Articulus 27
ELUCIDATIO SEPTIMI ET ULTIMI METRI HUJUS LIBRI PRIMI.
HIC Philosophia per tres similitudines probat mentem humanam non esse capacem illuminationis divinæ, nec eam posse expedite intendere contemplationi divinorum atque invariabilium veritatum, quamdiu persistit in passionum caligine et interiori perturbatione, sicut nec oculus corporalis in domo fumosa potest limpide intueri. Est itaque ordo et sensus verborum :
Sidera condita, id est celata seu visui occultata, nubibus atris, id est obscuris ac spissis, interpositis inter cœlestes orbes et terram, nullum lumen fundere possunt. Quod non est sic intelligendum, quin indesinenter emicent, effluant seu effundant lumen ex se, etiam clarissimo die, quemadmodum et candela accensa, posita in aere claro meridie; sed quod claritas fusa ex stellis, nubes nequiens penetrare, a terrigenis videri non valet in noctibus nebulosis. Attamen claritas illa aliquantulum minuit tenebras noctis, quia et ipsæ nubes lucem sibi immissam aliquo modo ultra diffundunt, juxta illud in Job:1 Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum, quæ lustrant cuncta per circuitum.
Attamen nubes possent esse tam obscuræ et spissæ, quod per eas nil luminis siderum funderetur, imo et parum aut nihil de lumine solis. Nam et tenebræ factæ tempore passionis Christi, secundum Hieronymum et Origenem, factæ fuerunt per interpositionem densissimarum nubium inter solem et terram : quod etiam tanti doctores dixerunt non simpliciter affirmando sic factum esse, sed potius opinando. Quod forsan sic factum est, et quod utique sic fieri potuit. Porro absolute de tenebris illis tenendum quemadmodum divinus Dionysius in epistola ad sanctum loquitur Polycarpum, videlicet quod fuit vera eclipsis facta per interpositionem lunæ inter solem et terram :2 quanquam Magister in historiis aliter imaginetur, cui non est consentiendum.
Sequitur alia similitudo ad idem. Si Auster turbidus, id est ventus australis seu meridionalis tempestuosus, volvens, id est, movens et concitans, mare, id est aliquas partes illius, quoniam totum mare Oceanum, quod est ipsum aquæ elementum, non potest simul movere, moveat æstum, id est ebullitionem et fervorem3 quemdam in aqua, quoniam motus est calefactivus.4 Unde dicitur in Jona : Stetit mare a fervore suo; et in Isaia : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.5 Unda dudum vitrea, id est aqua ipsa nuper instar vitri clara atque perspicua, parque, id est similis, diebus serenis, id est quieta et lucida sicut aura dum aer serenus ac mundus est ac vaporibus liber, sordida, id est ipsa aqua facta turbulenta et distemperata, cæno mox resoluto, id est, per hoc quod ventus ille vehementia sua pertingit usque ad fundum maris et alterat cœnum ipsius, sicque producit calidas exhalationes erumpentes in aqua, ideoque visibus obstat, id est, agitatio aquæ impedit visum ne profunde et distincte aquam valeat intueri : fit enim confusio visualium specierum in oculis intuentis. De isto vento dictum est supra, metro secundo.6
Sequitur tertium ad idem exemplum. Quique amnis, id est quicumque fluvius, vagatur defluus, id est ab eminentioribus locis fluens, videlicet montibus altis, id est a terris elevatis, sæpe resistit, id est, resistentiam patitur, obice, id est obstaculo, saxi, id est lapidis, soluti, id est resoluti, fracti et lapsi, rupe, id est a rupe seu petrosa materia. Ac si dicat : Quemadmodum aqua desuper veniens, recto fluit itinere valde celeriter, hoc est expedite et prompte, ut est suæ naturæ proprietas : sic mens non habens obstacula passionum, vitiorum, tentationum et distractionum, stabiliter et sincere considerat veritatem ; sustinens vero talium obicem et occursum, a claro veritatis intuitu impeditur. Ideo apud Job legitur :7 Si iniquitatem abstuleris, levare poteris faciem, id est aciem mentis, et stabilis eris ;8 et in Psalmo, In circuitu impii ambulant, id est, hinc inde mente vagantur et passionibus suis vitiisque feruntur, ita quod leves sunt animo, non stabiliti in bonis, juxta illud Psalmi : Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.9 De quibus denuo ait Psalmista : Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.10 Quocontra de homine virtuoso Salomon loquitur : Justus quasi fundamentum sempiternum. Hinc teste Apostolo, Optimum est gratia stabiliri cor.1112
