Skip to the text

Articulus 26

EXPOSITIO SEXTÆ ET ULTIMÆ PROSÆ HUJUS LIBRI PRIMI.

IN hac sexta et ultima primi hujus codicis prosa, Philosophia adhuc particularius et perscrutatius sciscitatur ac discutit interiora Boetii, ut plenius sciat qualiter valeat eum plene curare, et causas ejus deviationis funditus exstirpare: quia non potest curari infirmitas, nisi causæ ejus tollantur.

Primo igitur benevolentiam captat Boetii, quærendo ab eo anne æquanimiter capere velit quod eum breviter de quibusdam interroget; sicque juxta doctrinam Aristotelis ac Ciceronis in eorum Rhetoricis, urbano utens proœmio, ut ad dicendorum advertentiam excitet tanquam ad magnarum intelligentiam rerum, et quasi cum Salomone pronuntians illud Proverbiorum: Audite me, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent.1 Itaque ait: O Boeti, paterisne igitur, id est, utrum vis æquanimiter ferre, me primum attingere, id est in primis cognoscere, atque tentare, id est scrutari, rogationibus pauculis, id est quæstionibus permodicis, statum, id est dispositionem, tuæ mentis, qualiter sentias de quærendis, ut intelligam ex tuis responsionibus qui sit modus, id est, quæ sit aptior via ac species, tuæ curationis, hoc est, qualiter valeam compendiosius te curare?

Sequitur Boetii responsio. Ego Boetius inquam, id est dico: Tu rogato, id est, tu, o Philosophia, interroga, ut responsurum, id est sicut me qui tibi respondebo, arbitratu tuo, id est juxta arbitrium tui cordis, quæ voles, id est, quæcumque volueris.

— Tum illa, puta Philosophia, inquit, id est dixit: Putasne tu, o Boeti, mundum hunc, id est hunc mundum præsentem, agi, id est moveri et currere, casibus temerariis, id est eventibus irrationabilibus, improvisis, fortuitisque, id est fortunæ omnino subjectis, an ullum ei inesse credis regimen rationis, id est, an potius credis aliquod regimen rationabile seu aliquam causam intellectualiter regentem esse in eo, præsidentem universo?

— Atqui, inquam, nullo existimaverim modo ut fortuita temeritate tam certa moveantur: id est, ego Boetius dico pro certo, quod nequaquam unquam putaverim « ut tam certa » quæ contingunt in universo, ut sunt motus cœlorum, vicissitudo dierum et noctium, alterationes elementorum, periodi generabilium, « moveantur », id est, causentur et fiant, « temeritate », id est improvidentia, « fortuita ». Aliter tam diversa ac varia, tam multa et magna non possent uniformiter stare, perdurare, procedere, prout Damascenus libro primo, tertio ac quinto capitulis, diffusius probat, imo et S. Barbara ingeniosissima adolescentula, nondum conversa, intra se subtiliter syllogizavit, ut in originali ejus Legenda describitur.

Verum operi suo conditorem præsidere Deum scio, id est, certissime nosco « Deum conditorem præsidere suo operi », utputa mundo, juxta illud: Quem constituit alium super terram?2 Aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Quod et Aristoteles undecimo Metaphysicæ, ex naturali entium desiderio monstrat: Entia, dicens, nolunt male disponi; pluralitas principum mala: unus ergo princeps. Nec unquam fuerit dies qui me ab hac sententiæ veritate depellat, id est, nulla mihi unquam adversitas contigerit, nulla persuasio, quæ me possit ab hac veritate avertere, quum naturalis ratio hoc ostendat. Unde et secundo Metaphysicæ probat Philosophus, quod in omni genere causæ necesse sit unam esse primam causam. Et eisdem rationibus demonstratur, quod in omni ordine moventium atque regentium, oporteat unum esse primum movens, et unum primum gubernans: nec aliter esset ordo in eis et inter ea. Denique, ut arguunt Avicenna et Algazel, unusquisque in Metaphysica sua: ubicumque sunt media composita, oportet esse simplicia extrema; quumque sint multi motores moti, et multi rectores recti, rite concluditur, quod unus sit summus motor non motus, et unus rector supremus non rectus.

