis asseritur :9

Rerum, Deus, tenax vigor, Immotus in te permanens, Lucis diurnæ tempora Successibus determinans.

Et alibi :

Temporum das tempora.

Aptatque ea « officiis propriis » :10 ut septies in die laudes ei dicamus, et Horas canonicas suis temporibus persolvamus ; nunc solennia celebremus et dies festos agamus, nunc feriale teneamus Officium ; nunc contemplativæ actibus vitæ, nunc exercitiis practicæ conversationis vacemus ; convenientem quoque ordinem proficiendi servemus in schola virtutum in domo Dei, inchoando a statu et gradu incipientium, et procedendo ad statum proficientium, sicque pertingendo ad statum perfectorum, hoc est proficisci a via purgativa ad illuminativam, atque ab illuminativa ad perfectivam. Oportet quippe in primis vitia expurgare, passiones refrenare ac vincere, mores componere, linguam compescere, actibus pœnitentiæ insudare, ac totam conversationem in vera et profunda humilitate ac Dei timore et in jugi cordis custodia fundare ac stabilire, sicque ad illuminationem divinam conscendere, atque per hanc ad perfectionis attingere culmen. Hoc est quod sanctus ait Bernardus : Nolo subito fieri summus, paulatim proficere volo. Nam ut Philosophia hic protestatur :

Sic quod præcipiti via Certum deserit ordinem, Lætos non habet exitus.

Quod et demum est contra eos qui approbatam religionem quam professi sunt, et in qua regulariter vivitur, inconsulte egrediuntur, vel apostatando, vel laxiorem sine rationabili causa intrando, aut aliam ejusdem Ordinis domum, ubi observantia deficit regularis. Contra quos ait ad Hebræos Apostolus : Non deserentes collectionem nostram.11

JOANNES. — Oritur mihi hic quæstio : an sit verum quod circa primum exemplum metri hujus aliqui dicunt, homines in prima ætate vixisse de glandibus, nondum scientes cultum agrorum.

DIONYSIUS. — De hoc docet nos irrefragabilis auctoritas sacræ Scripturæ, in Genesi dicens : Fuit Abel pastor ovium, et Cain agricola ;12 et obtulit Cain de fructibus terræ munera Domino. Et dicunt expositores nonnulli, quod obtulit segetes viliores et spicas adustas. Porro ad salvandum dictum quorumdam, sufficit dicere quod forsitan in aliqua plaga terræ sic fuit apud homines quasi silvestres.

JOANNES. — Quis docuit ipsum Cain colere terram ?

DIONYSIUS. — Nonne patri ejus homini primo concreata fuit naturalium rerum scientia valde magna, ex qua etiam cunctis animalibus apta imposuit nomina?13 De quo et in Genesi fertur :14 Emisit eum Dominus Deus de paradiso ut operaretur terram ; et denuo : In sudore vultus tui vesceris pane tuo.15

Footnotes

  1. Eccli. xxi, 18. ↩

  2. Marc. iv, 19. ↩

  3. Eccli. xviii, 30, 31. ↩

  4. Is. xiv, 13. ↩

  5. Jer. i, 14. ↩

  6. Joann. xv, 1, 5. ↩

  7. Ps. LXV, 12. ↩

  8. Cant. ii, 4. ↩

  9. Ps. CIII, 24. ↩

  10. Ps. CXVIII, 164. ↩

  11. Hebr. x, 25. ↩

  12. Gen. IV, 2, 3. ↩

  13. Gen. II, 19, 20. ↩

  14. Gen. III, 23. ↩

  15. Ibid. 19. ↩

Chapter 35 of 199