Ex his infert Philosophia doctrinam et admonitionem salubrem, applicando ad propositum similitudines præinductas. Tu quoque si vis verum cernere, id est limpide intueri, lumine claro, id est lumine naturali per sapientiam et ceteros habitus intellectuales clarificato (de quo Psalmographus loquitur Deo, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine), et si vis carpere callem, id est apprehendere et intrare viam justitiæ ac virtutum ;13 gaudia pelle, id est, repelle a te delectationes sensuales, inanes lætitias, et dissolutiones stultas expelle de corde tuo, pelle timorem, id est, passionem timoris, inordinatum quoque, carnalem, mundanum timorem refrena et abjice : de quo Salomon fatetur, Qui timet hominem, cito corruet.14 De quo timore speciebusque ejus dictum est ante. Et fugato, id est, fuga et ejice de animo tuo, spem quæ est passio appetitus sensitivi, videlicet exspectatio sensibilium bonorum inordinata.15 Nec dolor adsit, id est, nec inordinatum dolorem seu mœrorem de temporalibus damnis seu adversis admittas. Mens ubi, id est in qua, hæc regnant, id est, prædominantur hæ passiones, nubila est, id est obtenebrata, utputa carens luce prudentiæ ac splendore virtutum moralium, vinctaque frenis, id est vinculis vitiorum ligata, quibus impeditur ab incessu per viam mandatorum Altissimi, et est subjecta diabolo ac captivata ab eo. De quibus vinculis scriptum est in Proverbiis : Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.16 Unde de vitiosis hominibus ait Apostolus secunda ad Timotheum : Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur.17
In his verbis tanguntur quatuor principales animæ passiones, quæ sunt, spes, timor, gaudium, dolor.18 Quocirca pensandum, quod nomina ista variis modis sumuntur. Interdum enim accipitur spes ut est theologica virtus. Quæ etiam duplex est, sicut et fides: est enim spes informis et spes formata, sicut et fides informis et fides formata. Spes formata definitur dum dicitur: Spes est certa exspectatio futuræ beatitudinis, ex gratia Dei et meritis sperantis proveniens. Quæ tamen definitio potius datur de actu quam de habitu spei. Spes vero prout nominat ipsam virtutem, est habitus seu qualitas ac virtus per quam præstolamur æternam supernaturalem felicitatem. Quæ virtus dum caritate et actibus virtuosis ornatur, dicitur spes formata; dum autem non perficitur caritate, dicitur spes informis. Verumtamen, sicut fides informis ac fides formata sunt essentialiter una fides, sic spes informis et spes formata sunt idem in re, et essentialiter habitus idem. Secundo accipitur spes prout est in parte sensitiva, puta in appetitu irascibili, cujus est passio; estque exspectatio, desiderium seu confidentia boni sensibilis ardui obtinendi: et ita nunc capitur. Imo juxta modum Platonicorum, Philosophia jam loquitur de his quatuor passionibus seu affectionibus animæ prout dicuntur affectiones inordinatæ, corruptæ. Proprie tamen, prout sunt affectiones naturales, non sunt bonæ nec malæ moraliter, sed nec actiones pure naturales ac indifferentes:19 imo, sicut fieri possunt culpabiles per negligentiam rationis, sic possunt reformari et refrenari ac esse laudabiles per rationem ac virtutes morales. Quæ omnia Alexander, Thomas, Albertus, Bonaventura ac alii concorditer scribunt super secundum et tertium Sententiarum, specialiter quoque Thomas in prima secundæ, et in secunda secundæ.