— Ita est, inquit, id est, Philosophia respondit, « Ita est » sicut dicis. Nam id etiam paulo ante cecinisti, id est, metrice decantasti, videlicet metro quinto: O stelliferi, etc. Hominesque tantum divinæ exsortes curæ esse deplorasti, id est, flebiliter affirmasti solos homines a Deo non gubernari, loquendo non ex deliberata ratione, sed impellente dolore, et in persona hominis imperfecti ac sensualis. Nam de ceteris quin ratione regerentur nihil movebare, id est, nulla persuasione movebaris de aliis creaturis quin ratione regerentur et providentia Dei, juxta exemplarem rationem mentis divinæ. Sicque ratio sumitur hic pro ratione et Sapientia increata. Papæ (et est adverbium admirationis) autem vehementer admiror cur in tam salubri sententia, qua fateris Creatorem præsidere creatis, locatus, id est positus vel mente fixus, ægrotes, id est, mente infirmus sis, non credendo hoc ipsum de homine, qui est inter creata, post angelos, nobilior creatura: propter quod eminentius cadit sub providentia Creatoris, quam creaturæ irrationales.

Verum altius perscrutemur quid sit super his sentiendum; nescio quid abesse conjecto, id est, conjicio sæpe et puto aliquid deesse tuæ considerationi, ita quod non es satis clare illuminatus ad cognoscendum integre veritatem de providentia Dei. Sed dic mihi, quoniam a Deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur advertis? Ista est quæstio secunda. Ac si dicat Philosophia: Quia non dubitas quin mundus a Creatore gubernetur, quæro utrum intelligis « etiam quibus gubernaculis regatur », id est, quibus principiis gubernativis fiat hoc, seu quibus secundariis causis instrumentaliter exsequentibus, seu quibus regiminibus, an regimine tantum universali non distincto, vel particulari usque ad corruptibilia atque mortalia pertingente.

— Vix, inquam, rogationis tuæ sententiam nosco, id est, ego Boetius dico, quod vix nosco nec satis intelligo sensum tuæ interrogationis, præsertim quid voces gubernacula, quum hoc multipliciter accipi valeat: nedum, id est, tantum abest ut, ad inquisita respondere queam. Oportet enim intelligere quæstionem antequam apte respondeatur ad eam, juxta illud in Job: Intelligite prius, et sic loquamur.3

Hinc Philosophia: Num me, inquit, fefellit (id est, non utique « me fefellit », id est decepit) aliquid tibi abesse (sicut expositum est), per quod, id est ex cujus defectu, morbus perturbationum, id est error, imbecillitas, inquietudo passionum, seu ex passionibus orta, irrepserit, id est, furtim ingressus est, in animum tuum, id est in intellectum tuum, qui ex multitudine et vehementia passionum obruitur et cæcatur? Propter quod anima a talibus quiescendo, fit prudens.

Sed dic mihi, o Boeti, meministine, id est, utrum recorderis, quis sit rerum fi- nis, id est, quis sit omnium creaturarum ultimus finis objectalis? Qui est ipsemet Deus, ut ostensum est supra. Propter quod in Proverbiis dicitur:4 Universa propter se ipsum operatus est Dominus. Omnia quippe creavit ut sua perfectio, majestas et gloria in rebus et in ordine rerum resplendeant. Deus enim est omnium rerum summum ultimatumque bonum, in quod et ad quod omnia ordinantur. Quove totius naturæ tendat intentio, id est, ad quid finaliter inclinetur quælibet creatura, et quid ultimate intendat intentione naturali, animali aut intellectuali. Effectus namque aliquo modo intendit assimilari aliqualiter propriæ causæ; quumque Deus sit omnium summa et prima causa, ideo omnis natura creata intendit et appetit suo modo assimilari Deo: et hoc est finis formalis, id est summa perfectio, rei creatæ, in ipsa exsistens et formaliter ei inhærens, prout super secundum Sententiarum scribunt doctores, et S. Thomas in pluribus locis, potissime in Summa contra gentiles tertio libro, diffuse pertractat.5

— Audieram, inquam, id est, ego Boetius aliquando hoc legi, audivi et didici; sed memoriam mæror hebetavit, id est, ex magna mœstitia sum oblitus, quia aliunde distractus atque in aliis valide occupatus, inde nil cogitavi, sicque species rerum ex memoria mea deletæ sunt et elapsæ.

