Skip to the text

Prosa 6

PRIMUM igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuæ mentis attingere atque tentare, ut qui modus sit tuæ curationis intelligam. — Tu vero arbitratu (inquam) tuo, quæ voles ut responsurum rogato. — Tum illa : Hunccine (inquit) mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas, an ullum credis ei inesse regimen rationis? — Atqui, inquam, nullo existimaverim modo ut fortuita temeritate tam certa moveantur. Verum operi suo conditorem præsidere Deum scio; nec unquam fuerit dies qui me ab hac sententiæ veritate depellat. — Ita est, inquit: nam id etiam paulo ante cecinisti, hominesque tantum divinæ exsortes curæ esse deplorasti. Nam de ceteris quin ratione regerentur nihil movebare. Papæ autem vehementer admiror cur in tam salubri sententia locatus ægrotes. Verum altius perscrutemur: nescio quid abesse conjecto. Sed dic mihi, quoniam a Deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur advertis? — Vix, inquam, rogationis tuæ sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam. — Num me, inquit, fefellit abesse aliquid, per quod velut hiante valli robore in animum tuum perturbationum morbus irrepserit? Sed dic mihi, meministine quis sit rerum finis, quove totius naturæ tendat intentio? — Audieram, inquam, sed memoriam mœror hebetavit. — Atqui scis unde cuncta processerint? — Novi, inquam, Deumque esse respondi. — Et qui fieri potest, ut principio cognito, quis sit rerum finis ignores? Verum hi perturbationum mores sunt eaque valentia est, ut movere quidem loco hominem possint, evellere autem sibique totum exstirpare non possint. Sed hoc quoque respondeas velim: Hominemne te esse meministi? — Quidni (inquam) meminerim? — Quid igitur homo sit poterisne proferre? — Hoccine interrogas, an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio, et id me esse confiteor. — Et illa: Nihilne te aliud esse novisti? — Nihil.

— Jam scio, inquit, morbi tui aliam vel maximam causam: quid ipse sis, nosse desisti. Quare plenissime vel ægritudinis tuæ rationem vel aditum reconciliandæ sospitatis inveni. Nam quoniam tui oblivione confunderis, et exsulem te et exspoliatum propriis bonis esse doluisti. Quoniam vero quis sit præcipuus et verus rerum finis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris. Quoniam vero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum vices existimas sine rectore fluitare. Magnæ non ad morbum modo verum ad interitum quoque causæ. Sed sospitatis auctori grates, quod te nondum totum natura destituit. Habemus maximum tuæ fomitem salutis, veram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed divinæ rationi subditam credis. Nihil igitur pertimescas: jam tibi ex hac minima scintillula vitalis calor illuxerit. Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est uti, et eam mentium constat esse naturam, ut quoties abjecerint veras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo verum illum confundit intuitum; hanc paulisper levibus mediocribusque fomentis attenuare tentabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris, splendorem veræ lucis possis agnoscere.

Chapter 36 of 199