Conformiter dolor quandoque accipitur prout est in parte intellectiva, videlicet voluntate; sicque contritio quæ est pars pœnitentiæ, dolor vocatur. Interdum vero, prout est in parte sensitiva; et est passio causata ex apprehensione mali sensibilis præteriti, quæ proprie nominatur sensitiva tristitia, aut mali præsentis, quæ passio dicitur proprie dolor: attamen unum pro alio frequenter accipitur.
Insuper de multiplici gaudii sumptione dictum est paulo ante.20 Siquidem gaudium proprie est solum in voluntate, ex unione cum bono conveniente; nunc autem pro delectatione sensitiva immoderata acceptum est. De primo gaudio hortatur Apostolus: Gaudete in Domino semper.21 De secundo in Ecclesiaste habetur:22 Risum reputavi errorem; et gaudio dixi, Quid frustra deciperis?
Amplius timor etiam duplex est, videlicet: intellectivus, in voluntate exsistens, ut est timor filialis et castus, qui est timor peccandi et offendendi Deum, ex sincera caritate procedens;23 timor quoque initialis, qui realiter idem est cum filiali timore, quemadmodum virtus perfecta et imperfecta sunt idem in re, et differunt ratione. Dicitur namque timor initialis, prout adhuc est imperfectus, vitando peccatum non solum amore justitiæ, sed etiam formidine pœnæ; timor autem filialis, in quantum perfectus, vitans peccata solum procedit ex puro amore Dei ac zelo justitiæ. [Alius est timor in appetitu sensitivo exsistens, videlicet timor servilis, quo quis vitat peccatum sola formidine pœnæ.] Interdum item sumitur timor prout est unum septem donorum Spiritus Sancti;2425 sicque vocatur habitus supernaturalis infusus. De quo scriptum est in Isaia:26 Replebit eum spiritus timoris Domini.27 De quo in Ecclesiastico legitur: Nihil melius quam timere Deum; et rursus, Timor Dei paradisus benedictionis.
Præterea advertendum, quod numerus et sufficientia passionum in generali sic sumitur. Passio quippe prout modo sumitur, est motus seu affectio appetitus sensitivi, sub ratione alicujus boni aut mali. In quibus verbis ratio sumitur multum extense: quia secundum Damascenum libro secundo, passio dicitur motus appetitus sensitivi sub imaginatione boni aut mali; secundum Eustratium vero, est motus hujusmodi sub phantasia boni aut mali.
Omnis itaque passio aut est in appetitu concupiscibili, aut irascibili. Si in concupiscibili, hoc est dupliciter: quia aut respectu boni, aut mali. Si respectu boni, hoc est tripliciter: quoniam ipsa aut est causata ex connaturalitate atque præsentia objecti sensibilis ad appetitum per modum cujusdam naturalis influxus, et ita est amor seu complacentia quædam, prout amor et complacentia in parte sunt sensitiva; aut est causata ex objecto non habito, sed habendo, per modum tendentiæ cujusdam in ipsum, et ita est desiderium; aut fit ex adeptione et consecutione objecti convenientis, et ita est delectatio, quæ est quædam defixio et quietatio in objecto præsente. Porro si passio sit respectu mali, hoc erit tripliciter: aut enim causatur ex præsentia atque inconnaturalitate seu disconvenientia mali ad appetitum, et ita est abominatio seu odium; aut causatur ex objecto non habito, apprehenso sub ratione fugibilis, sicque fuga vocatur; aut oritur ex malo conjuncto potentiæ, sicque tristitia appellatur. Si demum passio sit in irascibili appetitu, hoc est aut respectu boni, aut respectu mali. Si respectu boni, hoc est dupliciter: quia aut respectu boni præsentis, aut non præsentis. Si primum, hoc est dupliciter: aut enim est aggressiva ipsius, et sic audacia dicitur; aut est fugitiva, sicque vocatur timiditas. Si autem sit respectu boni absentis: aut ergo appetitus manet stans, et ita est spes, aut non manet stans, et ita est desperatio, prout ista in parte sensitiva consistunt. Si vero sit respectu mali: aut igitur appetitus totaliter cadit atque prosternitur, et ita est mansuetudo, sumendo mansuetudinem prout denotat defectum iræ; aut manet, nec cadit, ita quod appetitus animatur per passionem ad insurgendum contra hujusmodi malum, et ita est ira. Hæc sufficientia consonat dictis Alberti.