Ad quod Philosophia respondet: Atqui, id est, pro certo, scis unde, id est ex quo primo principio effectivo, cuncta processerint per creationem? Juxta illud:6 Quis ignorat quod manus Domini fecerit hæc omnia? Ordo etiam rerum ostendit quod sit una omnium prima causa: quæ, ut in libro de Causis asseritur, plus influit quam quæcumque causa secunda. Unde et libro de Cœlo et mundo testatur Philosophus: Ab hoc ente omnibus derivatum est esse et vivere, his quidem clarius, his autem obscurius.

— Novi, inquam, id est, ego Boetius scio hoc, Deumque esse respondi id a quo omnia profluxerunt: quia in omni genere ac ordine rerum, id quod est primum et maximum, est causa ceterorum in ordine et genere illo, prout philosophi concorditer dicunt.

Ad quod Philosophia: Et qui fieri potest, ut principio cognito, quis sit rerum finis ignores? id est, mirum est qualiter potuisti sic hebetari, ut cognito quod Deus sit universorum effectivum principium, nescias quod etiam ipse sit omnium ultimus finis. Quum [enim] ipse sit summum bonum increatum et independens, quo omnia egent, et sine quo nec ad momentum subsistere possent, propter cujus aliquam participationem ac imitationem cuncta sunt condita et moventur ac operantur, ut in libro de Civitate Dei et super Joannem Augustinus frequenter fatetur; ideo nullum bonum creatum potest esse rerum ultimus finis objectalis. Denique, ut super secundum Sententiarum doctores concorditer scribunt, Deus sanctus et adorandus, est omnium causa in triplici genere causæ. Est enim omnium causa efficiens, et formalis seu exemplaris, atque finalis: et hoc diversa ratione. Est quippe causa efficiens, producendo et ipsum esse donando; et causa formalis, omnia sapienter per idealem et exemplarem rationem agendo; et item finalis, universa propter propriam bonitatem causando, et ad semetipsum finaliter ordinando. Unde in primo Timæi optime scripsit Plato: Dicendum cur Conditor omne hoc (id est totum universum) constituendum decreverit. Optimus erat, a quo omnis invidia longe est relegata: itaque omnia voluit suæ bonitatis aut beatitudinis esse capacia atque participativa. Quam quidem rationem si quis dixerit omnium esse rerum causam et finem (id est causam finalem), recte eum sentire consentiam. Hinc in Apocalypsi loquitur Deus: Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, primus et novissimus.7

Verum hi perturbationum mores sunt, id est, isti sunt consueti effectus passionum perturbantium interiores sensus et cerebrum, eaque valentia eis est, id est, talis valor seu infelix potestas convenit eis, ut movere quidem loco hominem possint, id est agitare de loco ad locum, sicut videmus homines secundum diversitatem affectionum sensualium variis modis moveri, nec uno in loco aut situ diu manere; vel, « ut possint hominem loco movere », id est hinc inde a rectitudine rationis et virtutum constantia inclinare, quemadmodum venti agitant arboris ramos ac teneram arborem a rectitudine suæ staturæ. Movent etiam « hominem loco », id est ad similitudinem motus localis de objecto uno ad aliud, et ad cogitationes diversas, vagas, instabiles, juxta illud apud Job : Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.8 Evellere autem sibique totum exstirpare non possint, id est, motus hi turbationesque passionum nequeunt hominem prorsus prosternere, nec totum eradicare, id est subvertere, superare, destruere. Quod non est sic intelligendum, quin passiones multoties prævaleant rationi, hominemque spiritualiter perimant et ad mortalia trahant peccata, ut sunt passiones prædominantes, quum et in Genesi dicatur :9 Sensus et cogitatio cordis humani prona sunt in malum ab adolescentia sua. Imo, ut Plato insinuat in Phædone : Soli sapientes ac virtuosi passionibus dominantur. Sed intelligendum est, quod passiones nequeunt rationem vincere omnino invitam, nec absolute compellere eam : imo ipsa sponte consentit motibus et suggestionibus pravis. Ideo in Genesi Dominus loquitur :10 Si male egeris, statim peccatum in foribus aderit; sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Verum est quoque, quod passiones et vitia nequeunt hominem totaliter exstirpare, naturalia penitus auferendo : quæ tamen vulnerare possunt et debilitare. Unde quarto capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius docet, quod etiam in dæmonibus naturalia integra permanserunt. Atque apud Lucam in parabola de homine qui incidit in latrones asserit Glossa, quod latrones sunt dæmones, qui despoliant hominem naturalia vulnerando et gratuita auferendo.11

Sequitur alia quæstio Philosophiæ. Sed hoc quoque respondeas velim, id est, ego Philosophia cupio ut ad hanc respondeas quæstionem : Hominemne te esse meministi? id est, an nosti « te hominem esse »? — Quidni (inquam) meminerim? id est, ego Boetius dico, quod nihil tam certo scire possum ut hoc.

Et de hoc ultra quærit Philosophia : Quid igitur homo sit poterisne proferre? id est, utrum dicere potes quid sit homo? Respondet Boetius : Hoccine, id est an hoc, interrogas, an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio, et id me esse confiteor. Tanquam dicat : Homo sic definitur : homo est animal rationale, mortale.

Sequitur quæstio alia Philosophiæ. Et illa, puta Philosophia, quæsivit : Nihilne te aliud esse novisti? id est, scisne aliquod aliud nobile et essentiale aut quasi essentiale prædicatum quod tibi conveniat? Respondet Boetius : Nihil.

Ex quibus infert Philosophia : Jam scio, inquit, morbi tui aliam vel maximam causam, id est, ex hac tua responsione elicio « aliam causam » quam prius « vel maximam », id est causam originalem ac radicalem, videlicet, quia non scis perfecte quid sis. Unde subjungitur : Quid ipse sis, nosse desisti, id est, destitisti agnoscere quid sis : nam sic te esse mortalem corpore pensas, ut non advertas te esse immortalem quantum ad animam tuam, quæ est principalior tui pars.

Quare plenissime inveni, id est, ex isto innotescit, quod ex tua responsione inveni valde plenarie, vel rationem tuæ ægritudinis, id est tui mœroris seu immoderati erroris, vel aditum, id est accessum, modum ac viam, sospitatis, id est sanitatis, reconciliandæ, id est recuperandæ, hoc est, qualiter valeas per veram informationem sanari ab intellectus errore et a sensitivæ partis mœrore.

Nam quoniam tui oblivione confunderis, id est, ex quo in te ipso inordinatus es et mente confusus « tui oblivione », id est ignorantia seu inadvertentia tui ipsius, putando te esse mortalem non corpore tantum, sed etiam in anima. Non quod Boetius unquam sic sensit, sed quia in persona hominis imperfecti, pusilli dejectique loquitur, ut veritas clarius innotescat ex isto disputationis dialogo : imo idem ipse est qui nunc loquitur in persona Philosophiæ, id est hominis sapientis seu sapientiæ, nunc in persona hominis imperiti. Et exsulem te et exspoliatum propriis bonis esse doluisti, id est, deplanxisti immoderate te esse ex urbe tua depulsum tuisque opibus destitutum. Nec mirum si quis de talibus adversitatibus graviter doleat, qui non credit vitam aliam quam præsentem : quia sic non exspectaret mercedem pro actibus bonis et suis damnis, nisi in laudibus atque memoriis hominum, quæ est merces vilis et tenuis.