At vero de quatuor principalibus passionibus scribit Thomas in prima secundæ, quæstione vicesima quinta: Quatuor sunt principales passiones:28 gaudium, tristitia, spes et timor. Gaudium namque et tristitia sunt completivæ atque finales simpliciter respectu omnium passionum, ita quod omnes ceteræ passiones ad gaudium aut tristitiam terminantur. Timor vero et spes non sunt simpliciter passionum omnium completivæ, sed sunt completivæ in genere motus appetitivi ad aliquid: quia respectu boni, incipit motus in amore, et procedit in desiderium, ac terminatur in spe; respectu vero mali, incipit in odio, et procedit ad fugam, et terminatur in timore. Hinc harum passionum distinctio assignatur penes differentiam præsentis et futuri: motus quippe concernit futurum, quies vero est in præsenti. De bono ergo præsenti est gaudium; de malo autem præsenti, tristitia sive dolor. De bono quoque futuro est spes; et de malo futuro, timor.
Hæc de passionibus animæ breviter dicta sint, ut verba textus clarius intelligantur. De ipsis etiam passionibus feci specialem tractatum.
Præterea de his quatuor passionibus sanctus fatur Bernardus: Quatuor sunt affectiones: amor, lætitia, timor, tristitia. Absque his non subsistit hominis anima; sed quibusdam sunt in coronam, quibusdam in confusionem. Purgatæ enim et ordinatæ, gloriosam efficiunt animam corona virtutum; inordinatæ vero, per confusionem reddunt eam dejectam et ignominiosam. Purgantur autem si amentur quæ sunt amanda, et non amentur quæ amanda non sunt, et ita de ceteris. Si ordinentur et reformentur istæ affectiones, fiunt virtutes; si non refrenentur, vitia fiunt. Non delecteris nisi in Deo, non in vanitatibus atque insaniis falsis.29 In rebus creatis non est gaudendum nisi in Deo, hoc est secundum Dei præcepta, consilia et doctrinas. Sic quoque noli tristari nisi in Deo, hoc est de his per quæ a Deo averteris, per quæ gratiam et salutem amittis. Conformiter, ordinatus sit timor tuus. Primo omnium time elongari et separari a Deo, time offendere Creatorem. De his multa scribit Bernardus, et item in Moralibus super Job B. Gregorius.
Footnotes
-
Job xxxvii, 11, 12. ↩
-
Epist. v ↩
-
* misceat ↩
-
Jonæ I, 15. ↩
-
Is. LVII, 20. ↩
-
Cf. p. 54 B'. ↩
-
Job XI, 14. ↩
-
Ps. XI, 9. ↩
-
Ps. I, 4. ↩
-
Ps. LXXXII, 14. ↩
-
Prov. x, 23. ↩
-
Hebr. xiii, 9. ↩
-
Ps. IV, 7. ↩
-
Prov. xxix, 25. ↩
-
Cf. p. 88 C et s. ↩
-
Prov. v, 22. ↩
-
Il Tim. II, 26. ↩
-
II Tim. II, 26. ↩
-
Cf. t. XXIII, p. 445 B et s. ↩
-
Cf. p. 111 C. ↩
-
Philipp. IV, 4. ↩
-
Eccle. II, 2. ↩
-
Eccle. p. 409 B et s. ↩
-
Is. XI, 3. ↩
-
Cf. t. XXII, p. 538 A et s. ↩
-
Eccl. XXIII, 37. ↩
-
Eccl. XI, 28. ↩
-
art. 4. ↩
-
Ps, xxxix, 5. ↩
Chapter 39 of 199