Quoniam vero quis sit præcipuus et verus rerum finis ignoras, id est, quia non scis quod sit rerum creatarum bonum finale, præsertim quis sit hominum finis, hoc est, in quo eorum beatitudo consistat, ideo arbitraris, id est judicas, homines nequam, id est versutos, vulpinos, atque nefarios et potentes in sæculo, esse felices, quum tamen miserrimi sint : quia ut Salomon contestatur, Miseros facit populos peccatum.12 Et ipsi sunt omnipotenti Deo odibiles, cujus sermocinatio est cum simplicibus.13 Simulatores quoque et callidi provocant iram Dei, ut dicitur apud Job. Verumtamen potentes, in quantum hujusmodi, non sunt odibiles Deo, quum omnis potestas sit ab eo (propter quod in libro Job habetur :1415 Deus potentes non abjicit, quum et ipse sit potens), sed in quantum sua potentia abutentes.16 De quibus dixit beatissima et incomparabilis Virgo :17 Deposuit potentes de sede. Et de talibus scriptum est in libro Sapientiæ :18 Potentes potenter tormenta patientur.

Præterea, quoniam (sicut ait Philosophus) uno inconveniente dato, plura sequuntur; hinc Philosophia hic pandit qualiter ex tribus prætactis erroribus Boetius incidit alios tres errores. Quod jam de primis duobus erroribus demonstravit; et consequenter illud ostendit de tertio, dicens : Quoniam vero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, juxta expositiones jam tactas, has fortunarum vices, id est eventus fortuitorum effectuum diversis temporibus diversimode evenientes, existimas sine rectore fluitare, id est sine providentia Dei assidue fluere ac vage accidere.19

Magnæ non ad morbum modo verum ad interitum quoque causæ sunt, id est, « causæ » istæ « magnæ », videlicet tanti isti errores et perturbationes cordis tui inde sequentes, non solum sufficientes sunt facere spiritualiter te infirmum, sed etiam mortuum : ita quod non solum venialiter, sed et mortaliter sunt culpabiles; nec solum sunt contra naturalem rationem, sed insuper contra fidem. Tamen, ut dictum est, ita in Boetio non fuerunt, quamvis ex causis [prætactis] loquatur in persona hominis talis, seu ita se habeat quasi ita sentiret.20 Sed sospitatis auctori grates ago, id est, regratior Deo totius sanitatis (præsertim spiritualis) datori, quod te nondum totum natura destituit, id est, « quod » ipsa « natura » seu ratio naturalis « nondum destituit », id est, reliquit seu errare permisit, « te totum », id est totaliter; vel « quod » Deus « nondum destituit te totum natura », id est a naturali vigore, hoc est, nondum permisit te totaliter destitui aut privari recto rationis judicio, quoniam in aliquibus bene sentis, ex quibus ad sanitatem et veram instructionem potes reduci. Hinc subditur :

Habemus maximum tuæ fomitem salutis, veram de mundi gubernatione sententiam, id est, hoc ipsum est nobis maximus fomes, id est præcipuum incitamentum ac fomentum, « salutis » (id est sanitatis) « tuæ » interioris recuperandæ, quod bene sentis de mundi gubernatione, quod eam non casuum temeritati sed divinæ rationi subditam credis, id est, « quod » mundi gubernationem « credis » subjectam « rationi divinæ », id est providentiæ seu sapientiæ Dei, « non temeritati », id est instabilitati et insipienti eventui, « casuum », id est causarum per accidens sine provisione et præcognitione agentium.21

Nihil igitur pertimescas immoderate, quasi curari non valeas. Nihilo minus semper timere debemus Deum et animarum nostrarum periculum: quoniam in Ecclesiastico scriptum est, Homo sapiens in omnibus metuit;22 et, Qui sine timore est, justificari non potest.23 Et Salomon loquitur: Beatus homo qui semper est pavidus.24 Unde et sanctus Job hujus periculosissimæ vitæ pericula laqueosque perpendens, loquitur Deo: Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.25 Jam tibi ex hac minima scintillula, id est ex valde parva ista notitia quam de providentia Dei habes, vitalis calor illuxerit, id est, resplendebit et accendetur in mente tua integra et salubris fides providentiæ divinæ etiam circa homines et actus humanos:2627 ex qua fide amor Dei reaccendetur in te.

Denique modica illa providentiæ divinæ notitia recte vocatur scintillula: primo, quoniam sicut scintillula non clare sed subobscure illuminat domum seu aerem, sic illa notitia intellectum; secundo, nam sicut ex scintillula gignitur grandis ignis (juxta illud Jacobi, Ecce quantus ignis, id est quam parvus ignis, quantam silvam incendit!), ita ex modica illa notitia speravit Philosophia in mente Boetii generare magnam cognitionem providentiæ Dei, quemadmodum ex uno principio multæ deducuntur conclusiones.28 Insuper Philosophia hic loquitur juxta consuetudinem medicorum: qui quamdiu conspiciunt naturalem vigere calorem in corpore atque prædominari peccanti materiæ, spem habent sanitatis recuperandæ, et per medicinalia succurrunt naturæ; si vero conspexerint materiam illam prædominari naturali virtuti, et in membris partibusque vitalibus esse letalem defectum, spem sanandi amittunt.

Ex his concludit Philosophia quod et ante jam dixerat, utputa velle se primo applicare Boetio remedia leniora.

Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est uti, id est, quia adhuc, o Boeti, mens tua non est capax fortiorum et efficaciorum spiritualium medicinarum, eo quod necdum satis purgatus sis a tuarum perturbationibus passionum. Teste namque Philosopho, susceptivum non est contingens, hoc est qualecumque subjectum indifferenter, sed actus activorum fiunt in patiente disposito. Proportionem etenim esse oportet inter ea quæ convenienter debent uniri, et sic inter agens et patiens, et inter movens et motum. Propter quod etiam ad Corinthios scripsit Apostolus: Quæ societas luci ad tenebras? Apud Jeremiam quoque scriptum est: Quid paleis ad triticum? Michæas quoque ait: Numquid vestrum est scire judicium, qui odio habetis bonum, et omnia recta pervertitis?29

Et eam mentium constat esse naturam, id est, certum est hanc esse conditionem et proprietatem mentium humanarum, ut quoties abjecerint veras, falsis opinionibus induantur, id est, ut mox falsa recipiant erroribusque consentiant, quum veris sententiis, scientiis opinionibusve consentire renuerint: et ita opinio sumitur hic extense pro quacumque notitia intellectus, et non stricte pro sola cognitione cum formidine de opposito.

Porro quidam hic dicunt naturaliter insitum esse mentibus hominum, quod quoties veram opinionem reliquerint, statim accipiant falsam: quia, ut asserunt, verum et falsum sunt contraria immediata; ideo in subjecto recipere ea apto, per remotionem unius concluditur positio alterius. Quibus objici potest, quod intellectus non est necessario determinatus ad aliquid horum, et ita potest dimittere unam opinionem, quod non recipiat alteram, sed teneat judicium in suspenso, et ad nullam declinet: quod et doctores aliqui in Scriptis suis super Sententias sæpissime faciunt. Et frequenter cautius est, in his quæ infra certitudinem sunt, ad nullam divertere partem. Sicut dum quæritur, an angeli fuerint creati in gratia gratum faciente, et item in fide et spe; similiter dum quæritur, an esse realiter differat ab essentia: aliqui satis fortiter tenent quod sic, alii quod non. Et quoniam S. Thomas, Henricus de Gandavo, et etiam Scotus, in talibus communiter se divertunt firmiter satis ad alteram partem, ideo multos habent contradictores: quanquam in talibus sanctus Doctor minus ac rarius deviasse putetur. Venerabiles autem doctores Petrus de Tarantasia, qui et summus Pontifex fuit, Richardus quoque de Mediavilla, qui et Doctor solidus appellatur, et præ ceteris sequitur Thomam, in talibus ut frequenter ad nullam partem divertunt, sed qualiter utraque opinio probabiliter possit teneri declarant. Quod ergo Philosophia hic loquitur de natura mentis humanæ, quod quoties mentes ipsæ veras opiniones abjecerint, induant falsas, intelligendum est quando abjecerint eas tanquam falsas, non quando reliquerint eas velut incertas; vel quando abjecerint eas ad oppositum divertendo.

Ex quibus, videlicet falsitatibus, orta perturbationum caligo, id est obscuratio et inquietudo passionum procedens, verum illum confundit intuitum, id est, salubrem et fidelem veritatis contemplationem impedit et excæcat. Etenim falsis opinionibus assuetus atque erroribus involutus, difficilius capax est limpidæ veritatis, sicut in aqua mota et inquieta difficilius inspicit homo imaginem sui vultus. Itaque primo oportet falsitatem et iniquitatem abjicere, deinde veritatem ac virtutes recipere. Quibus receptis, adhuc manent in anima reliquiæ quædam pristinæ falsitatis et culpæ, id est pronitas quædam ad eas, et difficultas resistendi malis illis expulsis, quousque per exercitationes virtuosas eradicentur illæ reliquiæ, et mens in lumine veritatis ac splendore virtutum firmetur. Hinc decimo Ethicorum habetur: Non facile est homines a consuetudine trahere per sermones. Et alibi: Difficile est, ait, resistere consuetis. Agendum est ergo quod Seneca loquitur: Bona consuetudo excutiat quod mala instruxit. Hanc tuæ mentis caliginem, o Boeti, paulisper levibus mediocribusque fomentis, id est doctrinis et consiliis facilioribus, attenuare, id est minuere, tentabo, ut dimotis, id est ejectis et destructis, fallacium affectionum tenebris, id est ignorantiis et erroribus quæ ex affectionibus carnalibus, mundanis inordinatisque motibus passionum nascuntur, splendorem veræ lucis possis agnoscere, id est claritatem sapientiæ salutaris ac finem rationalis creaturæ, potissime primam causam, quæ essentialiter lux est, fons luminis, et origo totius veritatis, virtutis atque salutis.

De hac re in metro sequente dicetur diffusius, quia hoc metrum inducitur ad declarandum clarius per exempla quod in hac ultima fertur particula. Nec specialis hoc loco occurrit moralitas, aut mysticus sensus qui non sit competenter præhabitus.

Footnotes

  1. Prov.viii,6. ↩

  2. Job xxxiv, 13. ↩

  3. Job xviii, 2. ↩

  4. Cf. p. 128 A', 133 D'. Prov. xvi, 4. ↩

  5. Cf. t. XXI, p. 102 D' et s. ↩

  6. Job xii, 9. ↩

  7. Apoc. 1, 8; xxii, 13. ↩

  8. Job xx, 2. ↩

  9. Gen. viii, 21. ↩

  10. Gen. iv, 7. ↩

  11. Luc. x, 30 et seq. ↩

  12. Prov. xiv, 34. ↩

  13. Prov. III, 32. ↩

  14. Rom. xiii, 1. ↩

  15. Job xxxvi, 13. ↩

  16. Job xxxvi, 5. ↩

  17. Luc. I, 52. ↩

  18. Sap. VI, 7. ↩

  19. Cf. p. 142 B'. ↩

  20. Cf. p. 29 C et s. ↩

  21. Cf. p. 133 D et s. ↩

  22. Eccli. xviii, 27. ↩

  23. Ibid. 1, 28. ↩

  24. Prov. xxviii, 14. ↩

  25. Job ix, 28. ↩

  26. Jer. xxviii 28. ↩

  27. II Cor. v 14. ↩

  28. Jacob. iii, 5. ↩

  29. Mich. iii, 2, 9. ↩

Chapter 37 of 199